Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

omnibus in perpetuum. Digna recolentes animadversione, quanta efficacia et fide dilecti fideles nostri principes ecclesiastici nobis hactenus astiterunt, ad culmen imperii nos promovendo, promotos in ipso firmando, et demum filium nostrum Heinricum in regem sibi et dominum benivole atque concorditer eligendo; censuimus, eos per quos promoti sumus, semper promovendos, et per quos firmati sumus, una cum ipsorum ecclesiis semper fore nostra defensione contra noxia queque firmandos.

Igitur quia in eorum gravamina quedam consuetudines, et ut verius dicamus abusiones, ex longa perturbatione imperii, que per Dei gratiam nunc quievit et quiescit, inoleverant, in novis theloneis, in monetis, que se invicem ex similitudinibus ymaginum destruere consueverant, in guerris advocatorum, et aliis malis quorum non est numerus; statutis quibusdam, eisdem abusionibus obviamus.

1. Primo promittentes, quod numquam deinceps in morte cuiusquam principis ecclesiastici reliquias suas fisco vendicabimus. Inhibentes etiam, ne laicus quisquam aliquo pretextu sibi eas vendicet, set cedant successori, si antecessor intestatus decesserit. Cuius testamentum, si quod inde fecerit, volumus esse ratum. [Si quis vero contra hanc constitucionem reliquias sibi vendicare presumpserit, proscriptus et exlex habeatur, et feodo sive beneficio, si quod habet, permaneat destitutus.]

2. Item nova thelonea et novas monetas in ipsorum territoriis sive iurisdictionibus, eis inconsultis seu nolentibus non statuemus de cetero; set antiqua thelonea et iura monetarum eorum ecclesiis concessa, inconvulsa et firma conservabimus, et tuebimur; nec ipsi ea infringemus, nec ab aliis ledi permittemus modis aliquibus, utpote monete turbari et vilificari solent similitudinibus ymaginum, quod penitus prohibemus.

3. Item homines, quocumque genere servitutis ipsis attinentes, quacumque causa se ab eorum obsequiis alienaverint, in nostris civitatibus non recipiemus, in eorum preiudicium; et idem ab ipsis inter se, eisque a laicis omnibus, inviolabiliter volumus observari.

4. Item statuimus, ne quis ecclesiam aliquam in bonis suis dampnificet occasione advocatie eorumdem bonorum; sed si dampnificaverit, dampnum in duplo restituat, et centum marcas argenti camere nostre solvat.

5. Item si aliquis eorum vasallum suum, qui eum forte offendit, iure feodali convenerit, et sic feodum evicerit, illud suis

usibus tuebimur; et si ipse feodum de bona et liberali sua voluntate nobis conferre voluerit, recipiemus, amore vel odio non obstante. Quocumque autem modo, sive etiam ex morte infeodati, principi ecclesiastico feodum aliquod vacare contigerit, illud auctoritate propria, immo violentia, nullatenus invademus, nisi de bona voluntate liberalique concessione sua poterimus optinere; set cum effectu suis usibus studebimus defensare.

6. Item, sicut iustum est, excommunicatos eorum, dum tamen ab ipsis viva voce, vel per litteras eorum, vel per honestos nuntios fide dignos nobis denuntiati fuerint, vitabimus; et nisi prius absolvantur, non concedemus eis personam standi in iudicio: sic distinguentes, quod excommunicatio non eximat eos a respondendo impetentibus, set sine advocatis; perimat autem in eis ius et potestatem ferendi sententias et testimonia, et alios impetendi.

7. Et quia gladius materialis constitutus est in subsidium gladii spiritalis, excommunicationem, si excommunicatos in ea ultra sex septimanas perstitisse, predictorum modorum aliquo nobis constiterit, nostra proscriptio subsequetur; non revocanda, nisi prius excommunicatio revocetur.

8. Sic utique, aliisque modis omnibus, iusto videlicet et efficaci iudicio, ipsis prodesse atque preesse firmiter compromissimus, et ipsi versa vice fide data promiserunt, quod contra omnem hominem, qui tali nostro iudicio ipsis exhibendo violenter restiterit, nobis pro viribus suis efficaciter assistent.

9. Item constituimus, ut nulla edificia, castra videlicet seu civitates, in fundis ecclesiarum, vel occasione advocacie, vel aliquo quoquam pretextu, construantur; et si qua forte sunt constructa contra voluntatem eorum quibus fundi attinent, diruantur regia potestate.

10. Item inhibemus, ad imitationem avi nostri felicis memorie imperatoris Friderici, ne quis officialium nostrorum in civitatibus eorumdem principum iurisdictionem aliquam, sive in theloneis sive in monetis, seu in aliis officiis quibuscumque, sibi vendicet; nisi per octo dies ante curiam nostram ibidem publice indictam, et per octo dies post eam finitam. Nec etiam per eosdem dies in aliquo excedere presumant iurisdictionem principis, et consuetudines civitatis. Quocienscumquc autem ad aliquam civitatum eorum accesserimus sine nomine publice curie, nichil in ea iuris habeant ; set princeps et dominus eius plena in ea gaudeat potestate. Sane quanto fidem ampliorem

[ocr errors][merged small]

predictorum principum circa nos intelleximus, tanto excellentius eorum profectibus semper intendimus prospicere.

11. Et quoniam acta hominum oblivio, inimica memorie, per longam temporum evolutionem sepelire solet, diligentia vigilantiori adhibita hec nostre gracie beneficia ecclesiis impensa perpetuari volumus, statuentes, ut heredes nostri et successores imperio ea rata conservent, et exequantur, et faciant in subsidium ecclesiarum a laicis universaliter observari.

Et ut futuris innotescant, et a presentium non excidant memoria sive noticia, ea fecimus huic pagine annotari, et paginam subnotatione nominum eorum qui interfuerunt, principum videlicet, et sigilli nostri munimine insigniri. Testes hii sunt: Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Theodericus Treverensis archiepiscopus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Cuonradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius, Eckbertus Babenbergensis episcopus, Cuonradus Ratisponensis episcopus, Hartwicus Eistetensis episcopus, Heinricus Wormatiensis episcopus, Otto Traiectensis episcopus, Theodericus Monasteriensis episcopus, Hugo Leodiensis episcopus, Engelhardus Nuvenburgensis episcopus, Heinricus Basiliensis episcopus, H... Havelbergensis episcopus, et alii quam plures.

[Signum domini Friderici secundi Romanorum regis invictissimi et regis Sicilie.]

Ego Chuonradus Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini [Sifridi] Maguntini [Maguntine sedis] archiepiscopi et tocius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis 1220. indictione 9. regnante domino Friderico secundo Romanorum et Sicilie rege glorioso; anno regni eius in Germania 8, in Sicilia vero 23.

Datum apud Frankenfort 6. Maii, indictione prescripta.

XI. Friderici II. edictum contra statuta ecclesiasticae libertati praeiudicantia a. 1220 *).

Fredericus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie, potestatibus, consulibus ac communitatibus universarum civitatum et castrorum Ytalie. Cum dive memorie im

*) Ex editione apud Pertz Leg. Tom. II. p. 238. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

Walter Fontes iuris ecclesiastici

6

et

peratores Romani sacrosanctam ecclesiam multiplici libertate dotarint, nos disponente Deo, a quo est omnis potestas, ad fastigium culminis imperialis electi, que pie ab illis et a sanctissimis apostolice sedis presulibus pro statu ecclesiarum et ecclesiasticorum virorum sunt edita, conservare volumus inconcussa, illis contraria, sicut ad nos spectare dinoscitur, amputare. Cum igitur ad aures celsitudinis nostre perveniret, nonnullos vestrum cupidine ceca seductos, quedam detestanda edidisse statuta preiudicantia ecclesiastice libertati ac divino et humano iuri obviantia, manifeste nos ea tanquam de radice pravitatis heretice provenientia, presentium auctoritate cassamus, sub pena mille marcarum districtius inhibentes, ne qui vestrum illis de cetero inherere presumant, aut eorum pretextu ecclesias et eeclesiasticos viros contra sanctiones canonicas et legitimas molestare, quinymmo ea de vestris capitularibus seu breviariis tanquam iusto iudicio condempnata penitus abolentes, ecclesias et personas ecclesiasticas permittatis indulta sibi libertate gaudere, si vultis penam effugere prenotatam et indignationem regiam evitare.

