Page images
PDF
EPUB

gillo alicujus Personae in ecclesiastica dignitate munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent ostensae vel exhibitae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrarum erectionis, constitutionis, dismembrationis, adjectionis, distributionis, divisionis, circumscriptionis, assignationis, subjectionis, dotationis, commissionis, mandati, decreti, declarationis voluntatis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo quadragesimo octavo. Quinto Nonas Julii. Pontificatus Nostri Anno Tertio.

B) Regimen ecclesiae.

LXXVIII. Gregorii Papae XVI. constitutio nonis
Augusti 1831 datae de ratione agendi a Sede
Apostolica in commutationibus regnorum et
principum servanda.

Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei.
Ad Futuram Rei Memoriam.

Sollicitudo Ecclesiarum, qua Romani Pontifices ex commissa sibi divinitus Christiani Gregis custodia assidue urgentur, eo ipsos impellit, ut quod in terrarum gentiumque omnium orbe ad rectam rei sacrae procurationem, atque ad animarum salutem magis expediat, nitantur impense conciliare. Ea tamen identidem est temporum conditio, eae in imperio statuque civitatum vicissitudines, commutationesque, ut inde praepediantur ipsi haud raro, quominus spiritualibus populorum necessitatibus prompte libereque subveniant. Posset enim ab iis potissimum, qui secundum elementa mundi sapiunt, rapi in invidiam auctoritas eorumdem, quasi studio partium permoti judicium quodammodo de personarum juribus ferant, si pluribus de principatu contenden

tibus quidpiam ipsi pro illarum regionum Ecclesiis ac praesertim ad earum episcopos adsciscendos decernant, re cum iis collata, qui actu ibidem summa rerum potiuntur. Infestam hanc, perniciosamque suspicionem omni fere aetate insectati sunt Romani Pontifices, quorum tanti interest, ipsius fallaciam patefieri, quanti stat aeterna illorum salus, quibus ob id causae opportuna denegentur, vel saltem diutius, ac par est, differantur auxilia.

Huc sane dumtaxat spectavit felicis recordationis praedecessor noster Clemens V., qui in Generali Viennensi Concilio saluberrima Constitutione cautum edixit, ut si quem Summus Pontifex sub titulo cujuslibet dignitatis ex certa scientia, verbo, constitutione, vel literis nominet, honoret, seu quovis alio modo tractet, per hoc in dignitate illa ipsum approbare non intelligatur, aut quicquam ei tribuere novi juris *).

Id et luculentissime testatus est Joannes XXII., quando ad Robertum Brusium, qui regem Scotorum agebat, litteras concordiae caussa se dare scripsit sub regia intitulatione, probe gnarus, per eam ex Clementinae Constitutionis praescripto nec juris regis Angliae detrahi, nec ipsi novum aliquod jus acquiri. Quod ne dum binis ad ipsum Robertum litteris denunciavit, sed et epistola officii plena expresse admonuit Eduardum Angliae Regem, cum quo de Scotiae dominatu contentio illa fervebat, ne scilicet per huiusmodi intitulationem censeret, quidpiam alterutrius juri vel accrevisse vel esse detractum **).

Nec absimili consilio Pius II. usus est, quando de Hungarorum principatu inter Imperatorem Fridericum et Mathiam Joannis Huniadis filium dimicabatur. Respondit quippe, illum a se ex more nuncupari regem, qui regnum teneret, quo actu nulli inquit detrimentum se arbitrari illatum ***).

Hanc porro agendi rationem, quam ab apostolica sede vel a priscis temporibus servatam novimus, constitutione, quam in perpetuum valituram et irrefragabilem dixit, ratam habuit Xistus IV., fel. rec. pariter praedecessor noster, atque speciatim confirmavit, ut nimirum si qui pro regibus, aut in aliqua dignitate constitutis a Romanis Pontificibus recepti, nominati, aut

*) Cap. Si Summus Pontifex. De sententia excommunicationis in Clement. Vide apud Labbaeum Acta Concilii Viennen., circa finem.

**) Extant tres in eam rem Epistolae Joannis XXII. apud Raynaldum ad annum 1320, §. 40, 41, 42.

***) Apud Raynaldum, ad annum 1459, §. 13.

tractati fuerint tam per se, quam per nuntios, aut ipsimet se nominaverint, et ab aliis quibuslibet pro talibus nominati, recepti, vel tractati fuerint, ac si personaliter aut per eorum oratores in consistoriis, vel aliis quibuslibet actibus collocati, vel admissi etiam coram Pontifice extiterint, nullum, ipsis ex similibus actibus in regnis et dignitatibus hujusmodi jus quomodo libet de novo acquiratur, vel aliis jus habentibus praejudicium aliquod inferatur *).

Hinc ad praestitutam hisce Constitutionibus normam superiori saeculo Clemens XI. immortalis memoriae Pontifex nedum titulo catholici regis serenissimum Austriae archiducem Carolum nuncupavit, sed et jurium illi adnexorum usum, quod ditiones, quas tenebat, seu forsan ipsum de cetero tenere contigisset, minime in posterum se denegaturum monuit, diserte in consistorio professus, se praenuntiatas praedecessorum constitutiones adprobare, et innovare, ut ita jura eorum praesertim, qui de Hispanici regni successione contendebant, aequaliter salva remanerent **).

