Page images
PDF
EPUB

Sedis indulgentia ex dierum de praecepto festorum numero sublati ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debeant, dum memorata Urbani VIII Constitutio in pleno suo robore vigebat, antequam festivi de praecepto dies imminuerentur, et transferrentur. Quod vero attinet ad festos translatos dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum solemnitate divinum officium translatum fuerit in Dominicum diem, una tantum Missa pro populo sit a parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae praecipua divini officii pars est, una simul cum ipso officio translata existimari debet.

Nunc vero paterni animi Nostri caritate illorum parochorum tranquillitati prospicere volentes, qui ob assertam consuetudinem memoratis diebus Missam pro populo applicare omiserunt, eosdem parochos ob omnibus quibusque praeteritis omissionibus Auctoritate Nostra Apostolica plenissime absolvimus. Et quoniam non desunt animarum curatores, qui peculiare aliquod reductionis, uti dicunt, Indultum ab hac Apostolica Sede obtinuere, concedimus, ut ipsi hujusce Indulti beneficio perfrui pergant juxta tamen conditiones in Indulto expressas, et donec parochorum officium exercuerint in paroeciis, quas in praesentiarum regunt et administrant.

Dum autem haec statuimus, et indulgemus, in eam profecto spem erigimur fore, Venerabiles Fratres, ut parochi majore usque animarum studio et amore incensi huic obligationi applicandi Missam pro populo diligentissime ac religiossime satisfacere glorientur, serio considerantes uberrimam coelestium praesertim munerum, ac bonorum copiam, quae ex hac incruenti, divinique Sacrificii applicatione in christianam plebem eorum curae commissam abunde redundat. Cum vero Nos minime lateat, peculiares casus contingere posse, in quibus pro re ac tempore aliqua hujus obligationis remissio parochis sit tribuenda, sciatis velimus, ab omnibus Nostram Concilii Congregationem unice adeundam ad hujusmodi obtinenda indulta, illis dumtaxat . exceptis, qui a Nostra Congregatione fidei propagandae praeposita pendent, cum opportunas utrique Congregationi contulerimus facultates.

Nihil plane dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro eximia. vestra episcopali sollicitudine omnibus et singulis vestrarum Dioecesium parochis, nulla interposita mora, sedulo manifestare velitis, quae in hisce Nostris Litteris de eorum obligatione applicandi pro populo sibi commisso sacrosanctum Missae sacrifi

cium suprema Nostra auctoritate confirmamus, ac denuo constituimus, volumus, praecipimus et mandamus. Ac persuasissimum quoque Nobis est, Vos maximam adhibituros esse vigilantiam, ut animarum curatores hanc etiam sui muneris partem diligenter impleant, ac studiose observent, quae a Nobis in hisce Litteris statuta atque sancita sunt. Optamus autem ut harum Litterarum exemplar in Tabulario episcopalis cujusque vestrum Curiae perpetuo asservetur.

Cum autem, Venerabiles Fratres, probe noscatis, sacrosancto Missae sacrificio magnam fidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquam parochos praesertim, aliosque divini verbi praecones, et eos quibus demandatum est munus erudiendi christianum populum, monere, hortari, ut fidelibus populis tam sancti tamque admirabilis Sacrificii necessitatem, praestantiam, magnitudinem, finem, fructus studiosissime et accuratissime exponant, explicent, ac simul fideles ipsos excitent, inflamment, quo eidem Sacrificio ea, qua par est, fide, religione ac pietate frequentissime intersint, ut divinam misericordiam, et omne, quo indigent, beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis omnem operam et industriam impendere, ut vestrarum Dioecesium Sacerdotes ea morum integritate, gravitate, eaque totius vitae innocentia, sanctitate emineant, quae illos omnino decet, quibus unis datum est divinam consecrare Hostiam, ac tam sanctum, tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, urgete, ut serio meditantes ministerium, quod acceperunt in Domino, illud impleant, et continenter memores dignitatis, ac coelestis potestatis, qua praediti sunt, virtutum omnium splendore, ac salutaris doctrinae laude refulgeant, summaque animi contentione in divinum cultum divinasque res et animarum salutem incumbant, ac seipos hostiam vivam et sanctam Domino exhibentes, ut mortificationem Jesu in suo corpore semper cicumferentes puris manibus, et mundo corde placationis Hostiam rite offerant Deo pro sua ac totius mundi salute.

