Page images
PDF
EPUB

cedere valeant eisque in Iuditio et extra plena fides, sicut originalibus litteris per omnia prebeatur, Super ecclesiis autem Treverensi et Coloniensi de quibus in petitionibus Regis Archiepiscopi Maguntinensis et Marchionis prefatorum specialis est positus articulus per alias nostras Litteras desuper editas specialiter providimus prout in eis latius continetur, Ut autem premissa eo firmius observentur pro nobis et successoribus nostris Romanis pontificibus de Venerabilium fratrum nostrorum sancte Romanae ecclesie Cardinalium consilio et assensu pollicemur omnia et singula supradicta inviolabiliter observare et contra ea vel ipsorum aliquod in tota vel in parte nullo umquam tempore, quicquam innovare, et quod nobis licere non patimur, eisdem successoribus indicamus, decernentes ex nunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam eciam quavis apostolica auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, Quinymo si adversus premissa littere alique aut mandata, ad cuiuscunque instantiam vel eciam si motu proprio seu ex certa scientia eciam cum derogatoriis clausulis sub quacunque verborum forma a nobis, seu nostra auctoritate, aut ab alio quovis emanassent, seu in futurum emanarent, tales ex nunc pro infectis volumus haberi, quodque is contra quem emanassent aut concesse fuissent aut emanarent, et in futurum concederentur illis minime obedire. teneatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis statuti advocationis extinctionis impositionis collationis provisionis concessionis indulti constitutionis oblitionis restitutionis rehabilitationis repositionis remissionis donationis liberationis ordinationis intentionis absolutionis indicationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum petrum Anno Incarnationis dominice Millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto Septimo Idus Februarii, Pontificatus nostri Anno sexto decimo.

XIX.

Concordata inter Pontificem Nicolaum V. et Imperatorem Fridericum III. a. 1448 inita *). In nomine Domini Amen. Anno a Nativitate eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, Die decima septima Mensis

*) Collata cum editione apud Koch Sanctio pragmatica p. 201.

Februarii, inter sanctissimum in Christo Patrem ac Dominum nostrum, Dominum Nicolaum, divina Providentia Papam quintum, Apostolicamque Sedem, ac Nationem Alamanicam: Sanctissimi Domini nostri et Sedis eorundem Nominibus, per Reverendissimum in Christo Patrem ac Dominum Ioannem, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Legatum, ad Nationem Germanicam de latere missum', plena in ea parte auctoritate et potestate munitum; et pro ipsa natione Alamanica per gloriosissimum Principem ac Dominum nostrum, Dominum Fridericum, Romanorum Regem semper Augustum etc. plurimorum sacri Romani Imperii Electorum, aliorumque eiusdem Nationis, tam Ecclesiasticorum, quam Saecularium Principum consensibus accedentibus, conclusa, laudata et acceptata sunt Concordata subscripta. Sanctissimus Dominus noster Nicolaus Papa quintus super provisionibus Ecclesiarum Beneficiorumque quorumcunque, utetur Reservationibus Iuris scripti et constitutionibus execrabilis et ad Regimen modificatis, ut sequitur:

Ad Regimen Ecclesiae generalis quanquam immeriti superna Dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet Ecclesiarum et Monasteriorum Regimina et alia Beneficia Ecclesiastica iuxta divinum Beneplacitum et nostrae intentionis affectum, viri assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis Ecclesiis, Monasteriis et Beneficiis praelibatis. Praemissorum itaque consideratione inducti et suadentibus nobis aliis rationabilibus causis, nonnullorum Praedecessorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, omnes Patriarchales, Archi-Episcopales, Episcopales, Ecclesias, Monasteria, Prioratus, Dignitates, Personatus et Officia, nec non Canonicatus et Praebendas et Ecclesias, caeteraque Beneficia Ecclesiastica, cum Cura vel sine Cura, saecularia et regularia quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per Electionem, seu quemvis alium modum assumi; nunc apud Sedem Apostolicam, quocunque modo vacantia, et in posterum vacatura, nec non per depositionem, seu privationem, seu translationem, per nos seu auctoritate nostra factas, et in antea faciendas ubilibet ; nec non ad quae aliqui in concordia seu discordia electi, vel postulati fuerint, quorum Electio cassata seu postulatio repulsa, vel per eos facta renuntiatio et admissa Auctoritate nostra extiterit; seu quorum electorum vel postulatorum, et in antea eligendorum vel postulandorum Electionem

