Page images
PDF
EPUB

cantent tertiam, et residentes in ordinibus suis exspectent pontificem, sicut mos est Romanae ecclesiae: et nullus postea exinde de ordine suo exeat, usque dum omnino expleverit; nisi qui cum pontifice comitantur in obsequio, aut illi qui in aliqua utilitate occupati fuerint, si talis est quod omnino non possit dimitti, et hoc innotescant episcopo, vel qui sub eo sunt. Si quis de clero de quolibet ordine, tam sacerdotum, quam diaconorum, aut subdiaconorum, vel acolytorum tunc praesens non fuerit paratus ut officium suum impleat, et aliqua negligentia, vel retardatio per ipsum acciderit, nisi ob causam gravis infirmitatis, in crastino a vino vel potu privetur; si autem per desidiam, aut contemptum iteraverit, ab episcopo, vel qui sub eo sunt, acrius coërceatur; ita ut ceteri timorem habeant. Nam reliquis diebus ad capitulum, ut supra in isto tenore praefiximus, ita veniant.

Si autem statio publica fuerit per illas ecclesias forenses, et fratres ibidem vigiliam celebraverint, peracta vigilia cum omni decore mane revertant in claustra, ut omnino ad capitulum veniant: si autem negligens retardaverit, et ad capitulum non fuerit, prima, et secunda vice pro hoc castigetur: si autem non emendaverit, illa die quando ad capitulum non venerit, a vino abstineat usque in crastinum.

Cap. XXXIV. De matricolariis, ut ad lectionem divinam audiendam veniant in statuta ecclesia in domo.

Dum de corrigenda vita clericorum canonicorum rebus pernecessariis, ut nobis iuxta mediocritatem nostram et capacitatem sensus per Dei adiutorium visum fuit, descripsimus, venimus ad matricolarios tam domi, quam et in suburbanis; quia non secundum institutionem antiquae ecclesiae eorum esset conversatio; sed sub magno quodam periculo, et negligentia, et ut ita dixerim absque praedicatione, et confessione erant in quadam securitate positi; neque ad domum ad stationem publicam ad audiendum verbum Dei veniebant, neque in reliquis stationibus; sed erant omnes sedentes unusquisque in loco suo. Propterea una cum consensu fratrum spiritualium constituimus, ut bis in mense per totum annum de quatuordecim in quatuordecim dies. in sabbato omnes matricularii tam qui in domo sunt, quam illi, qui per ceteras ecclesias infra civitatem, vel vicis, matriculas habent, ad conventum statutum omnes in ecclesia in domo veniant, mane primo exspectantes in ordinibus suis, usque dum signum pulsaverit horae tertiae: tunc veniens episcopus, si in

aliis utilitatibus occupatus non fuerit, et iubeat legere lectionem de tractatibus, vel homilias sanctorum patrum congruas, quae aedificent audientes, et doceat eos viam salutis, qualiter ad vitam aeternam Deo auxiliante perveniant.

Dicta tertia, si episcopus, non venerit, tunc presbyter custos ecclesiae sancti Stephani in vices illius iuxta capacitatem suam et legat et doceat eos viam salutis: et videat omnino presbyter, ut hora constituta, si episcopus ibidem non venerit, non praetereat ut hoc adimpleat, quod hic scriptum est; et ipsi presbytero confessiones suas bis in anno faciant ipsi matricularii; una vice in quadragesima; alia in Missa sancti Remedii usque in transitum sancti Martini. Et si suadente diabolo aliqua vitia, scandala inter eos orta fuerint, ut necesse sit confessionem suam dare qui hoc perpetraverit in proximo conventu, ubi lectionem audiunt: finita lectione faciat confessionem suam pariter ipsi presbytero; et si ipse non vult confiteri peccatum suum, et hoc celaverit: et si per alium inventum fuerit, ille qui delictum abscondit, a presbytero qui eis verbum annunciat secundum modum culpae aut excommunicetur, aut corporali vindictae subdatur. Et per singulas matriculas sit primicerius matricularum de ipsis, qui super eos curiose agat: et si aliquis ex ipsis celare voluerit scelera sua, et primicerius ipsorum hoc investigare potuerit, nullatenus abscondat presbytero, qui eis lectionem legit: et si fecerit, similiter ille qui hoc commiserit ab ipso presbytero iudicandus est; et si hoc ipse presbyter per se emendare non potuerit, innotescat archidiacono, vel primicerio, ut ipsi hoc corrigant rationabiliter secundum modum culpae : et si opus fuerit, in notitiam episcopi veniat, ut ipse hoc emendet. Ut diximus, omnes omnino matricularii statutis diebus ad lectionem veniant, et necessitates tam animae, quam corporis ipsi presbytero patefaciant: et ipse hoc aut per se emendet, aut priores suos innotescat Et si aliquis de ipsis matriculariis remanserit, qui non venerit ad lectionem, nisi infirmitate cogente, corripiatur semel et secundo: et si non emendaverit, excommunicetur : et si amplius hoc ex contemptu fecerit, eiiciatur de matricula, et alius, qui verbum Dei vult audire, mittatur in loco ipsius. Et constituimus eis, ut in eleemosyna nostra, vel successorum nostrorum de domo accipiant omni tempore, quando ad illam lectionem audiendam venerint, singuli singulos panes, et portionem de lardo illa una vice, illa alia vice portionem de formatico: per totum annum sic faciant, ut diximus, qui ibidem de

