Page images
PDF
EPUB

Sanccimus etiam, ut si qui clericis vel personis ecclesiasticis iustitiam denegare presumpserint, tertio requisiti suam iurisditionem ammittant.

5. Chataros, paterenos, leonistas, speronistas, arnaldistas, circumcisos, et omnes hereticos utriusque sexus quocumque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus atque bannimus, censentes ut bona talium confiscentur, nec ad eos ulterius revertantur, ita quod filii ad successionem eorum pervenire non possint, cum longe sit gravius eternam quam temporalem offendere maiestatem. Qui autem inventi fuerint sola suspitione notabiles, nisi ad mandatum ecclesie iuxta considerationem suspitionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, tamquam infames et banniti ab omnibus habeantur, ita quod, si sic per annum permanserint, ex tunc eos sicut hereticos condempnamus.

6. Statuimus etiam hoc edicto in perpetuum valituro, ut potestates vel consules seu rectores quibuscumque fungantur officiis, pro defensione fidei prestent publice iuramentum, quod de terris sue iurisdictioni subiectis universos hereticos ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem sive perpetuam vel temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Alioquin neque pro potestatibus neque pro consulibus habeantur, eorumque sententias decernimus ex tunc irritas et inanes. Si vero dominus temporalis, requisitus et amonitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab heretica pravitate, post annum a tempore monitionis elapsum terram ipsius exponimus catholicis occupandam ; qui eam exterminatis hereticis absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent; salvo iure domini principalis, dum modo super hoc nullum prestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat; eadem nichilominus lege servata contra eos qui non habent dominos principales. Credentes preterea, receptatores, defensores et fautores hereticorum bannimus, firmiter statuentes, ut si postquam quilibet talium fuerit cxcommunicatione notatus, satisfacere contempserit infra annum, extunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia vel ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testamenti liberam habeat factionem, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus preterea ei super quocumque negotio, set ipse alii respondere co

gatur. Quod si forte iudex extiterit, cius sententia nullam obtineat firmitatem, nec cause alique ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti.

7. Navigia, quocumque locorum perveniant, si quo casu contingente rupta fuerint, vel alias ad terram perveniant, tam navigia ipsa quam navigantium bona illis integre reserventur ad quos spectabant ante quam navigium huiusmodi periculum incurrisset, sublata penitus omni consuetudine locorum que huic adversatur sanctioni; nisi talia sint navigia que piraticam exerceant, aut sint nobis vel christiano nomini inimica. Transgressores autem huius nostre constitutionis bonorum publicatione multentur, et si res exegerit, eorum audacia iuxta mandatum nostrum modis aliis compescatur.

8. Omnes vero peregrini et advene libere hospitentur ubi voluerint; et hospitati, si testare voluerint, de rebus suis ordinandi liberam habeant facultatem; quorum ordinatio inconcussa servetur. Si vero intestati decesserint, ad hospitem nichil perveniat, set bona ipsorum per manus episcopi loci tradantur si fieri potest heredibus, vel in pias causas erogentur. Hospes vero si aliquid de bonis talium contra hanc nostram constitutionem habuerit, triplum episcopo restituat, quibus visum fuerit assignandum. Non obstante statuto aliquo aut consuetudine seu etiam privilegio que hactenus contrarium inducebant. Si qui autem contra presumpserint, eis de re rebus suis testandi interdicimus facultatem, ut in co puniantur in quo deliquerunt; alias, prout culpe qualitas exegerit, puniendi.

9. Agricultores et circa rem rusticam occupati, dum villis insident, dum agros colunt, securi sint quacumque parte terrarum, ita ut nullus inveniatur tam audax, ut personam, boves agrorum, instrumenta, aut si quid aliud sit quod ad operam rusticanam pertineat, invadere, capere aut violenter auferre presumat. Si quis autem statutum huiusmodi ausu temerario violare presumpserit, in quadruplum ablata restituat, infamie notam ipso iure incurrat; imperiali animadversione nichilominus puniendus.

XIII. Concordata Constantiensia a. 1418 *).

Praefatio et testimonium loannis cardinalis et vice-
cancellarii **).

Ego Ioannes episcopus Ostiensis S. R. E. cardinalis et vicecancellarius, infrascriptas constitutiones et statuta transvidi in cancellaria, de mandato domini nostri Martini Papae V. die XV. mensis Aprilis, Pontificatus dicti domini nostri Papae anno primo. Et in libro cancellariae feci scribi de eodem mandato. Et iuxta eiusdem domini nostri mandatum sic observari mandavi. Et nihil extrahi ea feci et mandavi per notarium subscriptum, et in hanc publicam et authenticam formam redigi, inserendo ea de verbo ad verbum, prout in quaternis seu libris dictae cancellariae originaliter conscripta existunt. Ut in quocumque iudicio et extra, tam in curia Romana, quam extra, fidem plenariam faciant, illisque stari debeat incommutabiliter, sicut propriis originalibus. Voluit insuper, mandavit, et statuit, et ordinavit idem dominus noster Papa, quod omnia et singula hic subscripta, firmiter et immobiliter observentur. In quorum omnium testimonium sigillum meum cum notarii publici infrascripti subscriptione apponi feci et mandavi.

Alia praefatio cum simili testimonio ***).

