Page images
PDF
EPUB

Sanctissimus Dominus Noster N. Div. Prov. PP... referente me infrascripto Sac. Congregationis de Propaganda Fide Secretario R. P. D. N. N. Electo Episcopo N. supradictas facultates ad beneplacitum Sacrae Congregationis benigne concessit pro locis tantum dictae Dioecesis Dominio Austriaco subjectis, et dummodo tamen iis nullo modo utatur extra fines memoratae Dioecesis.

Datum Romae ex Aedibus dictae Sacr. Congregationis die et anno quibus supra. Gratis sine ulla omnino solutione

quocunque titulo.
(L. S.)

N. N. Secretarius.

C) Res iudiciaria.

LXXXII. Benedicti XIV. constitutio die 26. Augusti 1741 data de electione iudicum synodalium. Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis Benedictus Papa XIV.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Quamvis Paternae vigilantiae, qua de justitia unicuique integre, sapienterque administranda solliciti esse debemus, jamdiu innotuerit, quod Causae extra nostram Romanam Curiam, pro Litigantium commodo, ad partes (ut ajunt) committi solitae, iis quandoque decidendae, ac sine debito terminandae delegentur, qui tum congrua Juris peritia, tum quoque probitatis, spectataeque Fidei praesidio destituuntur: Acerbiori nihilominus doloris sensu perculsi fuimus, postquam hujusmodi abusum, rumore publico evulgatum, multorum querelis ad Apostolicam Sedem delatis, eorumque literis ad Nos crebro datis apertius sensimus confirmari. Rationes praeterea, et peculiares Causae dicti abusus cum Nobis plures in eisdem literis obtenderentur, eas potissimum referri perspeximus eximio Protonotariorum non Participantium numero, quibus, utpote in Dignitate Ecclesiastica constitutis, in more positum est dictas Causas delegari, licet tempore quo ad hujusmodi Dignitatis, et Officii gradum provehuntur, nulla meritorum, et qualitatum fiat diligens inquisitio,

nec sedulo examinetur, an polleant requisitis ad Jus dicendum, et Justitiae habenas moderandas necessariis.

§. 1. Quam graves curas id animo nostro ingesserit, quamve intimo moerore affecti simus, ubi aliorum res, et negotia, ob Judicum ignorantiam, et malitiam, periclitari, et in discrimen adduci rescivimus; intelliget plane cui perspectus erit ille, quo semper incensi sumus, Justitiae administrandae zelus. Sed cum silere diutius, pro commissa Nobis Populorum salute, Paterna Charitas non pateretur, et ad propulsandam hanc corruptelam, restituendamque judiciorum integritatem, congruis remediis manus admoveremus; novimus non recentes, sed obsoletas esse hujusmodi querelas, atque rem esse non de morbo nunc ingruente, sed jamdudum iuvecto: Remedia ad illum avertendum non esse modo excogitanda, sed antiquitus praestituta: Originem vero non Curiae nostrae Romanae, sed iis adscribi oportere, qui de praxi ejusdem Curiae injuste nimis conqueruntur.

§. 2. Si enim longe praeteriti temporis ratio habeatur, facile quisque conjiciet fel. record. Bonifacio Papae VIII. has querimonias fuisse suggestas, eundemque Pontificem ad implendas Apostolici regiminis partes, sua Decretali Statutum de Rescriptis in 6. consulto praescripsisse, ne a Sede Apostolica, ejusque Legatis Causae imposterum aliis delegarentur, quam Personis in Ecclesiastica Dignitate constitutis, et quibus sive Personatus, sive Canonicatus in aliqua Cathedrali Ecclesia obtigisset: Judicia praeterea non in obscuro, sed in insigni, et populoso Oppido, ac in Urbibus instrui oportere, in quibus Peritorum Judicum copia commode haberi posset. Sacro etiam Concilio Tridentino hanc ipsam imperitorum Judicum querelam propositam fuisse, fas est credere: Postquam etenim sess. 25. de Reformat. cap. 10. praemissum fuit, a Sede Apostolica Judicibus non undequaque idoneis Causas in partibus delegari, et id fieri tum ob malitiosam petentium suggestionem, tum quoque ob locorum longinquitatem, a quibus notitia Personarum, quibus Causae mandentur, haberi non potest: Statuit eadem Sancta Synodus, in singulis Conciliis Provincialibus, aut Dioecesanis aliquot personas, quae qualitates habeant juxta Constitu tionem Bonifacii VIII., et alioquin ad id aptas designari; quibus imposterum Causae committerentur; Et si aliquem interim ex designatis mori contingeret, substitueret Ordinarius Loci cum consilio Capituli alium in ejus locum, usque ad futuram Provincialem, aut Dioecesanam Synodum: Ita ut haberet quaevis