Verum si hoc fuit semper in more positum, institutoque apostolicae Sedis, sub memoratis conditionibus rectae sacrarum rerum procurationi ubique instare, quin illa inde pro cognoscendis, decernendisve dominantium juribus sancita censeretur dispositio; id certe multo magis in tanta rerum publicarum mobilitate, atque in crebris ipsarum conversionibus curandum nobis est, ne humanis ex rationibus deserere quodammodo Ecclesiae caussam videamur.

Quare audita selecta venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium congregatione, de apostolicae potestatis plenitudine, motu proprio, ac de matura deliberatione, praedictam constitutionem felicis recordationis Clementis V. praedecessoris nostri, quam occasione non absimilium super aliquo principatu contentionum ceteri praedecessores nostri Ioannes XXII., Pius II., Xistus IV. et Clemens XI. approbarunt et innovarunt, exemplis eorumdem inducti, iisque prorsus inhaerentes, similiter approbamus, ac denue sancimus, declarantes pro futuris quoque temporibus, quod si quis a nobis vel a successoribus nostris, ad spiritualis ecclesiarum fideliumque regiminis negotia componenda, titulo

Xistus IV. const., Hac in perpetuum Kal. Feb. 1475.

**) Ita oratione consistoriali habita in consistorio, die 14. Oct. 1709. Walter Fontes iuris ecclesiastici.

31

cujuslibet dignitatis etiam regalis ex certa scientia, verbo, constitutione, vel literis aut legatis quoque hinc inde oratoribus nominetur, honoretur, seu quovis alio modo, actuve, quo talis in eo dignitas facto agnoscatur, aut si eadem ob caussas cum iis, qui alio quocumque gubernationis genere rei publicae praesunt, tractari, aut sanciri aliquid contigerit, nullam ex actibus, ordinationibus et conventionibus id generis ius iisdem attributum, acquisitum, probatumque sit, ac nullum adversus ceterorum iura et privilegia ac patronatus discrimen, iacturaeque et immutationis argumentum illatum censeri possit ac debeat: quam quidem de iurium partium incolumitate conditionem pro adiecta actibus istius modi habendam semper esse edicimus, decernimus, et mandamus, illud iterum nostro ac romanorum pontificum successorum nostrorum nomine denuntiantes, in huiusce modi temporum, locorum, personarumque circumstantiis ea tantum quaeri, quae Christi sunt, atque unice, veluti susceptorum consiliorum finem, ea ob oculos versari, quae ad spiritualem aeternamque populorum felicitatem facilius conducant.

Decernentes, hasce literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab eis ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari debere: in contrarium facientibus etiam expressa specifica et individua mentione dignis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis, sanctionis, declarationis, denunciationis, decreti, mandati ac voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo trigesimo primo nonis Augusti, pontificatus nostri anno primo.

B. card. Pacca, pro-dat.

Visa de Curia.

D. Testa.

Loco † plumbi.

Th. card. Bernettus.

V. Cugnonius.

LXXIX. Regulae Ordinationes, et Constitutiones Cancellariae Apostolicae Sanctissimi D. N. D. Clementis Divina providentia Papae XIV. Datae die 9. Iunii 1769 *).

Sanctissimus in Christo pater, et dominus noster dominus Clemens divina providentia Papa XIV suorum praedecessorum vestigiis inhaerendo, normam, et ordinem rebus gerendis dare volens, in crastinum suae assumptionis ad summi apostolatus apicem, videlicet die 20 mensis Maji anno ab Incarnatione Domini millesimo septingentesimo sexagesimo nono, reservationes, constitutiones, et regulas infrascriptas fecit, quas etiam ex tunc, licet nondum publicatas, et suo tempore duraturas observari voluit, ac quas Nos Henricus Benedictus Episcopus Tusculanus, sanctae romanae Ecclesiae Cardinalis vicecancellarius, die 9 mensis Junii in cancellaria apostolica publicari fecimus.

§. 1. In primis fecit easdem reservationes, quae in constitutione fel. record. Benedicti PP. XII., quae incipit: Ad regimen, continentur, et illas innovavit, ac locum habere voluit, etiamsi officiales in eadem constitutione expressi, apostolicae Sedis officiales ante obitum eorum esse desierint, quoad beneficia, quae tempore, quo officiales erant, obtinebant. Declarans nihilominus beneficia, quae dictae Sedis officiales, qui ratione officiorum suorum hujusmodi ejusdem Sedis notarii erant, etiam dimissis ipsis officiis, et quandocumque assecuti fuerint sub hujusmodi reservationibus comprehendi; Ac reservavit beneficia, quae per constitutionem piae mem. Joannis Papae XXII., quae incipit, Execrabilis, vacant, vel vacare contigerint. Quam constitutionem, et reservationem S. S. tam ad beneficia obtenta, quain alia quaecumque, de quibus Ordinarii, et alii collatores, contra Concilii Tridentini decreta disposuerunt, et disponent in futurum, extendit, et ampliavit, et ea etiam beneficia omnia dispositioni suae reservavit, de quibus per dictos Ordinarios, aut alios collatores contra ejusdem Concilii decretorum formam dispositum fuerit. Decernens irritum etc.

§. 2. Item reservavit generaliter omnes ecclesias patriar

*) Haec est postrema harum Regularum publicatio quae in Bullario occurrit,

« PreviousContinue »