Page images
PDF
EPUB

N° 24.

1460 Januari 15. De abt van Kloosterrade stemt toe in de verheffing der kapel van Limburg tot proostdij (1).

Cart. MS. ST. fo 176-177.

Nos Johannes de Vorstem abbas totusque conventus monasterii Rodeducis canonicorum regularium ordinis sancti Augustini, Leodiensis diocesis, notum facimus universis etc. quia scabini, burgimagistri, consules totaque universitas opidi de Lymborch (2) ad divini cultus augmentum aspirantes intima cordis devocione desiderant, ut in Ecclesia parochiali de Lymborch, que appendium esse dinoscitur Ecclesie parochialis de Guylke (3), nostro monasterio subiecte et per unum nostri conventus fratrum solite gubernari, hore canonice diurne et nocturne modo conventuali possent decantari offeruntque iidem scabini, burgimagistri, consules et indigene ad hoc de bonis suis largiflue, liberaliter et habunde contribuere, ut ad effectum debitum perducatur, instanter supplicantes ut desuper nostrum consensum et assensum adhibere dignaremur.

Nos igitur semper, ut tenemur, ad premissa inclinati pro opere antedicto intendentes sufficienterque informati, quod devotus noster confrater Johannes Reppelman ac nostri conventus professus dictarumque Ecclesiarum de Guylke, Lymborch et Bilsten investitus, ad easdem per nos presentatus ac per loci Archidiaconum rite institutus et admissus, in his suum prestitis consensum ad laudem divinam ampliandam, cum nichil de bonis dictarum Ecclesiarum recipere consuevimus: per presentes nostrum damus et impertimur consensum pariter et assensum, ut dicta Ecclesia de Lymborch in preposituram dicti ordinis conventualem per loci ordinarium aut alium desuper potestatem habentem rite erigatur; ita tamen, quod ille confrater noster Johannes Rippelman prepositus et sui successores prepositi eligendi perpetuis temporibus per se aut alium curam gerant animarum antedictarum Ecclesiarum de

(1) Deze proostdij werd door den bisschop van Luik, Lodewijk van Bourbon, in 1460 opgericht. Cf. Annales Rodensis bl. 99.

(2) Limburg, Limborch, Lymburg, Lemborch, zie Franquinet 11, 16, 27, 28, 29 32, 33, 34, 37, 38, 40, 62, 141, 142, 160, 202.

3) Goé nabij Dolhain-Limbourg.

Guylke, Lymborch et Bilsten (1) ac instituantur in sepedicta Ecclesia de Lymborch pro decantandis horis canonicis inibi et divinis celebrandis tot ydonee persone regularis et approbate vite ordinis nostri, quot ex ipsis fructibus, proventibus seu emolimentis commode poterint sustentari, volentes quod fructus et redditus ac emolimenta universa earundem Ecclesiarum integraliter et ad plenum in usum, commodum et profectum talis Prepositi et fratrum inibi instituendorum cedant et permaneant, proviso tamen quod de cetero Prepositus huiusmodi post cessum aut decessum dicti nostri confratris Johannis Repelman sit electivus per fratresque conventuales de Lymborch intus aut extra eligendus, vocato ad hoc debite Abbate pro tempore antedicti conventus de Rodeducis, qui primam habiturus erit vocem in electione predicta et in signum superioritatis talem electum presentare debebit archidiacono loci qui eum ad curam animarum huiusmodi Ecclesiarum habendam solempnitatibus solitis et consuetis instituet et admittet, quam nolumus in aliquo negligi aut preteriri, talisque sic electus, nomine expensarum per nos aut nostros successores abbatem pro tempore in eligendo ac presentando supportandarum, solvet eidem solum dimidiam marcam argenti aut eius valorem; cum qua debeat pretactus Abbas pro tempore sine pluri exactione contentari. In quorum omnium et singulorum fidem et robur premissorum presentes litteras exinde fieri iussimus et per notarium infrascriptum subscribi et signari, sigillorumque tam nostri abbatialis quam ipsius conventus nostri appensione fecimus communiri. Datum anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo mensis Januarii die decima quinta.

Et ego Mathias Reynnardi de Aquis, clericus Leodiensis diocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius premissis interfui, una cum domino Petro Lindeman, perpetuo vicario de Merxsten, presbitero Coloniensis diocesis ac notario publico, Johanne Cleynians, clerico Leodiensis diocesis, et Winando Weroet de Lymborch, laico, illa que sic fieri vidi et audivi, ut supra narratur,

(1) Aangaande de parochieën Limburg, Bilstein, Goé, Membach, Henri Chapelle, Eupen en Welkenrade, zie men: BRASSINE, Les paroisses de l'ancien concile de Saint-Remacle, t. XIV du Bulletin de la Société d'art et d'histoire. 1904, pp. 325-329

ideo post sigillationem eorundem me hic propria manu subscripsi et meum signum solitum apposui specialiter ad hoc rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium premissorum.

N° 25.

1460 November 25. Int iaer naer der Geburt unserss Herren als man schrieft duysent vierhondert sestich der 9 indictien uff Dinstag 25 tag des mants Novembris.

Cart. MS. ST. p. 173.

Testament van Margriet Stevens, woonachtig te Afden, geinstrumenteerd door notaris Peter Lintman van Ruremunde, waarbij zij o. a. bepaalt, dat ten eeuwigen dage in de parochiale kerk van Afden dertien waskaarsen zullen ontstoken worden op de feestdagen van O. L. Vrouw, op de Aposteldagen, de Zondagen en de feestdagen van den H. Nicolaus en der HH. Catharina, Barbara, Gertrudis en Maria Magdalena; als getuigen worden daarin vermeld broeder Tilman „besegnogge prediger ordens und Antonius Luitgens kuster" der voornoemde kerk van Afden.

N° 26.

1464 November 30. Bulle van Paulus II over de oprichting der proostdij van Limburg en de inlijving der kerken van Gulken en Bilstein.

Cart. MS. ST. fo 178-180.

Paulus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Preposito sancti Dionisii Leodiensis et beate Marie Aquensis et sancti Servatii Traiectensis, Leodiensis diocesis, Ecclesiarum decanis, salutem et apostolicam benedictionem. Regimini universalis Ecclesie quanquam immeriti, disponente Domino, presidentes, curis perurgemur assiduis, ut iuxta credite nobis dispensationis officium subditorum quorumlibet et presertim sub regulari observantia studio vacantium pie vite, in quorum utique prosperitate reficimur, iugi quantum nobis ex alto concessum fuerit solicitudinis studio intendamus et iis que pro divini cultus necnon Religionis incremento provide facta comperimus, ut omni tempore illibata persistant, cum a nobis petitur, Apostolico mandamus munimine roborari. Sane pro parte dilectorum filiorum Johannis Reppelman Prepositi