...

ipsis matriculariis venerint; Et in Quadragesima duas vices accipiant vinum cum pane inter quatuor sextarium unum. In Coena Domini accipiant vinum cum pane supradicta mensura, et portionem de lardo, et formatico. Et consideravimus quod octo modia de pane cocto ad unamqamque vicem ad hoc habeat; et illa vice quando lardum debent accipere, accipiant baccones sex; et quando formaticum accipiunt in unaquaque vice pensa una. Hoc colligit de frumento per annum modia ducenta. De illo frumento sit, qui de Warmacinse venit, et accipiat illud quando exinde venit. De lardo baccones sexaginta accipiat ipsis Kalend. Ianuar. De formatico pensas duodecim accipiat ipsa Missa sancti Martini. De vino modia viginti quatuor accipiat ipsa Missa sancti Martini. Et hoc totum accipiat archidiaconus, vel primicerius et videant quod hoc sic dispensent, qualiter Deo placeat, et constitutum habemus. Et merces nostra vel successorum nostrorum, vel qui hoc faciunt exinde 1) decrescat. Et ad ligna comparandum, unde ipsum panem faciant, donet episcopus de denariis uncias duas et dimidiam Kalend. Maias. Et si aliquid superaverit de hoc, quod superius diximus, aliis pauperibus, cui necesse est, archiepiscopus, vel primicerius, aut cui iusserint, tribuat. Explicit.

VII. Capitulare ecclesiasticum Karoli Magni a. 789 *).

Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Ego Carolus, gratia Dei eiusque misericordia donante, rex et rector regni Francorum, et devotus sanctae aecclesiae defensor humilisque adiutor, omnibus ecclesiasticae pietatis ordinibus, seu saecularis potentiae dignitatibus, in Christo domino deo aeterno, perpetuae pacis et beatitudinis salutem. Considerans pacifico piae mentis intuitu, una cum sacerdotibus et consiliariis nostris, abundantem in nos nostrumque populum Christi regis clementiam, et quam necessarium est non solum toto corde et ore eius pietati agere gratias incessanter, sed etiam continua bonorum operum exercitatione eius insistere laudibus, quatenus qui nostro regno tantos contulit honores, sua protectione nos nostrumque

1) Forte, exinde crescat.

*) De insigni hoc capitulari vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 92. Repetivi editionem apud Pertz Legum Tom. I. p. 53., omissis variiis lectionibus, quae parvi momenti sunt.

