PRAEFATIO. In collectione hac fontium iuris ecclesiastici instituenda duplex mihi propositum fuit, cui etiam duae eius partes respondent. In priore parte ea monumenta colligenda esse duxi, quae ad historiae iuris canonici studium accurate instituendum eiusque cognitionem promovendam aut necessaria aut saltem utilissima sunt, quorum autem adeundorum iuris studiosis aliisque magna librorum supellectile haud instructis raro copia est. In tanta talium monumentorum ubertate et varietate difficilis sane delectus fuit, deque opportunitate eorum quae recepi quaeque omisi disputare licet. Ast inprimis curandum fuit, ne collectio instituti fines excederet nimiamque in molem excresceret. Altera pars uberior fontes iuris ecclesiastici hodierni et novissimi continet. Magnus eorum numerus imo postremis his temporibus prodiit, qui gravissimas de statu ecclesiae eiusque cum republica nexa quaestiones concernunt, qui tamen nusquam collecti sed non nisi multis libris dispersi inveniuntur. Hinc meum librum non tantum iuris ecclesiastici studiosis sed etiam historiae ecclesiasticae investigatoribus utilem gratumque fore confido, eoque lector benevola mente utatur. Scribebam Bonnae Idib. Decembr. MDCCCLXI. . Pag. I. Regula Formatarum e seculo quinto 1 II. Litterae commendatitiae a. 810 2 III. Ex formulis Marculfinis c. a, 660 2 IV. Ex libro diurno Romanorum pontificum c. a. 714 7 V. Concilium Germanicum a. 742 18 VI. Regula Chrodogangi episcopi Metensis c. a. 760 20 VII. Karoli Magni ca pitulare ecclesiasticum a. 789 46 VIII. Concordatum Wormatiense a. 1122 75 IX. Friderici II. promissio a. 1213 76 X. Friderici II. confoederatio cum principibus ecclesiasti cis a. 1220 81 XII. Friderici II. constitutio in basilica beati Petri a. 1220 82 XIII. Concordata Constantiensia a. 1418 86 XIV. Literae foederis principum Imperii de concordia Ro mae cum Pontifice ineunda a. 1446 die V. Oct. . 97 78 . . |