·Dioecesis quatuor saltem, aut etiam plures probatas, et qualificatas Personas, quibus hujusmodi Causae committerentur; Alioquin post designationem factam, quam statim Episcopi ad Summum Romanum Pontificem transmitterent, delegationes quaecumque aliorum Judicum, aliis, quam his factae, subreptitiae cen

serentur.

§. 3. Cum vero Concilia Provincialia quolibet Triennio, Dioecesana anno quolibet ex praescripto Tridentini cogenda, ob varia, quae obversantur impedimenta, longius protrahantur, nec Episcopis subsit quandoque certa spes, quod iis propere sublatis, dicta Concilia haberi possint, atque in illis designari novi Judices Synodales, in locum illorum, qui defecerunt: Saepe idcirco Congregatio Concilii Tridentini Interpres a Locorum Ordinariis requisita, consultissime respondit, subrogandorum Judicum electionem ab Episcopis esse faciendam cum Consilio Capituli.

§. 4. Providae igitur, et vetustae hujusmodi leges palam evincunt, antiqua esse vulnera in hac parte disciplinae illata, illaque modo recrudescere, non quia congrua desit medela, sed quia negligitur ad praescriptum Canonicarum Sanctionum Judicum Synodalium designatio, quorum notitia si Romano pro tempore Pontifici exhibita fuisset, eisdem tantummodo Judicibus facta fuisset Causarum delegatio, semota quavis querelarum occasione.

§. 5. Dum minoribus in hac Curia muneribus, atque illo praesertim Secretarii Congregationis Concilii fungeremur, nihil Nobis fuit antiquius, quam Episcopis, aliisque Ecclesiarum Praelatis hosce sensus ingerere, eosque pro viribus ad has Ecclesiasticas leges custodiendas sedulo commonere: Nunc vero imperscrutabilis Consilii altitudine ad Supremum Apostolatus fastigium licet immerentes evocati, Pastoralis officii exigit ratio, ut nostris hisce literis certa vobis imposterum methodus praescribatur, ad quamcumque dubiorum, et querelarum occasionem avertendam. Volumus itaque, et mandamus, quod in iis Dioecesibus, in quibus vigiles Ecclesiarum Antistites ad tramites Tridentinae Synodi Judices elegerunt in Conciliis sive Provincialibus, sive Dioecesanis, electorum Nomina quamprimum Nobis renuncient; et si forte unum, vel plures illorum mori contingat, antequam denuo eadem Concilia cogantur, decedentibus subrogentur novi Judices, eligendi ab Episcopo cum Consilio Capituli, qui Nomina subrogatorum in dicto munere, usque ad diem Synodi duraturo, Nobis itidem significent. Ubi vero Concilia

Provincialia, et Synodalia jamdiu coacta non sunt, nec ulla idcirco facta dignoscitur Judicum electio: pro injuncta humilitati nostrae omnium Ecclesiarum solicitudine, Archiepiscopos, et Episcopos in Domino jugiter hortamur, et obtestamur, ut sublatis quibusvis impedimentis, eadem Concilia, sicubi commissa sunt, quamprimum haberi curent; interim vero cum consensu suorum Capitulorum Judices eligant, et Nomina Electorum in Albo redacta Nobis remittant; et si mori aliquem contingat, alios cum Consilio Capituli sufficiant, suffectosque Nobis indilate denuncient. Quo autem ad Numerum eligendorum, etsi Tridentini Decreto cautum sit, quatuor saltem in unaquaque Dioecesi eligi debere, plures nihilominus eligi volumus, si Dioecesis amplitudo, aliaeque peculiares circumstantiae id probe exposcere videantur.