regnum in aeternum conservare dignetur. Quapropter placuit nobis vestram rogare solertiam, o pastores aecclesiarum Christi, et ductores gregis eius, et clarissima mundi luminaria, ut vigili cura et sedula ammonitione populum Dei per pascua vitae aeternae ducere studeatis, et errantes oves, bonorum exemplorum seu adhortationum humeris intra aecclesiasticae firmitatis muros reportare satagimini; ne lupus insidians aliquem canonicas sanctiones transgredientem, vel paternas traditiones universalium conciliorum excedentem, quod absit, inveniens devoret. Ideo magno devotionis studio admonendi et adhortandi sunt, immo compellendi, ut firma fide et infatigabili perseverantia intra paternas sanctiones se conteneant: in quo opere et studio sciat certissime sanctitas vestra nostram vobis cooperare diligentiam. Quapropter et nostros ad vos direximus missos, qui ex nostri nominis auctoritate una vobiscum corrigerent quae corrigenda essent. Sed et aliqua capitula ex canonicis institutionibus, quae magis nobis necessaria videbantur, subiunximus. Ne aliquis, quaeso, huius pietatis ammonitionem esse praesumptiosam iudicet, qua nos errata corrigere, superflua abscidere, recta cohartare studemus, sed magis benevolo caritatis animo suscipiat. Nam legimus in regnorum libris, quomodo sanctus Iosias regnum sibi a Deo datum circumeundo, corrigendo, ammonendo, ad cultum veri Dei studuit revocare. Non ut me eius sanctitate aequiperabilem faciam, sed quod nobis sunt ubique sanctorum semper exempla sequenda, quoscumque poterimus, ad studium bonae vitae, in laudem et in gloriam domini nostri Iesu Christi, congregare necesse est. Quapropter, ut praediximus, aliqua capitula notare iussimus, ut simul haec eadem vos ammonere studeatis, et quaecumque vobis alia necessaria esse sciatis, ut et ista et illa aequali intentione praedicetis. Nec aliquid quod vestrae sanctitati et populo Dei utile videatur, amittite ut pio studio non ammoneatis; quatenus ut et vestra sollertia et subiectorum oboedientia aeterna felicitate ab omnipotente Deo remuneretur.

OMNIBUS.

I. Sunt enim aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis ecclesiasticis vel laicis praesumtiose in communionem accipiuntur: quod omnino sanctum Nicenum concilium, simul et Calcidonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense, fieri prohibent.

Conc. Nic. can. 5. De his qui excommunicantur, sive Clerici, sive laici, ab Episcopis per suas quasque parochias, servetur ista sententia, ut ii qui ab aliis excommunicantur, ab aliis non recipiantur. Requiratur sane ne forte pro aliqua indignatione animi aut contentione, aut qualibet tali commotione stomachantis Episcopi, abiecti sint. Ut ergo haec digna possint examinatione perquiri rectum esse visum est per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno Episcoporum Concilia fieri, ut simul omnes in unum convenientes ex universa provincia, eiusmodi examinent quaestiones; ut ita demum qui ob culpas suas Episcoporum suorum offensam merito contraxerint, digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, usquequo vel in commune omnibus vel ipsi Episcopo suo fuerit visum humaniorem circa eos tenere sententiam. Agantur autem Concilia, semel quidem ante dies Quadragesimae; ut omnibus, si quae sunt, simultatibus amputatis, mundum Deo solemne munus possit offerri. Secundo vero agantur circa autumni tempus.

Conc. Antioch. can. 2. Non autem liceat communicare excommunicatis, neque per domos ingredi, et cum eis orare qui Ecclesiae non participant, neque in alteram Ecclesiam recipi qui ab alia segregantur. Quod si visus fuerit quilibet Episcoporum vel Presbyterorum, aut Diaconorum, vel etiam quis in canone detentus, excommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem.

Ibid. can. 6. Si quis a proprio Episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi a suo fuerit receptus Episcopo, aut Concilio facto occurrat et respondeat. Et si synodo satisfecerit, et statuerit, sub alia sententia recipi oportere. Quod etiam circa laicos, et Presbyteros et Diaconos, et omnes qui in Clero sunt, convenit observari.

Conc. Sardic. can. 16. Hosius Episcopus dixit: Hoc quoque omnibus placeat, ut sive Presbyter, sive Diaconus, sive quis Clericorum, ab Episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum Episcopum perrexerit, et scierit is, ad quem confugit, eum ab Episcopo suo fuisse abiectum, non oportet ut ei communionem indulgeat. Quod si fecerit, sciat se convocatis Episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt; Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet.

EPISCOPIS.

II. Item enim habet in eodem concilio, ut eorum qui ad ordinandum veniunt, fides et vita prius ab episcopo diligenter discutiatur, et sic ordinentur.

Conc. Nic. can. 9. Si qui sine examinatione provecti sunt Presbyteri, et examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi sunt, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt,

« PreviousContinue »