Page images
PDF
EPUB

bat deinde in generali congregatione, ubi vero praesidens Concilii praesidentium deputationum vota cognoverat, concludebat nomine totius Concilii. Oportebat tamen illum concludere secundum praesidentium vota, his peractis, cum res ita exigebat, publica sessio indicebatur. In omnibus tamen supradictis, si Papa erit praesens, ipse erit rector, moderator, ac dispensator, et deputationes, Collegia, magistratus, et rerum omnium ordinem pro suo arbitrio constituet. Quae ideo recensuimus, ut posteri hinc capere possint, quae reipublicae magis expedire videbuntur.

Caput IX.

De publica sessione et sacris precibus.

Publicae sessiones his cerimoniis celebrari consueverunt: Antequam prima sessio celebretur, indicitur omnibus Conciliariis triduanum ieiunium, dein de statuta die Pontifex cum omnibus Praelatis, et aliis, qui interesse debent, ac Clero cum sacra pompa, si placet, venit ad locum consilii, ubi per ipsum Pontificem, vel alium Praelatum, cantatur missa de Sancto Spiritu, et fit Pontifici reverentia per Cardinales, et omnes Praelatos paratos. In aliis sessionibus non solet semper cantari missa solennis ante, sed Papa, audita missa privata, venit ad consilium cum pluviali rubro, et mitra preciosa, et facta oratione ante Altare, ascendit ad sedem suam, et similiter omnes alii sedent in sedibus suis praenominatis, et fit ei reverentia a Cardinalibus cum suis cappis laneis, si prius non est facta; deinde duo seniores Diaconi accipiunt dalmaticas, et unus eorum stolam et manipulum, quia est cantaturus Evangelium, Subdiaconus etiam paratur, deinde accedunt ad Pontificem, et imponunt ei sandalia, et dicitur Psalmus: Quam dilecta. Interim Cardinales et alii Praelati accipiunt paramenta sibi convenientia, omnes rubri coloris; omnibus indutis, aliquantulum quiescunt. Tunc silentio facto, Diaconus a dextris surgens, alta voce praefatur: Orate. Et mox tam Pontifex super faldistorium sibi paratum, quam alii sine mitra in terra genuflexi dicendo orant, versi ad Altare: surgens deinde Pontifex solus, aliis prostratis permanentibus, absolute dicit hanc orationem in tono competenti, videlicet: Adsumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati, veni ad nos, et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos, quid agamus, quo gradiamur et ostende, quid efficere

debeamus, ut, te auxiliante, tibi complacere in omnibus valeamus, esto salus, et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et eius Filio nomen possides gloriosum, non patiaris perturbatiores esse iusticiae, qui summam diligis aequitatem, non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio munerum, vel personae corrumpat, sed iunge nos effi caciter tibi, solius tuae gratiae dono; ut simus in unum, sed in nullo aberremus a vero, quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iusticiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Qua finita, omnes respondeant, Amen.

Finita oratione, Diaconus a sinistris surgens, versus ad Patres dicit: Erigite vos, et omnes surgunt. Et cantores cantant Antiphonas:

Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum, respice nos Domine. Iterum Diaconus a dextris conversus ad patres dicit: Orate: et similiter omnes procumbunt, et aliquantulum orant secrete. Surgens deinde Diaconus a sinistris dicit: Erigite vos; et omnes surgunt. Et Pontifex omnibus stantibus detecto capite dicit orationem absolute. Mentes nostras, quaesumus Domine, Paracletus, qui a te procedit, illuminet, et in omnem, sicut tuus promisit Filius, inducat veritatem. Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem. Qua finita, iterum omnes genuflectunt, et fit litania, quae per duos ex cantoribus pronunciatur, et omnes respondent, et post versum illum, ut donum Apostolicum etc. surgens Pontifex cum mitra benedicit, Synodo dicens: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere digneris. Et omnes respondent: Te rogamus, audi nos. Iterum dicit: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere et regere digneris. Resp. Te rogamus, audi nos. Et tertio: Ut hanc Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere, regere, et conservare digneris. Respondent: Te rogamus, audi nos. Et, procumbente iterum Pontifice, litania perficitur. Deinde surgunt omnes, et Pontifex versus ad Altare sine mitra dicit: Oremus. Diaconus a dextris : Flectamus genua, et Diaconus a sinistris: Levate. Et Pontifex: Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata, hostili nullatenus incursione perturbetur, per etc. in unitate eiusdem etc. Tum Diaconus petit benedictionem

