Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Q

uum primum ante hos sedecim annos

elenienta iuris publici Germanici in lucem emitterem; ita quidem comparati mihi videbantur omnes iuris publici nostri fcriptores, vt in ordine, quo pro sua quisque methodo hanc disciplinam tractauerat, neminem sequi poffem. Necdum sane me pigec, alia plane via incedendi me jam cum periculum fecisse, quamuis, quod praeuideram, euenerit, vt, quae in quauis forte noua libelli editione emendanda fuerine, supereffent satis multa, sicuti nec dubico fore, dum viuam, adhuc, quae, die diem docente, emendare porro oportebit.

Etiamfi enim in libris, qui solum, vt legantur et euoluantur, conscribi solent, non tantum intersit, quo ordine materiae, quas tractant, digestae fint; tanto magis tamen, nisi omnia me fallunt , interest, optimum, quoad eius fieri potest, ordinem eligi in iis libellis, quorum filum in erudiendis aliis sequimur. Saltem fi cui curae cordique est, solide studiosam iuuentutem instrui, vel in ipsa, quam docendo nauat, opera non poterit non animaduertere, haud ita rem succedere, si non eo ordine digesta est doctrina, quo

> 2

[ocr errors]

yna

vna veritas naturali ratione alteram excipit. Et vel saepius tamen repetito periculo opus erit, priusquam sollers harum rerum aestimator sibi persuaserit, iam in eo se esse, vè male ancehac digesta disciplina meliorem eumque a vero iustoque haud longe distantem in ordinem nunc redacta sit.

Qua equidem mente quum, post quatuor elementorum iuris publici editiones, nouamque interim anno 1757. emislam epitomen iuris publici, er bis ad haec editum Germanice de eadem disciplina conscriptum libellum, iamiam octaua vice manus huic studio admoueam, quumque iam praecipuae normae, quibus ordo iuris publici nostri innititur, fatis certae et euidentes mihi videantur, quas tamen non acun&tis perspici intelligo; haud parum e re, spero fore,fi paucis mechodi meae, quod ad ordinem attinet, rationes hic reddiderim.

Primum neminem, opinor, fore, qui dubitet, quod ipsa quaeque respublica eiusque supremam potestatem qui exercent, ii fint, de quorum iuribus et obligationibus in iure publico quaeritur, adeoque, quod vocant, subie&tum huius disciplinae constituant;cuius proinde notitia ante omnia suppeditanda est, priusquam ipsa reipublicae ec imperantis iura ec obligationes disquirantur.

Nec tamen velim hoc ita intelligas, vt stacim in limine huius studii simul omnia,

quae

quae de republica illa et de imperante dici poffent, prorsus exhaurienda fint. Praeterquam enim quod hic maxima circumspectione opus fit, ne quis in recensendis vicissitudinibus reipublicae finiumque imperii fatis historiographum magis quam iuris publici interpretem agat, caute etiam adhuc abstinendum eft ab iis omnibus, quae vltra notitiam reipublicae et imperantis hic dandam ad iura et obligaciones vtriusque spectant.

Potius hanc folam hic ante oculos versari oportet quaestionem: quaenam fit respublica, cuius publicum ius hic tractatur? et penes quem vel quos fit suprema illius potestas? seu quis fit eius imperans ?

Primae quaestionis (LIB. I.) duplex Lib. I. est sensus, vterque in iure publico haud negligendus: quae nempe respublica primum geographice considerata? veluti quaenam pars orbis terrarum aut sigillatim Europae fit, de qua agitur, seu quinam fines imperii? (cap. 1.), et quaenam extra hos fines forte accessiones regni, veluti quis supersit cumGermania Italiae regnique Romani nexus? (cap.2.); deinde quaenam res. publica politice considerata ? veluti quod ad formam reipublicae potissimum attinet, vtrum monarchica, an aristocracica, democratica, quaeue alia ea fit? (cap. 3.), sed et ad religionem quod attinet, num v

nius

(3

[ocr errors][ocr errors]

nius religionis ciues fint, an diuersae, et
cuius? quae res fane tanti in rempublicam
influxus eft, vt in nullo plane iure publico
progredi liceat, nisi ad hanc quaestionem
responsio ante omnia data fuerit (cap.4.).

Huic autem politicae reipublicae con-
templationi generali iam et commode iun-
gitur disquisitio: quibus fundamentisista in-
doles reipublicae nitatur? veluri in vniuer-
sum quibus legibus fundamentalibus ea vca-
tur? (cap.5.), et quaenam obferuantiae et
analogiae iuris in ea vis fit? (cap. 6.); fed
praeterea quoque ratione fingulorum ciui-
um quale forte vinculum subiectionis fpe-
ciale accedat, veluci homagium e.g. et quod
ei fimile fulcrum est nexus feudalis (cap.7.).

Sic dilucidata prima quaestione percommode transitur ad alteram: quis imperanssit? (LIB. II.). Ex indole enim reipublicae Germanicae quum jam perspe&tum fit, rempublicam eam esse compofitam, aliter itaque, quod ad totum imperium attinet, aliter in singulis illius partibus considerandam; necessario quoque duplex est refponfio: in altera nempe consideratione singulos imperii status effe imperantes in sua cuiusque republica speciali; sed in vniuersa Germania tanquam vna adhuc republica supremam potestatem esse penes imperatorem, neque tamen absolute monarchicam illam, sed consensu ordinum impe

rii

Lib. 2.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

rii comitiali in plurimis rebus ita circumscriptam, vt eciam hoc respectu status imperiiab adminiftranda republica, quod ad vniuersum imperium attinet, arceri nequeant. Vnde verbo ad quaestionem illam: quis fit imperans in Germania? refpondetur: imperator et status. Quod proinde

primum ad imperatorem attinet, hic ampliffimus quidem foret campus excurrendi, fi placuerit, cum in describendam eius electionem et coronationem, tum in omnia eius reseruata et quae alia de imperatore dici potuerint. Sed meminisfe oporter, hic nondum dicta esse, quae ad intelligenda ea fcitu prius neceffaria sunt, necdum versari nos in iuribus imperatoris hic disquirendis, fed folum in quaestione: quis sit imperator? Vnde adhuc fubfiftendum omnino hicest in eo, vt modo disquiratur: quis sit, quis effe poffit imperacor? quaenam eius praerogatiuae personales fint? quid de aula eius et familia Augusta constitutioni imperii Germanici conueniat ? (cap. 1.).

Statuum imperii notitia proprieduplex est, quatenus rebuspublicis Germaniae specialibus praesunt, et quatenus in comitiis in consensu imperatori praebendo versantur, adeoque regimen imperii participant. In ytraque autem consideratione ad

« PreviousContinue »