Page images
PDF
EPUB

KRE

I. V. D. A CONSIL. REGIS IVSTITIAE

IVRIS

INTIMIS

PVBLICI IN GEORGIA AVGVSTA
PROFESSORIS ORDINARII

INSTITVTIONES

IVRIS PVBLICI

GERMANICI

IN

AUGSBURG

EDITIO III. PASSIM AVCTIOR ET EMENDATIOR.

cum priuilegio electoris Saxoniae.

GOETTING A E

SVMTIBVS VIDVAE VANDENHOECK

I 7 8 2.

[ocr errors][ocr errors]

Q

[blocks in formation]

uum primum ante hos fedecim annos elementa iuris publici Germanici in lucem emitterem; ita quidem comparati mihi videbantur omnes iuris publici nostri fcriptores, vt in ordine, quo pro fua quisque methodo hanc difciplinam tractauerat, neminem fequi poffem. Necdum fane me piget, alia plane via incedendi me iam tum periculum feciffe, quamuis, quod praeuideram, euenerit, vt, quae in quauis forte noua libelli editione emendanda fuerint, fupereffent fatis multa, ficuti nec dubico fore, dum viuam, adhuc, quae, die diem docente, emendare porro oportebit.

Etiamfi enim in libris, qui folum, ve legantur et euoluantur, confcribi folent, non tantum interfit, quo ordine materiae, quas tractant, digeftae fint; tanto magis tamen, nifi omnia me fallunt, intereft, optimum, quoad eius fieri poteft, ordinem eligi in iis libellis, quorum filum in erudiendis aliis fequimur. Saltem fi cui curae cordique eft, folide ftudiofam iuuentutem inftrui, vel in ipfa, quam docendo nauat, opera non poterit non animaduertere, haud ita rem fuccedere, fi non eo ordine digesta est doctrina, quo

[ocr errors]

vna

vna veritas naturali ratione alteram excipit. Et vel faepius tamen repetito periculo opus erit, priusquam follers harum rerum aeftimator fibi perfuaferit, iam in eo fe effe, vt male antehac digefta difciplina meliorem eumque a vero iuftoque haud longe diftantem in ordinem nunc reda&ta fit.

Qua equidem mente quum, poft quatuor elementorum iuris publici editiones, nouamque interim anno 1757. emiffam epitomen iuris publici, et bis ad haec edi-. tum Germanice de eadem difciplina confcriptum libellum, iamiam o&taua vice manus huic ftudio admoueam, quumque iam praecipuae normae, quibus ordo iuris publici noftri innititur, fatis certae et euidentes mihi videantur, quas tamen non a cun&tis perfpici intelligo; haud parum e re, fpero fore,fi paucis methodi meae, quod ad ordinem attinet, rationes hic reddiderim.

Primum neminem, opinor, fore, qui dubitet, quod ipfa quaeque respublica eiusque Supremam poteftatem qui exercent, ii fint, de quorum iuribus et obligationibus in iure publico quaeritur, adeoque, quod vocant, Jubiectum huius difciplinae conftituant; cuius proinde notitia ante omnia fuppeditanda eft, priusquam ipfa reipublicae et imperantis iura et obligationes disquirantur.

Nec tamen velim hoc ita intelligas, vt ftatim in limine huius ftudii fimul omnia,

quae

quae de republica illa et de imperante dici poffent, prorfus exhaurienda fint. Praeterquam enim quod hic maxima circumfpectione opus fit, ne quis in recenfendis viciffitudinibus reipublicae finiumque imperii fatis hiftoriographum magis quam iuris publici interpretem agat, caute etiam adhuc abftinendum eft ab iis omnibus, quae vltra notitiam reipublicae et imperantis hic dandam ad iura et obligationes vtriusque fpectant.

Potius hanc folam hic ante oculos verfari oportet quaeftionem: quaenam fit respublica, cuius publicum ius hic tra&tatur? et penes quem vel quos fit fuprema illius poteftas? feu quis fit eius imperans?

Primae quaeftionis (LIB. I.) duplex Lib. I. eft fenfus, vterque in iure publico haud negligendus: quae nempe respublica primum geographice confiderata? veluti quae nam pars orbis terrarum aut figillatim Europae fit, de qua agitur, feu quinam fines imperii? (cap. 1.), et quaenam extra hos fines forte acceffiones regni, veluti quis fuperfit cumGermania Italiae regnique Romani nexus? (cap.2.); deinde quaenam respublica politice confiderata? veluti quod ad formam reipublicae potiffimum attinet, vtrum monarchica, an aristocratica, democratica, quaeue alia ea fit? (cap. 3.), fed et ad religionem quod attinet, num vX(3

nius

« PreviousContinue »