§. 6. Monitos tamen esse volumus Locorum Ordinarios, quod licet ad tramites praemissae Decretalis Bonifacii VIII., cui etiam consona sunt disposita a Tridentino, facultas judicandi tribuenda sit Personis, Dignitate aliqua Ecclesiastica, Personatu, vel Canonicatu Cathedralis Ecclesiae insignitis; hujusmodi qualitates ita esse accipiendas, ut non desit in persona ad hoc munus assumenda, altera potissimum requisita qualitas Doctrinae, et idoneitatis, in qua summa Negotii est constituta. Hoc pacto designati, et electi Judices Nostro Supplicum Libellorum Secretario denuncientur ab Ordinariis, vel immeditate per se ipsos, vel mediate per suos in Urbe Negotiorum Gestores: Nostraeque erit vigilantiae solerter cavere, ne imposterum ab Officialibus nostrae Curiae ad id Deputatis, Causae aliis, quam dictis Judicibus, delegentur. Quae quidem dum Vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem vobis impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem die 26. Augusti 1741. Pontificatus Nostri Anno II.

LXXXIII. Benedicti XIV. constitutio tertio Kal.
Aprilis 1742 data de appellationibus et inhi-
bitionibus concedendis vel denegandis.
Benedictus Episcopus Servus Servorum Dei.
Ad Perpetuam Rei Memoriam.

Ad militantis Ecclesiae regimen nullo meritorum Nostrorum suffragio, sed imperscrutabilis consilii altitudine evocati,

inter graves curas, quas assidue pro Nostro munere sustinemus, postrema illa non est, in quam totis viribus Nobis incumbendum esse ducimus, ut graves nimium, diuturnae, nulloque unquam tempore intermissae Episcoporum, aliorumque ordinariam Jurisdictionem habentium querelae adversus Majora Tribunalia, atque illa etiam Nostrae Romanae Curiae, propositae, tandem compescantur.

§. 1. Intimo siquidem animi Nostri moerore, cum in minoribus adhuc essemus, jamdiu intelleximus, plerosque Locorum Ordinarios conqueri, sensim ́ abusum irrepsisse, quod ad malitiosam petentium suggestionem, a Patriarchis, Metropolitanis, Sanctae Sedis a latere Legatis, et diversis dictae Romanae Curiae Judicibus, Inhibitiones sine delectu Causae, et rei, de qua agitur, examine, passim concedantur; Et quamvis in more positum sit, dictas Inhibitiones indebite expeditas pro causae meritis revocari, et aboleri; remedium tamen inflicto vulneri non satis esse dicunt, cum interea oporteat Episcopos, aliosque inferiores Judices, in ipso causarum, et Judiciorum cursu, otiosos immorari, jus suum judicialiter asserere, et vindicare, et ad continendos in officio Populos gravia saepe incommoda, et dispendia subire.

§. 2. E contrario Nobis quoque, dum etiam in minoribus essemus, Superiorum Judicum responsiones audire contigit, asserentium, memoratas querelas inanes esse, nec ulli innixas fundamento, utpote ex hac unica re causam, et originem habentes, quod inferioribus grave est obedientiae, ac subjectionis jugum erga majora Tribunalia, ipsisque nimis displicet, sibi subditis appellationis beneficio succurri.

§. 3. Porro cum facile haec dissidia componi, et succrescentia litium semina avelli possint; si, quae a Sacra Tridentina Synodo, ab Apostolicis Constitutionibus, et Congregationum Decretis provide sancita sunt, debitae executioni mandentur: Nos idcirco ad conservandam Ecclesiae disciplinam, restituendamque Tribunalibus formam eisdem canonicis legibus consentaneam, pro credito Nobis Apostolicae servitutis Officio, opportune duximus consulendum.

et

§. 4. Inhaerentes itaque Decretis ejusdem Sacri Concilii, necnon Congregationis Episcoporum, et Regularium, jussu, approbatione rec. mem. Clementis PP. VIII. Praedecessoris Nostri alias editis die XVI. Octobris MDC.; Itemque aliis Congregationis particularis, jussu pariter, et approbatione fel. rec.

« PreviousContinue »