Page images
PDF
EPUB

Item praedicandum est quomodo Dei filius incarnatus est de Spiritu sancto et ex Maria semper virgine pro salute et reparatione humani generis, passus, sepultus, et tertia die resurrexit, et ascendit in celis; et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina iudicare omnes homines secundum merita propria; et quomodo impii propter scelera sua cum diabolo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et cum sanctis angelis suis in vitam aeternam.

Item diligenter praedicandum est de resurrectione mortuout sciant et credant in isdem corporibus premia meritorum accepturos.

Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deputentur cum diabulo in aeternum supplicium. Legimus enim, Apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxoria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo haec eadem quae magnus praedicator aeclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibeantur, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Sed omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elimosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis, secundum orationem dominicam, debita sua dimittant: scientes certissime quod qui talia agunt, regnum Dei possidebunt.

Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos, sicut ipse Dominus in evangelio praedixit, et Apostolus Paulus ad Timotheum testatur. Ideo, dilectissimi, toto corde praeparemus nos in scientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei aeclesiae, et salutem animarum nostrarum, et laudem et gloriam nominis domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia oboedientibus, gloria domino nostro Iesu Christo. Amen.

Anno dominicae incarnationis DCCLXXXIX, indictione XII, anno XXI. regni nostri, actum est huius legationis edictum in

et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Aquis palatio publico. Data est haec charta die X. Kalendas
Aprelis *).

VIII. Concordatum Wormatiense a. 1122 **).

Privilegium Calixti pape secundi.

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei, tibi dilecto filio H. Dei gratia Romanorum imperatori augusto, concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in presentia tua fieri, absque symonia, et aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et comprovincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium prebeas. Electus autem regalia, absque omni exactione, per sceptrum a te recipiat, et que ex his iure tibi debet faciat. Ex aliis vero partibus imperii consecratus, infra sex menses, regalia absque omni exactione per sceptrum a te recipiat, et que ex his iure tibi debet faciat. Exceptis omnibus que ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. De quibus vero mihi querimoniam feceris, et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi prestabo. Do tibi veram pacem, et omnibus qui in parte tua sunt, vel fuerunt, tempore huius discordiae.

Preceptum Heinrici quarti imperatoris.

In nomine sanctae et individue Trinitatis. Ego Heinricus Romanorum imperator augustus, pro amore Dei, et sancte Romanae ecclesiae, et domni pape Calixti, et pro remedio animae meae, dimitto Deo, et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per anulum, et baculum, et concedo, in omnibus ecclesiis que in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem, et liberam consecrationem. Possessiones, et regalia beati Petri que a principio huius dis

*) In uno codice haec antiquissima precandi formula subiicitur : Truhtin god thu mir hilp. indi forgip mir gauuitzi. indi godan galaupun. thina minna indi rehtan uuilleon heili indi gasunti. indi thina guodunhuldi. id est: Dominus Deus tu mihi adiuva. et perdona mihi sapientiam. et bonam credulitatem tuam. dilectionem et bonam voluntatem. sanitatem et prosperitatem. et bonam gratiam tuam.

**) Dedi ex optima recensione apud Pertz Leg. Tom. II. p. 75. 76. Caeterum vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

cordie, usque ad hodiernam diem, sive tempore patris mei, sive etiam meo, ablata sunt, que habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, que autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesiarum, et principum, et aliorum tam clericorum, quam laycorum, que in guerra ista ammisse sunt, consilio principum, vel iustitia, que habeo reddam, que autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Et do ueram pacem domino papae Calixto, sanctaeque Romanae ecclesiae, et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. Et in quibus sancta Romana ecclesia mihi auxilium postulaverit, fideliter iuvabo; et de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustitiam. Haec omnia acta sunt consensu, et consilio principum, quorum nomina subscripta sunt; Adelbertus archiepiscopus Moguntinus. Fridericus, Coloniensis archiepiscopus. Bruno Treverensis archiepiscopus. H. Ratisbonensis episcopus. O. Babenbergensis episcopus. Bruno Spirensis episcopus. H. Augustensis episcopus. G. Traiectensis episcopus. Ou. Constantiensis episcopus. Herdolfus abbas Vuldensis. H. dux. Fridericus dux. S. dux. Bertolfus dux. Marchio Diepoldus. Marchio Engelbertus. Godefridus palatinus comes. O. palatinus comes. Berlingarius comes.

IX. Friderici II. promissio a. 1213 *).

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, et rex Syciliae. Regnum nostrum tunc stabiliri credimus et confidimus, cum Altissimum, de cuius manu ea quae possidemus bona recepimus, honoramus. Tanto enim Domino qui bona tribuit nobis, ad offerendas hostias operis et devotionis astringimur, quanto ipsum misericordem in nobis et mirabilem experimur. Cognoscentes igitur gratiam quae data est nobis ab ipso, habentes quoque pre oculis inmensa et innumera beneficia vestra carissime domine et reverentissime pater, protector et benefactor noster domine Innocenti, Dei gratia summe pontifex venerande per cuius benefitium operam et tutelam aliti sumus protecti pariter ac promoti, postquam in sollicitudinem vestram mater nostra felicis memoriae Constantia imperatrix ex ipso quasi utero nos iactavit, vobis beatissime pater, et omnibus ca