pro Evangelio, et imponitur a Pontifice incensum more solito, et cantatur Evangelium competens rei, de qua agitur, cum luminaribus, et cerimoniis consuetis, et in fine Pontifex osculatur librum, et incensatur more consueto. Presbyter Cardinalis paratus cum pluviali servit Pontifici et de libro, et de navicula incensi, ac si Pontifex celebraret, finito Evangelio omnes sedent, et Pontifex patres hortatur verbis convenientibus ad facienda decreta, assignans rationes, cur ita sit faciendum; deinde surgens sine mitra, incipit hymnum: Veni Creator Spiritus, *omnes genuflectunt, et ipse etiam, postquam inceperit, genuflectit procumbens super faldistorium, quousque primus versus perficiatur. Deinde omnes surgunt, et stant capitibus detectis cantores, et patres, si volunt, prosequuntur hymnum, in fine Pontifex dicit Versus: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. Resp. Et renovabis faciem terrae. Et Pontifex: Oremus: Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, etc. per Dominum etc. Demum duo cantores dicunt: Benedicamus Domino. R. Deo gratias. Quibus finitis, Diaconus legit decreta facienda, et rogat Patres, an ista placeant, qui incipiendo a Summo Pontifice respondent: placet, vel non placet, et Pronotarii Apostolici, Clerici Camerae, et alii tabularii rogati decreta notant, et in publicam formam redigunt, quae deinde bulla, ac sigillo Apostolico muniuntur: Evangelia mutantur in sessionibus secundum materias, quae tractantur. Si Romanus Pontifex non adesset, praesidens Concilii paratus cum sandaliis, Diacono, et Subdiacono omnia faceret, ut praedictum est, nisi ea, quae ad Summum Pontificem tantum spectant. Decreta legeret aliquis Praelatus, et literae signentur bulla Concilii. Decretis firmatis, omnes deponunt sacras vestes, et tum revertuntur domum, quemadmodum venere. Si Papa est praesens, decreta intitulantur hoc modo: MARTINUS Episcopus servus servorum Dei, sacro approbante Concilio, et caetera, ut in Constantiensi. Si autem abest Pontifex, sic scribitur, ut Basiliensis: Sacrosancta generalis Synodus Basiliensis in Spiritu Sancto legitime congregata, generale Concilium faciens, et universalem Ecclesiam repraesentans, etc.

XXII. Declaratio cleri Gallicani a. 1682 *).

Ecclesiae Gallicanae de creta et libertates a maioribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta sacris Canonibus et Patrum traditione nixa, multi diruere moliuntur; nec desunt, qui earum obtentu primatum beati Petri eiusque Successorum Romanorum Pontificum a Christo institutum, iisque debitam ab omnibus Christianis obedie ntiam, Sedisque Apostolicae, in qua fides praedicatur, et unitas servatur Ecclesiae, reverendam omnibus gentibus maiestatem, imminuere non vereantur. Haeretici quoque nihil praetermittunt, quo eam potestatem, qua pax Ecclesiae continetur, invidiosam et gravem regibus et populis ostentent, iisque fraudibus simplices animas, ab Ecclesiae matris Christique adeo communione dissocient. Quae ut incommoda propulsemns, Nos Archiepiscopi et Episcopi, Parisiis mandato regio congregati, Ecclesiam Gallicanam repraesentantes, una cum caeteris Ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, diligenti tractatu habito, haec sancienda et declaranda esse duximus:

[ocr errors]
[ocr errors]

I. Primum: beato Petro eiusque Successoribus Christi Vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium, a DEO traditam potestatem, dicente Domino: Regnum meum non est de hoc mundo" (Ioan. XVIII. 36.) et iterum : Reddite ergo, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt DEI DEO;" (Luc. XX. 25.) ac proinde stare apostolicum illud: „Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a DEO: quae autem sunt, a DEO ordinatae sunt. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.“ (Rom. XIII. 1. 2.) Reges ergo et Principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati DEI ordinatione subiici, neque auctoritate clavium Ecclesiae, directe vel indirecte, deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac praestito fidelitatis Sacramento solvi posse: eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam imperio utilem, ut, verbo DEI, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam, omnino retinendam.

II. Sic autem inesse apostolicae Sedi ab Petri Successoribus Christi Vicariis rerum Spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctae oecumenicae Syn

*) Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 114.

odi Constantiensis a Sede apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confirmata, atque ab ecclesia Gallicana, perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione quarta et quinta continentur; nec probari a Gallicana Ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant, aut ad solum schismatis tempus, Concilii dicta detorqueant.

III. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum per Canones Spiritu DEI conditos et totius mundi reverentia consecratos valere etiam regulas, mores et instituta a regno et ecclesia Gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos; atque id pertinere ad amplitudinem apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae, propriam stabilitatem obtineant.

IV. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse iudicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit.

XXIII. Déclaration du clergé de France sur les libertés et franchises de l'église Gallicane an 1682 *).

Plusieurs personnes s'efforcent de ruiner les décrets de l'Église gallicane, et ses libertés, que nos ancêtres ont soutenues avec tant de zèle, et de renverser leurs fondements, qui sont appuyés sur les saints canons et sur la tradition des Pères; d'autres, sous prétexte de les défendre, ont la hardiesse de donner atteinte à la primauté de saint Pierre et des pontifes romains ses successeurs, institués par Jésus-Christ, d'empêcher qu'on ne leur rende l'obéissance que tout le monde leur doit, et de diminuer la majesté du saint Siége apostolique, qui est respectable à toutes les nations où l'on enseigne la vraie foi de l'Église et qui conservent son unité. Les hérétiques, de leur côté, mettent tout en oeuvre pour faire paraître cette puissance, qui maintient la paix de l'Église, insupportable aux rois et aux peuples, et ils se servent de cet artifice afin de séparer les âmes simples de la communion de l'Église. Voulant donc remédier à ces inconvénients, nous, archevêques et évêques as

*) Repeto editionem apud Pradié Question religieuse p. 389.

« PreviousContinue »