et conventus prepositure sive monasterii per prepositum gubernari soliti opidi de Lymburch, ordinis S. Augustini, Leodiensis diocesis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod alias dilectus filius Ludovicus, Electus Leodiensis, parochialem Ecclesiam dicti opidi per canonicos monașterii Rodeducis ordinis et diocesis predictorum obtineri solitam, et a parochiali Ecclesia de Guylke dicte diocesis que similiter per eosdem canonicos obtineri consuevit et illius appenditia extitit ad supplicationem dilectorum filiorum scabinorum, burgimagistrorum, consulum et universitatis dicti opidi in preposituram dignitatem conventualem dicti ordinis auctoritate ordinaria erexit illique predictam de Guylke et nonnullas alias Ecclesias eiusdem Ecclesie de Guylke appenditias necnon quedam in ipsa erecta Ecclesia altaria sita, dicta auctoritate, perpetuo univit, annexuit et incorporavit, nonnulla quoque alia divinum cultum salutem animarum concernentia eadem auctoritate statuit et ordinavit ac ipsum Johannem tunc dicti monasterii Rodeducis canonicum et ordinem ipsum expresse professum olim ipsius erecte Ecclesie Rectorem sui superioris super hoc obtenta licentia ac dilecti filii Archidiaconi Condrosii in Ecclesia Leodiensi, ad quem institutio persone ydonee ad predictam ecclesiam de Guylke, dum pro tempore vacabat, per dilectos filios abbatem et conventum dicti monasterii Rodeducis ipsi Archidiacono presentata de antiqua et approbata et usque tunc pacifice observata consuetudine pertinere dinoscebatur, ad id expresso accedente consensu monasterio in dicto opido noviter constituto huiusmodi prefecit eumque in illius prepositum conventualem rite ordinavit, curam animarum parrochianorum earundem ecclesiarum per se et successores suos imperpetuum exercendum committendo prout in quibusdam litteris auctenticis ipsius episcopi sigillo munitis plenius dicitur contineri.

Quare pro parte Johannis et conventus prepositure sive monasterii predictorum asserentium quod de Lymborch et Guylke Ecclesiarum cum appenditiis huiusmodi quinquaginta, necnon sancte crucis, illi deservienti viginti quinque, in absentia vero decem, ac sancti Johannis Baptiste septem, necnon sancti Jacobi quatuor et Compassionis Christi sancti, Notgot (1) altarium in

(1) Nood Gods, de agonia Christi.

dicta Ecclesia de Lymburch consistentium, eidem Prepositure sive monasterio unitorum, illis deservientibus etiam quatuor florenos auri Renenses fructus, redditus et proventus secundum communem estimacionem valent annuatim, nobis fuit humiliter supplicatum, ut erectioni, unioni, annexioni, incorporationi, prefectioni, commissioni, statuto et ordinationi premissis pro illorum subsistentia firmiori robur apostolice confirmationis adjicere aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui divini cultus augmentum et Religionis propaga tionem, animarum quoque salutem nostris potissime temporibus intensis desideriis affectamus et de premissis certam notitiam non habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, vocatis quorum interest de premissis omnibus et singulis eorumque circumstantiis universis, auctoritate nostra, vos diligenter informetis et si per informationem eandem ea fore vera reppereritis, erectionem, unionem, annexionem, incorporationem, prefectionem, commissionem, statuta et ordinationes predicta ac prout illa concernunt omnia et singula in dictis litteris contenta et inde secuta quecunque auctoritate nostra approbetis et confirmetis suppleatisque omnes et singulos defectus si qui forsan intervenerunt in eisdem. Nos enim si approbationem, confirmationem et suppetitionem huiusmodi per vos vigore presentium fieri contigerit ut prefertur, Johanni Reppelman et pro tempore existenti preposito et conventui Prepositure sive monasterii hujusmodi in omnibus et singulis privilegiis, exemptionibus, gratiis, libertatibus, favoribus. et indultis dicto ordini et illius monasteriis, preposituris, prioratibus et locis aliis, ac ipsorum abbatibus, prepositis, prioribus, presidentibus, conventibus, canonicis et personis per nos aut Sedem apostolicam vel alias in genere quomodolibet concessis et concedendis et quibus utuntur et gaudent, aut uti et gaudere poterunt quomodolibet in futurum, uti possint pariter et gaudere; quodque prepositus et conventus de novo erecti huiusmodi, anno quolibet, abbatem dicti monasterii Rodeducis aut aliquem seu aliquos priores quorumvis monasteriorum, prioratuum seu locorum dicti ordinis sub regulari illius observantia et cura ac obedientia generalis capituli de Windesheym prefati, ordinis Traiectensis diocesis, viventes in ipsorum et prepositure et annexorum

« PreviousContinue »