cassari, seu postulationem repelli, aut renuntiationem admitti per nos aut Auctoritate nostra continget, apud Sedem praedictam vel alibi ubicunque, et etiam per obitum Cardinalium eiusdem Ecclesiae Romanae, aut Officiariorum dictae Sedis, quamdiu ipsa Officia actualiter tenebunt, videlicet Vice - Cancellarii, Camerarii, septem Notariorum, Auditorum Litterarum contradictarum et Apostolici Palatii causarum Auditorum, Correctorum, centum et unius Scriptorum Litterarum Apostolicarum, et viginti quatuor Poenitentiariae praefatae Sedis, et viginti quinque Abbreviatorum, nec non verorum Commensalium nostrorum et aliorum viginti quinque Capellanorum Sedis eiusdem in Ephitaphio descriptorum et etiam quorumcunque Legatorum seu Collectorum ac in terris Romanae Ecclesiae Rectorum et Thesaurariorum, deputatorum seu missorum hactenus, vel deputandorum aut mittendorum in posterum, vacantia et in antea vacatura; ubicunque dictos Legatos vel Collectores seu Rectores aut Thesaurarios, antequam ad Romanam Curiam redierint seu venerint, rebus eximi contigerit ab humanis. Nec non quorumlibet pro quibuscunque negotiis ad Romanam Curiam venientium seu etiam recedentium ab eadem, si in locis a dicta Curia ultra duas Diaetas legales non distantibus iam forsan obierint, vel eos in antea ab hac luce transire contigerit; etiam simili modo quorumcunque Curialium, peregrinationis, infirmitatis seu recreationis, vel alia quacunque causa ad quaevis Loca secedentium, si eos, antequam ad dictam Curiam redierint, in Locis ultra duas Diaetas, ab eadem Curia, ut praemittitur, non remotis, dummodo eorum proprium Domicilium non existat ibidem, iam forsan decesserint, vel in posterum eos contigerit de medio submoveri et nunc per obitum huiusmodi vacantia vel in posterum vacatura; rursus Monasteria, Prioratus et Decanatus, Dignitates, Personatus, Administrationes, Officia, Canonicatus, Praebendas et Ecclesias, caeteraque Beneficia Ecclesiastica, saecularia et regularia, cum Cura et sine Cura, quaecunque et qualiacunque fuerint; etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per Electionem, seu quemvis alium modum assumi, quae promoti per nos vel Auctoritate nostra ad Patriarchalium, ArchiEpiscopalium et Episcopalium Ecclesiarum, nec non Monasteriorum regimina obtinebant tempore promotionum de ipsis factarum, nunc quocunque modo vacantia, aut in posterum vacatura, nec non etiam, quae per assecutionem pacificam quorumcunque Prioratuum, Dignitatum, Personatuum, Officiorum, Ca

nonicatuum, Praebendarum, Ecclesiarum aut Beneficiorum aliorum per nos, seu Auctoritate nostrarum Litterarum immediate collatorum, seu conferendorum in posterum, praeterquam si virtute gratiae exspectativae assecutio fiat, nunc vacantia et in antea vacatura, plena super praemissis omnibus et singulis cum fratribus nostris collatione praehabita, et matura deliberatione secuta ordinationi dispositioni ac provisioni nostrae, de ipsorum fratrum consilio, Auctoritate Apostolica, reservamus. Decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super praemissis, et quolibet eorum, per quoscunque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attemptari.

Item in Ecclesiis Metropolitanis et Cathedralibus, etiam Apostolicae Sedi immediate non subiectis, et in Monasteriis Apostolicae Sedi immediate subiectis, fiant Electiones Canonicae, quae ad Sedem Apostolicam deferantur, quas etiam ad tempus constitutum in Constitutione Nicolai, quae incipit: Cupientes Papa exspectet; quo facto, si non fuerint praesentatae, vel si praesentatae minus Canonicae fuerint, Papa provideat. Si vero Canonicae fuerint, Papa eas confirmet; nisi ex causa rationabili et evidenti, et de fratrum consilio de digniori et utiliori persona duxerit providendum. Proviso, quod confirmati et provisi per Papam, nihilominus Metropolitanis et aliis praestent debita Iuramenta et alia, ad quae de Iure tenentur.

