Page images
PDF
EPUB

gotiorum mole gravatis unus in primis es: quippe cardinalis, archiepiscopus, sanctae rom. ecclesiae camerarius, ex praepositis universalis inquisitionis officio, et multarum gravissimarumque protectionum sollicitudine distentus. Accessit et illa causa hujus operis nuncupandi tibi, ut extaret ex me ad memoriam posterorum aliquod ingentium tuorum in me beneficiorum et meae in te qualiscunque observantiae monumentum. Neque quod exiguum sit munus, ideo minus gratum benignitati tuae futurum esse confido; libri enim non ex multitudine foliorum, sed ex fructibus atque utilitate pensantur.

De hoc vero libello quid alii judicabunt, ignoro; mihi certe, praeter caetera mea opuscula, non parum utilem fuisse comperi. Itaque reliquos libros meos nisi necessitate cogente non lego: hunc sponte terque quaterque jam legi, et deinceps frequenter in ejus Lectione versari mihi propositum est; nisi forte chariorem illum mihi faciat non meritum ejus, sed amor, quod illum ut alterum Benjaminum in extrema senectute genuerim.

Accipe igitur, cardinalis optime, munusculum a me, quod non solum debitae observantiae testimonium praebeat: sed etiam cujusdam quasi monitoris fungatur officio, ut si quando turbae negotiorum te nimium premant et a consueto studio, certis horis Deo per orationem vacandi, impedire conentur, is modeste suggerat, ut ejusmodi turbis ad

modicum tempus exclusis ad interiora et solida gaudia mentem revoces et vel meditando vel legendo vaces et videas, quoniam Dominus ipse est Deus, id est solum verum et summum et sempiternum bonum, cujus adeptio felicissimum, cujus amissio miserrimum hominem facit.

Cap. VI. Finis hominis extrinsecus glo-
ria Dei et sui ipsius salus aeterna

Gradus secundus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ex consideratione majoris mundi.
Cap. I. Magnitudo mundi et magnitudo
Dei

Cap. II. Multitudo rerum creatarum et
infinitas perfectionum creatoris.
Cap. III. Varietas rerum creatarum et
Deus fons infinitus omnium bonorum.
Cap. IV. Virtus rebus creatis insita et
omnipotentia Dei.

[ocr errors]

Cap. V. Pulchritudo creata rerum et
increata Dei.

Gradus tertius.

34

38

42

48

[ocr errors]

52

Ex consideratione orbis terrae.

Cap. I. Ut in terra corpus nostrum ita
in solo Deo mens nostra quiescere
potest.

[ocr errors]

Cap. II. In Deo fundati securi sumus.
Cap. III. Nutrit terra corpus virtute
Dei, qui solus est nutritor totius ho-
minis.

Cap. IV. Thesauri terrae velut umbra
aeternorum bonorum Dei.

[ocr errors]
[ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »