Page images
PDF
EPUB

Cum appropinquabat ad copias hostium.
Beati juvenes strenui, o princeps,

De quibus auditur laus sub obscuritate mortis !
Haud cernunt illi in domicilio scutorum
Derisum circa marcorem suarum manuum ; [ficentiæ,
Est memoria eorum inter modos (magnificos) magni-
Et (sunt) lacrymæ lucidæ feminarum juvenum circa
[recentem tellurem (sepulchrum).
Æquum est marcescere senectam (procul) a certamine,
Quæ (reddidit) misit strenuitatem in juventute (cele-
[brem) sub famam ;
Ipsis existentibus sub oblivione vivorum;
In occulto cadent illi ex adverso,

Sine suspirio lento ab filiis suis;

In lætitiâ tolletur in altum eorum saxea-moles,
Sine lacrymis (cadentibus) super terram circa saxum
Beati juvenes strenui, o princeps, [strenuorum virorum.
De quibus auditur laus sub obscuritate mortis !"

CALTHON ET COLMALA.

Argumentum.

In hoc carmine, ut sæpius solet, poeta quendam priorum, ad Christianam fidem propagandam missorum, alloquitur. Memoriæ ita proditur historia: In terra Britonum inter Muros, tempore Fingalis, duo erant principes; quorum alter, Dunthal mo, crudelitate, et ambitione infamis, Teuthæ (sive Tuedæ, ut creditur) dominus erat; alter, Rathmor, hospitalitate et munificentiâ insignis, ad Clutham (cui nunc etiam nomen Cluda est) habitavit. Ex invidiâ Dunthalmo, aut ob privatum aliquid inter domos odium, Rathmorem in convivio interfecit; at, scelere postea cruciatus, Rathmoris filios Calthonem et Colmarem domi suæ educavit. Juvenes ad virilem ætatem proventi, ambiguas quasdam de patris cæde ulciscendâ voces protulerunt; et ideò a Dunthalmone duobus ad Teuthæ ripas cavernis, quò clanculum tollerentur, erant inclusi. Colmal intereà, Duuthalmonis filia, quæ secretò Calthonem amavit, eum custodiâ liberavit, et bellatoris apparatum induta, ad Fingalem unà confugiens, auxilium contra Dunthalmonem petiit. Fingal Ossianum cum trecentis ad Colmarem eripiendum bellatoribus misit. Dunthalmo, Colmare priùs trucidato, cum Ossiano prælio congressus, ipse occisus et exercitus penitùs fusus est. Calthon uxorem duxit Colmalem liberatorem, et Ossianus ad Morvenem

rediit.

« PreviousContinue »