Argumentum. Fingal, ab incursione rediens quam in Romanam Provinciam fecerat, visere Cathullem statuit, Inistorcæ regem, et fratrem Comalis, cujus historia in præeunti Dramate pleniùs narratur. Carricthurâ, Cathullis regiâ, jam prospectâ, in culmine ejus flammam aspexit, quæ per illa tempora maleficii signum fuit. Venti illum impulérunt in sinum, à Carricthurâ aliquantulum remotum, et in littore pernoctare coactus fuit. Proximo die, exercitum Frothalis, Soræ regis, adortus est, qui Cathullem in regiâ sua Carricthurà obsessum tenuit, et ipsum Frothalem, certamine singulari superatum, captivum egit. Carricthura liberata, argumentum carminis est ; sed aliæ sunt quædam intertextu fabulæ. Ex vetere traditione constat, hoc carmen Culdæo cuidam inscriptum esse, sive uni ex eis, qui primi ad Christianam fidem prædicandam emissi fuerunt; et fabulam de Lodinis Formâ, quæ una et eadem cum antiquo Odine, apud Scandinavenses, fuisse creditur, ab Ossiano inductam esse ad oppugnandum doctrinis Culdæi. Quocunque autem modo res se habeat, ante oculos nostros profert Ossiani de supremo Numine, sententiam ; et probat eum ejus superstitionis expertem fuisse, quæ per totum terrarum orbem valebat, priusquam Christianitas divulgaretur. CARRAIG-THURA. gu mall, V. 1-20. Mar sin bha focail Ullin chaoin, |