In Monasteriis, quae non sunt immediate subiecta Sedi Apostolicae, nec non in aliis Beneficiis regularibus, super quibus pro confirmatione seu provisione non consuevit habere recursus. ad Sedem Apostolicam, non teneantur venire Electi, seu illi, quibus providendum est, ad Curiam, ad habendum confirmationem vel provisionem; nec etiam dicta Beneficia regularia cadant in gratiis exspectativis. Ubi autem in Monasteriis ad Curiam Romanam venire seu mittere consueverunt, ibi Papa aliter non confirmet seu provideat, quam superius de Cathedralibus Ecclesiis est expressum. De Monasteriis Monialium Papa non disponat, nisi sint exemta, et tunc per Commissionem in partibus. De caeteris Dignitatibus et Beneficiis quibuscunque saecularibus et regularibus vacaturis, ultra reservationes iam dictas maioribus Dignitatibus post Pontificales in Cathedralibus et Principalibus in Collegiatis exceptis, de quibus Iure ordinario provideatur per illos inferiores, ad quos alias pertinet. Idem sanctissimus Dominus noster per quamcunque aliam reservationem, gratiam exspectativam aut quamvis aliam Dispositionem sub

quacunque verborum forma, per eum aut eius Auctoritate factam vel fiendam, non impediet, quo minus de illis, cum vacabunt de mensibus Februarii, Aprilis, Iunii, Augusti, Octobris, et Decembris, libere disponatur per illos, ad quos Collatio, provisio, praesentatio, electio aut alia quaevis Dispositio pertinebit, Reservationibus aliis premissis ac Dispositionibus Auctoritate eiusdem Domini nostri Papae factis vel faciendis, non obstantibus quibuscunque. Quoties vero aliquo vacante Beneficio de mensibus Ianuarii, Martii, Maii, Iulii, Septembris et Novembris, Dispositioni Apostolicae Sedis reservatis, non apparuerit infra tres menses a Die notae vacationis in Loco Beneficii quod alicui de illo Apostolica Auctoritate fuerit provisum, ex tunc et non antea, Ordinarius vel alius, ad quem illius Dispositio pertinebit, de illo libere disponat.

Item ad finem, ut haec ordinatio Collationis Beneficiorum non reservatorum per alternos menses possit per nationem publicari, et omnes, qui ipsa gaudere voluerint, tempus congruum habeant eandem acceptandi, tunc quoad Apostolicam Sedem in Kalendis Iunii proxime futuris ipsa currere incipiet, durabitque deinceps, nisi in futuro Concilio de Consensu nationis aliter fuerit ordinatum.

Item circa provisionem Apostolicae Sedi ordinandam, modus Annatarum hoc modo currat: De Ecclesiis Cathedralibus omnibus et Monasteriis virorum duntaxat, vacantibus et vacaturis, solventur pro fructibus primi Anni a Die vacationis, Summae pecuniarum in libris Camerae Apostolicae taxatae, quae communia servitia nuncupantur. Si quae vero excessive taxatae sunt, retaxentur; et providentur specialiter in gravatis regionibus secundum qualitatem rerum, temporum et regionum, ne nimium praegraventur: ad quod sanctiss. D. N. petentibus dabit Commissarios in partibus, qui diligenter inquirant, et re

taxent.

Taxae autem praedictae pro media parte infra annum a Die habitae possessionis pacificae totius vel maioris partis solvantur; et pro media parte alia infra sequentem annum. Et si infra annum bis vel pluries vacaverint, semel tantum solvetur; nec debitum huiusmodi in successorem in Ecclesia vel Monasterio transeat: de caeteris Dignitatibus, Personatibus, Officiis et Beneficiis saecularibus quibuscunque et regularibus, quae Auctoritate Sedis Apostolicae conferentur, vel de quibus providebitur, praeterquam vigore exspectativarum, aut causa per

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

8

« PreviousContinue »