Page images
PDF
EPUB

Homo igitur imago Dei est, non ratione corporis, sed ratione spiritus; Deus enim spiritus est, non corpus; et ibi est imago Dei, inquit S. Basilius, ubi est id, quod imperat animantibus caeteris.') Imperat autem homo bestiis non per corporis membra, quae valentiora sunt in multis bestiis, quam in homine, sed per mentem ratione et libero arbitrio praeditam. Praeest enim homo animantibus caeteris non per id, quod habet commune cum illis, sed per id, quo distinguitur ab illis et per quod similis factus est Deo.

Erige nunc, anima mea, mentem ad exemplar tuum et cogita, omne bonum imaginis in similitudine ad exemplar suum positum esse. Nam si forte deforme sit exemplar, quale diaboli fingi solet, tum etiam bonum imaginis est exemplar suum deforme apte repraesentare. Itaque deformitas in exemplari deformitas erit, deformitas in imagine pulchritudo erit. Sed si exemplar quoque sit formosum, pretiosissima erit imago, si pulchritudinem exemplaris pulchritudine

1) Basil. in Hexaëm. hom. 10.

p.22 is to be found after p.29.

tigare, vel ob quamcumque jacturam temporalium rerum affligi, vel de lucris temporalibus gaudere; erubesceret, inquam, inhiare voluptatibus, quibus inhiant pecora, qui factus est comes angelorum et particeps amicitiae Dei et inaestimabilium bonorum ejus: quoniam`amicorum omnia sunt communią.

CAPUT VI.

Finis hominis extrinsecus gloria Dei et sui ipsius salus aeterna.

Jam vero finis extrinsecus uniuscujusque rei est ille, cujus gratia res facta est. Finis palatii habitator ejus; finis arboris possessor ejus; finis hominis solus Dominus Deus ejus, ipse enim hominem fecit, pro se fecit, ipse conservat, ipse pascit, ipse stipendium solvit. Itaque merito jubet ac dicit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.1) Sed attende anima diligenter, res caeterae, quae pro

1) Deut. VI, 13.

igitur spiritus pulcherrimus est, cujus mens luce sapientiae fulget, et cujus voluntas perfectae justitiae plenitudine pollet. Deus autem, tuum, inquam, exemplar, o anima, ipsa sapientia, ipsa justitia est, ac per hoc ipsa pulchritudo est! Et quoniam utrumque bonum nomine sanctiatis in scripturis significatur, ideo apud Isaiam angeli Deo acclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth,') et ipse Deus ad imagines suas clamat: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester, 2) et in Evangelio Dominus: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est.)

Ergo si cupis, anima, ut vera imago Dei exemplari tuo quam simillima fieri. oportet te sapientiam et justitiam prae omnibus rebus amare. Sapientia vera est judicare de rebus omnibus secundum altissimam causam; altissima causa est voluntas divina, sive lex, quae voluntatem Dei hominibus manifestat. Itaque si sapi

1) Jsai. V1, 3. Matth. V, 48.

2) Levit. XI, 44. 3)

entiam amas, oportet te in rebus omnibus non audire quid lex carnis dictet, quid sensus judicent esse bonum, quid mundus probet, quid cognati suadeant, ac multo minus quid adulatores proponant; sed obsurdescas his omnibus, et solum attendas ad voluntatem Domini Dei tui, atque illud ntile, gloriosum, appetibile, bonum denique omni ex parte tibi esse judices, quod est conforme voluntati ac legi Dei. Haee est sapientia sanctorum, de qua scripsit Sapiens: Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro tuce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa.1)

Porro justitia, quae altera pars est pulchritudinis spiritualis, omnes quidem virtutes complectitur, quae voluntatem ornant et perficiunt, sed praecipue charitatem, quae mater et radix est omnium virtutum, et de qua S. Augustinus in libro de nat. et gratia extremo ita loquitur: Inchoata charitas, inchoata justistia est,

1) Sap. VII, 10. 11.

provecta charitas, provecta justitia est, perfecta charitas, perfecta justitia est;1) nam qui diligit, legem implevit, quia dilectio malum non operatur, et ideo plenitudo legis est dilectio,2) ut docuit Apostolus. Et contra, qui servat verbum ejus, id est, mandata ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est,3) ut loquitur S. Joannes. Qui ergo volunt exemplari divino similes fieri, obedire debent dicenti: Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in delectione.*) Filius enim imago est Patris, et imaginis totum bonum, ut supra diximus, est suo exemplari esse simillimam.

O si haec plane intelligeres, anima, et exemplari tuo per verae sapientiae veraeque justitiae pulchritudinem similis effecta, placeres oculis summi regis, quanta pace fruereris! quo gaudio exultares! quam facile omnia mundi oblectamenta contemneres! Contra vero si cogitares, quam vehementer indignetur Deus, cum videt, ima

1) Aug. de nat. et grat. c. 70. No. 84.
2) Rom. XIII, 8. 10.
4) Ephes. V, 1. 2.

3) Joan. II, 3.

« PreviousContinue »