Denique nihil Nobis gratius, Venerabiles Fratres, quam hac etiam uti occasione, ut iterum testemur, et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes in Domino prosequimur, benevolentiam, ac simul Vobis addamus animos, ut majore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis vestri muneris partes strenue ac sedulo obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumitatique consulere.

Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea omnia libentissime agenda, quae ad majorem Vestram ac Dioecesium vestrarum utilitatem procurandam conducere posse noverimus. Interim vero coelestium munerum auspicem, ac studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiae commissis amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die III. Maii Anno MDCCCLVIII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

F) Ius matrimoniale.

XC. Benedicti XIV. constitutio III non. novembris 1741 data de ordine iudiciorum in causis matrimonialibus.

Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei.

Ad Perpetuam Rei Memoriam.

Dei miseratione, cujus judicia incomprehensibilia sunt, et viae investigabiles, in suprema Ecclesiae specula immerentes constituti, ut super universum Dominicum gregem excubias sedulo agamus, ad commissum Pastoralis officii munus pertinere dignoscimus, subnascentes ex infernalis hostis astutia, et hominum malitia, abusus, quibus et animarum saluti pernicies, et Sacramentis Ecclesiae injuria infertur, radicitus evellere, et potestatis Nobis desuper traditae operam interponere, ut et humana cohibeatur temeritas, et veneranda Divinae Legis servetur auctoritas.

§. 1. Siquidem Matrimonii foedus a Deo institutum, quod, et quatenus naturae officium est, pro educandae prolis studio, aliisque Matrimonii bonis servandis, perpetuum, et indissolubile esse convenit; et quatenus est Catholicae Ecclesiae Sacramentum, humana praesumptione dissolvi non posse, Salvator ipse ore suo pronunciavit, dicens: Quod Deus conjunxit, homo non separet ad aures Apostolatus nostri pervenit, in quibusdam Ecclesiasticis Curiis inconsulta nimis Judicum facilitate infringi, et temere, atque inconsiderate de eorumdem Matrimo

niorum nullitate latis sententiis, potestatem Conjugibus fieri transeundi ad alia vota. Quos sane improvidos Judices humanae naturae conditione, et voce ipsa quodammodo admoneri oportebat, ne tam praecipiti audacia Sanctum Matrimonii nexum frangerent, quem perpetuum, atque indissolubilem primus humani generis Parens praemonuit, inquiens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: Et illud additum est: Quamobrem relinquet homo Patrem suum, et Matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

§. 2. Hujusmodi autem abolendae pravitatis notitia diversis ex partibus Nobis delata est, atque etiam indicata sunt exempla nonnullorum Virorum, qui post primam, et secundam, ac tertiam, quam duxerant, uxorem, ob nimiam Judicum praecipitantiam in nullitate Matrimoniorum declaranda, adhuc illis primis uxoribus superstitibus, ad quartas contrahendas nuptias devenerant; et similiter foeminarum, quae post primum, secundum, et tertium maritum, quarto etiam, illis quoque viventibus, se junxerant, non sine pusillorum scandalo, et bonorum omnium detestatione, qui sacra Matrimonii vincula ita contemni, et temere perfringi dolebant. Nos autem, his intellectis, gravi affecti dolore, intimo animo ingemuimus, et non praetermisimus Apostolicae nostrae solicitudinis partes in Domino adimplere. Siquidem primo Pontificatus Nostri Anno ad Episcopos illarum Partium, in quibus praedicta acciderant, plenissimis datis literis, graviter conquesti sumus de hujusmodi pravitate, quae in Ecclesia Dei tolerabatur, et ad eam abolendam eorum animos erigere, et pastoralem zelum accendere curavimus, quod etiam egimus cum aliis aliarum Regionum Episcopis, ubi hujusmodi pravum dirimendorum Matrimoniorum usum irrepsisse cognovimus.

