Page images
PDF
EPUB

sona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est vindictab aut censu aut testamento, is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit.

DE MANUMISSIONE VEL CAUSAE PROBATIONE.d § 18. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores xxx annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. (§ 19.) Iusta autem causa manumissionis est veluti si quis filium filiamve, aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, apud consilium manumittat. [DE CONSILIO ADHIBENDO.] (§ 20.) Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. idque fit ultimo die conventus: sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. Maiores vero triginta annorum servi semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu manumittantur, veluti cum Praetor aut Proconsul in balneum vel in theatrum eat. (§ 21.) Praeterea minor triginta annorum servus manumissus potest civis Romanus fieri, si ab eo domino qui solvendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictume [24 versus in C. legi nequeunt].*

§ 22. homines, Latini luniani appellantur: Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim servi viderentur esse. (§ 23.) Non tamen illis permittit lex Iunia vel

*) Scripturae quae in hac pag. Cod. Veron. sequitur pauca vestigia extant. Gaius certe coeperat agere de altero genere libertorum, quod etiam Epitome I. 1. § 2. h. 1. indicat: Latini sunt, qui aut per epistolam, aut inter amicos, aut convivii adhibitione manumittuntur. cf. Ulp. I. 14. Inst. I. 6 5. 1.

a) cf. Ulp. I. § 6. 10. 12. 16.

b) cf. Gai IV. 16. Ulp. I. 7. fr. 23. D. de manumiss. vind. (40. 2.)

c) Ulp. I. 8. Cic. de Orat. I. 40. Liv. XLI. 9. (?) Dositheus § 19-21. (Lachm.) d) vid. Aug. Bethmann-Hollweg Diss. de causae probatione. Berol. 1820. 8.

e) de hac causa agit Ulp. I. 14. cf. Gai II. 154. 160. 276. Inst. I. 6. § 1. fr. 42. 57. 60. D. de hered. inst. (28. 5.)

f) de hoc genere libertorum vid. Gai III. 56. Inst. 7. § 4. Ulp. I. 10. Dositheus cit. ad Inst. I. 5. § 1.

g) cf. Gai II. 110. 275. III. 72. 73. Ulp. XX. 14. XXII. 3.

ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno capere, vel tutores testamento dari. (§ 24.) Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo hereditatis legatorumve nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.

a

b

§ 25. Hi vero qui dediticiorum numero sunt nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus, nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis placuit. (§ 26.) Pessima itaque libertas eorum est qui dediticiorum numero sunt: nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur. (§ 27.) Quin etiam in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint, ipsi bonaque eorum publice venire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium serviant, neve umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, servi populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

*

QUIBUS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANAM PERVENIANT. § 28. Latini vero multis modis ad civitatem Romanam perveniunt. (§ 29.) Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti, si uxores duxerint vel cives Romanas, vel Latinas coloniarias, vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire Praetorem vel in provinciis Praesidem provinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et ipsorum filius, si et ipse eiusdem** condicionis sit, cives Romani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in persona filii*** adiecimus,,si et ipse eiusdem condicionis sit",

*) hic articulus (§ 28-35.) suppleri potest ex Ulp. tit. III.

**) ita versus unus, qui errore librarii excidisse videtur, suppleri solet e verbis articuli seq. De re ipsa cf. Gai I. 66. 73. 80. III. 5. 73. Ulp. III. 3.

***) ita Polenaar ductus C. secutus.

a) cf. Gai III. 75. Ulp. XX. 14. XXII. 2.

b) cf. Gai I. 67. 68. fr. 29. § 1. D. de test. milit. (29. 1.)

quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. (§ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probaverit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana, si Latina sit. quodsi mater causam probare noluerit, permissum est tutoribus filii vel ipsi filio, posteaquam ad pubertatem pervenit, causam probare, quo casu ipse filius civis Romanus fit. item utroque parente mortuo filius debet causam probare, ut ipse civis Romanus fiat.* Quae supra diximus de filio anniculo eadem et de filia annicula dicta intellegemus.* Praeterea ex Lege Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur,** id est fiunt cives Romani, si Romae inter vigiles sex annis militaverint. postea dicitur factum esse senatusconsultum, quo data est illis civitas Romana, si triennium militiae expleverint. Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consequuntur, si navem marinam aedificaverint, quae non minus quam decem milia modiorum frumenti capiat, eaque navis, vel quae in eius locum substituta sit, sex annis frumentum Romam portaverit. (§ 33.) Praeterea a Nerone constitutum est,*** ut si Latinus qui patrimonium sestertium cc milium plurisve habebit, in urbe Roma domum aedificaverit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui inpenderit, ius Quiritium consequatur. (§ 34.) Denique Traianus constituit, ut si Latinus in urbe triennio pistrinum exercuerit in quo in dies singulos non minus quam centenos modios frumenti pinseret, ad ius Quiritium perveniret. [12 versus in C. legi non possunt.]†

*) ex coniect. Kruegeri, nonnulla tamen in dubium vocat Mommsen in epistola Studem. ed. praemissa. cf. de seqq. Kruegeri Krit. Versuche i. Gebiet des röm. R. p. 114 fg., in compluribus dissentiente Huschkio.

**) ex coniect. Huschkii cf. Ulp. III. 5. 6.

***) ex coniect. Huschkii cf. Tacit. Annal. XV. 43.

†) in quibus secundum ductus C. de iteratione manumissionis (Ulp. III.4.) age

batur. Textum restituere conatus est Krueger, Kritische Versuche 1. cit.

(§ 35.) Patronatus sane ius tibi in eo conservatur,* quocunque modo ius Quiritium fuerit consecutus. Cuius autem et in bonis et ex iure Quiritium sit manumissus, ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

1) cf. Gai I. § 12-24.

2) est tit. C. de dediticia libert. toll.

3) est tit. C. de latina libertate toll.

§ 3. Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. Sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit; Latinorum vero nomen non frequentabatur. ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus fit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem nostram expulimus quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, Quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos, et omnem, quae circa eos fuerat observantiam, alia constitutione 3 per eiusdem Quaestoris suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

§ 36. Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. (§ 37.) nam is qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.b

*) ex coniect. Kruegeri; alii aliter.

a) de toto articulo vid. Ulp. I. 12-25.

3

Tit. VI. QUI, QUIBUS EX CAUSIS,

MANUMITTERE NON POSSUNT.

Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit: quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. (§ 1.) Licet

b) cf. Gai I. 47. fr. 55. 57. 60. 83. pr. D. de hered. inst. (28. 5.) Dosithei

1) cf. Gai I. 21.

2) est c. 5. C. de necess. serv. her.

3) e Gai fr. 10. D. qui et a quib. manumissi.

autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia1 provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant qui satisfacturus esset creditoribus, aut hoc eo non faciente creditores res hereditarias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus afficiatur. (§ 2.) Idemque iuris est, et si sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio2 non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore. (§ 3.) In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.

§ 38. Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam [si] vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata [fuerit].* (§ 39.] Iustae autem causae manumissionis sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut

§ 4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta* apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit [al. fuerint manumissi]. (§ 5.) Iustae autem manumissionis causae sunt: veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fra

Interpr. § 16. (Lachmann): Servum pigneri datum civem Romanum facere debitor non potest, nisi si forte solvendo sit.

*) haec verba contra Codicis Ver. et librorum Inst. fidem transponenda censent Niebuhr, Goeschen et alii ita: non aliter vindicta manumittere, permittitur, quam si apud; vel similiter. Malim cum Mommsenio si et fuerit quasi glossemata delere.

GNEIST INSTITUTIONES.

2

« PreviousContinue »