Universis et singulis, Ioannes, miseratione divina Episcopus Hostiensis, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis et Vicecancellarius, salutem in Domino et praesentibus fidem indubiam adhibere. Si iuxta laudabilem antiquorum sententiam et providum sapientum consilium dignum est, ea quae maiorum consultissima providentia in subiectorum gratiam et commoda geruntur, scripturae testimonio redigere: dignum est per consequens et rationi consentaneum, ut adeo nota fiat ecclesiae eorum veritas, quod inde nec desit pacificis opportuna provisio, nec usquequaque perversis sub ignorantia variandi supina facilitas relinquatur. Cum itaque nuper inter sanctissimum in Christo Patrem et Dominum nostrum Dominum Martinum divina providentia Papam quintum, et Reverendos Patres, Praelatos, nec non egregios et cir

*) Adhibui editiones apud Mansi Conc. Tom. XXVII. col. 1189–93., Hartzheim Conc. German. Tom. V. p. 725-32.

**) Ex ms. Caesareo. ***) Ex ms. Brunsvic.

cumspectos viros Ambassiatores, Procuratores, Doctores et Magistros, caeterosque venerabilem nationem Germanicam in generali Constantiensi Concilio repraesentantes et facientes nonnulla capitula concordata et ab utraque parte sponte suscepta, nec non de dicti Domini nostri Papae mandato in libro Cancellariae sanctae Romanae Ecclesiae, in quo Romanorum Pontificum constitutiones et ordinationes solent conscribi, ad futuram rei certitudinem nobis operam dantibus, prout ad nostrum spectat officium, die quinta decima mensis Aprilis, Pontificatus Domini nostri Papae anno primo conscripta fuerunt, ac demum de simili mandato in audientia contradictoriarum die secunda mensis Maii, anno, quo supra lecta et publicata: adiectoque quod sub nostrarum literarum testimonio indigens quisque sibi testimonium sumere valeat, in toto, vel in ea parte, qua indigeret eorundem. Nos ad reverendi patris in Christo domini Martini episcopi Atrebatensis instantiam, capitula huiusmodi, sicut praefertur, concordata et sponte suscepta, ex integro ex libro praedicto de verbo ad verbum fideliter transscribi et praesentibus annotari fecimus, quorum tenor sequitur in hunc modum.

I. De numero et qualitate Cardinalium. Statuimus, ut deinceps numerus Cardinalium sanctae Romanae Ecclesiae adeo sit moderatus, quod non sit gravis Ecclesiae, nec superflua numerositate vilescat. Qui de omnibus partibus Christianitatis proportionaliter, quantum fieri poterit, assumantur: ut notitia causarum et negotiorum in Ecclesia emergentium facilius haberi possit, et aequalitas regionum in honoribus ecclesiasticis observetur; sic tamen, quod numerum XXIV. non excedant, nisi pro honore nationum, quae Cardinales non habent, unus vel duo pro semel de consilio et consensu Cardinalium assumendi viderentur. Sint autem viri in scientia, moribus et rerum experientia excellentes, Doctores in Theologia, aut in Iure Canonico vel Civili, praeter admodum paucos, qui de stirpe regia vel ducali aut magni Principis oriundi existant, in quibus competens literatura sufficiat; non fratres, aut nepotes ex fratre vel sorore alicuius Cardinalis viventis; nec de uno ordine mendicantium ultra unum; non corpore vitiati, aut alicuius criminis vel infamiae nota respersi; nec fiat eorum electio per auricularia vota solummodo, sed etiam cum consilio Cardinalium collegialiter, sicut in promotionibus Episcoporum fieri consuevit. Qui modus etiam observetur, quando aliquis ex Cardinalibus in Episcopum assumetur.

II. De provisione Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, dignitatum et aliorum beneficiorum. Sanctissimus Dominus noster Papa Martinus V. super provisionibus Ecclesiarum, Monasteriorum, beneficiorum quorumcunque utetur reservationibus Iuris scripti, et Constitutionis Execrabilis et ad Regimen, modificatae, ut sequitur. Ad regimen Ecclesiae generalis, quanquam immeriti suprema dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet Ecclesiarum et Monasteriorum regimina, et alia ecclesiastica beneficia iuxta divinum beneplacitum et nostrae intentionis affectum, viri assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis Ecclesiis, Monasteriis et beneficiis praelibatis. Praemissorum namque consideratione inducti, et suadentibus nobis aliis rationabilibus causis, nonnullorum praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, omnes patriarchales, archiepiscopales, episcopales Ecclesias, Monasteria, Prioratus, dignitates, personatus et officia, nec non Canonicatus et Praebendas ac Ecclesias, caeteraque beneficia ecclesiastica, cum cura vel sine cura, regularia et secularia, quaecumque ct qualiacumque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint, seu debuerint per electionem, seu quemvis alium modum assumi, tunc apud sedem Apostolicam quocumque modo vacantia, aut in posterum vacatura, nec non per depositionem vel privationem, seu translationem per nos seu auctoritate nostra factas, et in antea faciendas ubilibet, nec non ad quae aliqui in concordia seu discordia electi vel postulati fuerint, quorum electio cassata, seu postulatio repulsa, vel per eos facta renuntiatio et admissa auctoritate nostra extiterit, seu quorum electorum vel postulatorum, et in antea eligendorum seu postulandorum electionem cassari vel postulationem repelli, aut renuntiationem admitti per nos seu auctoritate nostra continget apud sedem praedictam, vel alibi ubicunque, et etiam per obitum Cardinalium eiusdem Ecclesiae Romanae ac officiariorum dictae sedis, quam diu ipsa officia actualiter tenebuntur, videlicet Vicecancellarii, Camerarii, septem Notariorum, Auditorum literarum contradictarum, et Apostolici Palatii causarum Auditorum, correctorum, centum et unius scriptorum literarum Apostolicarum, et XXIV poenitentiariae praefatae sedis, et XXV abbreviatorum, nec non verorum commensalium nostrorum, et aliorum XXV Capellanorum sedis eiusdem in pittacio descriptorum, ac etiam quorumcunque Legatorum seu Collectorum,

« PreviousContinue »