§. 3. Verum Nobis responsum est, id saepe contingere partim ex culpa illorum Judicum, quibus, vel in prima instantia, cum Causa coram Judice Ordinario ex aliqua legitima causa cognosci nequit, vel in secunda, cum in partibus nullus adest Judex, ad cujus Tribunal Causa in gradu appellationis devolvatur, vel si adest, justa de causa coram eo disceptari nequit, Causae Matrimoniales hujusmodi a Sede Apostolica committuntur; qui vel ob inscitiam, vel ob malam voluntatem, proclives sunt ad Matrimonia dissolvenda, atque eadem Matrimonia, levi, vel etiam nullo habito examine, irrita, ac invalida declarant: partim etiam ex facto Conjugum super nullitate suorum Matrimoniorum litigantium; cum frequenter unus tantum eorum, qui

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

37

dissolutionem Matrimonii postulat, in judicio compareat, et Sententia, nullo contradicente, secundum sua vota obtenta, ad alias nuptias convolat; vel ambobus Conjugibus in Judicium venientibus, altero, qui pro Matrimonio, altero vero, qui contra agit, Sententia de nullitate Matrimonii prolata, nullus est, qui ad superiorem Judicem appellationem interponat; vel quia litigantes in specie quidem discordes, re vera inter se concordes sunt et invicem colludentes, contractum matrimonium dissolvi cupiunt; vel quia Pars, quae pro validitate Matrimonii stabat, ejusque nullitatem acriter contra adversarium impugnabat, lata a Judice Sententia contra Matrimonium, mutat voluntatem, vel pecunia sibi ad sumptus litis non suppetente, vel aliis deficientibus auxiliis ad litigandum necessariis, et incoeptum opus, ac Causam post primam Sententiam deserit: Quo fit, ut deinde ambo Conjuges, vel unus eorum, ad aliud contrahendum Matri

monium se conferat.

§. 4. Quod autem ad Judices pertinet, quibus extra Romanam Curiam pro Litigantium commodo causae Matrimoniales committuntur, paterna illa vigilantia, qua de justitia unicuique integre sapienterque administranda soliciti esse debemus, encyclicis Literis ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, et Episcopos scriptis vicesima sexta Augusti anno secundo Pontificatus Nostri, providere curavimus, in quibus ea praescripsimus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tridentini decretis consona, si diligenter, ut speramus, serventur, in posterum Causae non nisi personis congrua juris peritia, et necessario probitatis, spectataeque fidei munitis praesidio committentur. Insuper ad ea, quae in iisdem encyclicis literis constituta sunt, id etiam in praesenti adjungimus: Quod, quamvis Concilii Tridentini Decretum, quo causae Matrimoniales subtractae fuerunt Decani, Archidiaconi, et aliorum inferiorum judicio, et Episcoporum tantum examini, et jurisdictioni reservatae, duntaxat procedat de Archidiaconis, Decanis aliisque inferioribus, qui in eadem Dioecesi constituti, vel privilegio aliquo, vel praescriptione, saltem in visitatione, Causarum Matrimonialium cognitionem sibi adrogabant; ac idcirco minime obstet commissionibus, quae, pro iisdem causis matrimonialibus definiendis, a Sede Apostolica aliqui eorum in secunda instantia fierent: nihilominus praecipimus, ac mandamus iis, ad quos, hujusmodi Commissionum, seu Delegationum expediendarum cura pertinet, ut in futurum causarum matrimonialium cognitionem non committant

« PreviousContinue »