Dat. in castris apud sanctum Leonem anno Domini 1220. indictione 9. octavo Kal. Octobr.

XII. Friderici II. constitutio in basilica beati Petri a. 1220 *).

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, ducibus, marchionibus, comitibus, cunctisque populis quos clementie nostre regit imperium, salutem et gratiam.

In die qua de manu sacratissimi patris nostri summi pontificis recepimus imperii diadema, curavimus ad Dei et ecclesie sue honorem edere quasdam leges, quas presenti pagine iussimus annotari, per totum nostrum imperium publicandas, per imperialia vobis scripta precipiendo mandantes, quatinus eas quisque in suo districtu irrefragabiliter et inconcusse servetis. Sunt autem hee leges.

1. Ad decus et decorem imperii et ad laudem Romani principis nichil magis videtur accedere, quam ut expurgatis quorundam erroribus et iniquis quorundam statutis penitus destitutis, de cetero ecclesia plena quiete vigeat, et secura gaudeat

*) Ex editione apud Pertz Leg. T. II. p. 243. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

libertate. Sane adeo infidelium quorundam et perversorum iniquitas habundavit, ut non dubitent, contra apostolicam disciplinam et sacros canones, sua statuta confingere adversus ecclesiasticas personas et ecclesie libertatem. Cum ergo ecclesia que nichil debet preter bonum appetere, dispositione divina faciente nichil velit quod nobis eodem cursu voluntatum non placeat, nos Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, hac edictali lege irritamus, et precipimus irrita nuntiari omnia statuta et consuetudines que civitates vel loca, potestates, consules, vel quecumque alie persone contra libertates ecclesie ac personas ecclesiasticas edere, vel servare temptarunt adversus canonicas vel imperiales sanctiones, et ea de capitularibus suis mandamus infra duos menses post huiusmodi publicationem edicti penitus aboleri; et si de cetero similia attemptaverint, ipso iure decernimus esse nulla, et eos sua iurisdictione privatos, necnon locum ubi deinceps talia presumpta fuerint banno mille marcarum precipimus subiacere. Potestates vero, consules, rectores, statutarii, et scriptores dictorum statutorum, nec non consiliarii locorum ipsorum qui secundum statuta vel consuetudines memoratas iudicaverint, sint extunc ipso iure infames, quorum sententias et actus alias legitimos statuimus aliquatenus non tenere. Qui si per annum huius nostre constitutionis inventi fuerint contemptores, bona eorum per totum nostrum imperium mandamus impune ab omnibus occupari, salvis nichilominus aliis penis contra tales in generali concilio promulgatis.

2. Item nulla communitas vel persona, publica vel privata, collectas sive exactiones, angarias vel perangarias, ecclesiis aliisque piis locis aut ecclesiasticis personis imponant, aut invadere ecclesiastica bona presumant; quod si fecerint et requisiti ab ecclesia vel imperio emendare contempserint, triplum refundant, et nichilominus banno imperiali subiaceant, quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur.

3. Item quecumque communitas vel persona per annum in excommunicatione propter libertatem ecclesie facta perstiterit, ipso iure imperiali banno subiaceat, a quo nullatenus extrahatur, nisi prius ab ecclesia beneficio absolutionis obtento.

4. Statuimus autem, ut nullus ecclesiasticam personam in criminali questione vel civili trahere ad iudicium seculare presumat, contra constitutiones imperiales et canonicas sanctiones. Quod si fecerit, actor a iure suo cadat, iudicatum non teneat, et iudex sit ex tunc iudicandi potestate privatus.

« PreviousContinue »