*) Ex editione apud Pertz Leg. Tom. II. p. 224. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

[ocr errors]

tholicis successoribus vestris, sancteque Romanae ecclesiae spetiali matri nostrae, omnem obedientiam, honorificentiam atque reverentiam, semper humili corde, ac devoto spiritu impendemus, quam predecessores nostri reges et imperatores catholici, vestris antecessoribus impendisse noscuntur, nichil ex his volentes diminui, set magis augeri, ut nostra devotio magis enitescat. Illum igitur abusum volentes abolere, quem interdum quidam praedecessorum nostrorum exercuisse dinoscuntur, et dicuntur, in electionibus prelatorum, concedimus et sanccimus, ut electiones prelatorum libere fiant, et canonice, quatenus ille prefitiatur aecclesiae viduatae, quem totum capitulum vel maior et sanior pars ipsius duxerit eligendum, dummodo nichil obstet ei de canonicis institutis. Appellationes autem in negotiis et causis ecclesiasticis, ad sedem apostolicam libere fiant, earum prosecutionem sive processum nullus impedire presumat. Illum quoque dimittimus et refutamus abusum, quem in occupandis bonis decedentium prelatorum aut etiam ecclesiarum vacantium nostri consueverunt antecessores committere, pro motu propriae voluntatis. Omnia vero spiritualia vobis et aliis ecclesiarum prelatis relinquimus libere disponenda, ut quae sunt Cesaris Cesari, et quae sunt Dei Deo recta distributione reddantur. Super eradicando autem hereticae pravitatis errore, auxilium dabimus et operam efficacem. Possessiones etiam quas aecclesia Romana recuperavit, ab antecessoribus nostris seu quibuslibet aliis ante detentas, liberas et quietas sibi dimittimus, ipsamque ad eas obtinendas bona fide promittimus adiuvare. Quas autem nondum recuperaverit, ad recuperandum pro viribus erimus coadiutores. Et quaecumque ad manus nostras devenient, sine difficultate ei restituere satagemus. Ad has pertinet tota terra quae est a Radicophano usque Zeperanum, marchia Anconitana, ducatus Spoletanus, terra comitissae Mahtildis, comitatus Brittenorii, exarcatus Ravennae, Pentapolis, cum aliis adiacentibus terris expressis in multis privilegiis imperatorum et regum, a tempore Ludowici, ut eas habeat Romana aecclesia in perpetuum cum omni iurisdictione, districtu, et honore suo. Veruntamen cum ad recipiendam coronam imperii vel pro necessitatibus aecclesiae ab apostolica sede vocati venerimus, de mandato summi pontificis, recipiemus procurationes sive fodrum ab illis. Adiutores etiam erimus ad rettinendum et deffendendum Romanae aecclesiae regnum Syciliae ac cetera iura quae ad ipsam pertinere dinoscuntur, tamquam devotus filius, et catholicus princeps. Ut autem

haec omnia vobis memorato sanctissimo patri nostro domino Innocentio, sacrosanctae Romanae aecclesiae summo pontifici, vestrisque successoribus per nos et nostros successores Romanorum reges et imperatores observentur, firmaque et inconvulsa semper permaneant, presens privilegium conscriptum maiestatis nostrae aurea bulla iussimus communiri. Testes autem hii sunt. Sigefridus Moguntinae sedis arciepiscopus apostolicae sedis legatus. Eberhardus Salzburgensis arciepiscopus, Berardus Barensis arciepiscopus, Chuonradus Ratisponensis episcopus, Otto Wirzinburgensis episcopus, Manegoldus Pattaviensis episcopus, Engelhardus Zizensis episcopus, Odacrius Boemorum rex, Lodwicus dux Bawariae, Liupoldus dux Austriae et Styriae, Hermannus lantgravius Thuringiae, comes Albertus de Eberstein, comes Adolfus de Sowenbure, comes Burchardus de Mannesveld, comes Gerhardus de Diets, comes Ludwicus de Wirtemberch, Gebehardus burcravius Meigdeburgensis, Hainricus de Stahhelburch, Waltherus de Langenberch, Heinricus de Chalandrino, marescalcus imperii, Waltherus de Sypf, pincerna imperii, Gwaltherus Gentilis, comestabulus regni Sycilie; et alii quam plures.

Signum domini Frederici secundi Romanorum regis invictissimi (L. M.) et regis Syciliae.

Ego Chuonradus Dei et apostolicae sedis gratia Metensis episcopus, vice domini Sigefridi, Moguntini arciepiscopi et apostolicae sedis legati, ac totius Germaniae arcicancellarii, recognovi.

Acta sunt haec anno domini nostri Iesu Christi 1213, indictione prima, regnante domino Frederico secundo Romanorum rege glorioso et rege Sicilie, anno regni eius Romani primo, Siciliae vero 16.

Datum apud Egram per manus Bertoldi de Niffen, regalis aulae prothonotarii, quarto Idus Iulii.

X. Friderici II. confoederatio cum principibus ecclesiasticis a. 1220*).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie,

*) Ex editione apud Pertz Legum T. II. p. 236. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »