Page images
PDF
EPUB

motivum ipsum æternæ salutis abjiciat. Neque sustinemus amorem purum dici eum, qui divinam fruitionem, hoc est, summum et immortalem ex Dei visione amorem pro fine non habeat, nec votis omnibus complectatur.

6. Sanè Cameracensis, ut ab imperfectà, nec ad liquidum purà charitate, ad perfectam et puram transeamus, vult amputari aliquid; nempè studium commodi, mercedis, beatitudinis. Hoc autem quod amputat, vel est illud studium, affectus ille naturalis commodi, mercedis, beatitudinis, quem tantis conatibus in Instructionem pastoralem invexit; vel est ipsa spes theologica, sive in spe theologicâ movendi illiciendique animi vis.

7. Cameracensis autem studiosissimi defensores, non illam affectùs naturalis explicationem admittunt: ergò admittant necesse est spei theologica moventis excidium illud, quod et nos criminamur, et ipse Cameracensis improbat: non ut leve quoddam facinus, sed ut impietatem, quam à nobis imputari sibi omnibus paginis queritur 1.

8. Mira ergò libri sors quem defensores ejus eâ tantùm ratione à se propugnari posse putant, quam ipse auctor unà nobiscum rejicit ut impiam.

9. At enim, inquiunt egregii defensores, nos spem non omninò tollimus, sed eam in ipso amore puro virtute contineri, eoque suppleri dicimus. Triste perfugium: cùm Paulus fidem ac spem, reipsà, non tantùm virtute manere ac distingui pronuntiaverit : Nunc autem, toto scilicet hujus vitæ decursu, atque adeò in perfectis quoque, manent tria hæc : enucleatè, distinctè, et per proprios actus fides, spes, charitas: major autem horum, non sola, sed major, est charitas : has animans, regens, sibique conjungens, et ad sese referens, non autem consumens, aut eorum actus premens.

10. Nec aliter Malavallus, Molinosus, Guyonia, spem illæsam prædicabant, quàm quòd puro amore illo uniformi ac permanente, virtute contineri, illoque adeò suppleri memorabant: quos nos alibi reprehendimus, nec ipse Cameracensis excusat: et in

1 Instr. past., p. 18, 23, 37, 49, etc.— I Cor., XIII, 13.3 Etats d'Or.,

liv. III, n. 21.

ipsis Issiacensibus Articulis 1, fidei ac spei aliarumque virtutum actus cum charitate conjunctos, sed tamen distinctos explicitosque subscripsimus. Qui ergò Cameracensi hanc excusationem subministrant, Malavallum, Molinosum, Guyoniam, infausta et damnata nomina, reducunt in Ecclesiam.

11. Alia argumentatio: Ille actus spem supplens et virtute eminenterque continens, vel est actus charitatis, vel actus charitate major. Atqui actus nullus est actu charitatis major: est enim ea virtus charitas quæ omnibus aliis virtutibus major est: eâ autem major esse nulla memoratur. Quin illa dilectio quâ negat Dominus ullam esse majorem, non est aliud quàm charitas. Ex eo autem quòd omnibus virtutibus major sit, non sequitur ut suppleat reliquas, sed ut eas adjungat sibi, eis emineat, eas regat. Ergò supplementum illud spei fictitium est.

12. Si potest spes ejusve actus charitate suppleri, maximè ex eo quòd dicat Apostolus: Charitas omnia sperat 3. Atqui eâdem ratione dicit: Charitas omnia credit: ergò tam fides quàm spes charitate suppleri posset, quod nemo dixerit.

13. Sanè haud magis licet supplere spem quàm fidem : fidem autem alio actu perfici, verum est; suppleri autem, falsum : nec minùs impossibile est sine spe, quàm sine fide placere Deo, quod ait Apostolus: cùm eidem Apostolo fides sit sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium 5. Ergò sine spe ejusque expressis actibus, æquè ac sine fide ejusque actibus anima fidelis esse non potest.

14. Tùm ea charitas, quæ ex Apostolo omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, non est alia charitas quàm ea quæ est justis omnibus communis: si ergò ex eo loco concludi posset spem ut charitate contentam ab eà quoque suppleri, id ad omnes status vitæ christianæ pertineret : nec tantùm ad illum puri amoris statum qui sanctissimis quibusdam inaccessus esse fingitur. Non autem id pertinet ad omnem vitæ christianæ statum : alioquin ubique tàm spei quàm fidei eliderentur actus; quod est absurdissimum et erroneum.

1 Art. 1-3, 13. 2 Joan, XV, 13. 31 Cor., XIII, 7. Hebr., XI, 6.

[ocr errors]

Ibid., 1. 6 I Cor.,

XIII.

[ocr errors]

15. En quàm portentosam et à Scripturis alienam theologiam cogantur inducere, qui tuendum aut excusandum Cameracensem suscipiunt.

16. His igitur explosis, alii defensores prodeunt, quorum hæc excusatio sive responsio est: Nos quidem confitemur optandum, ut nunquàm extitisset ac prodisset liber tot æquivocationibus scatens: cæterùm, posteaquàm prodiit, nullâ censurâ est dignus: qui scilicet ubi occurrerit aliqua prava propositio, alibi confestim aliam contradictoriam statuit: ita ut nullus sensus perspicuus ex libro eliquari possit; quare prudentiali, ut loquuntur, censurâ, non autem juridicâ affici potest.

17. Hæc excusatio libros ferè omnes hæreticos æquè à juridicâ censurâ liberaret. Ut enim omittam censuras non prudentiales illas, sed jurisdictionales easque gravissimas, periculosum in fide, inducens in hæresim, aliasque ejusmodi quas libro æquus omnis, licèt benignissimus, interpres inussisset: quis Nestorio, quis Pelagio, eorumque asseclis non etiam ab hæresi pepercisset, si eorum et asseclarum propositiones contradictorias attendisset? Vide de homousio, de theotoco, semiarianorum, ac nestorianorum technas: vide severianorum, semieutychianorum de duabus naturis; vide monothelitarum de duabus voluntatibus pugnantia deliria: vide apud Prosperum Carmine de Ingratis, imò etiam apud Augustinum, quibus artibus Pelagius lubricus anguis elapsus, ac vix unquàm satis manibus comprehensus et constrictus evaderet. Audenter dixero: Nullus error, nulla hæresis planè condemnabitur, si ex repugnantibus eorum duces liberentur, quibus eos magis gravari oportebat.

18. Ipse Molinosus quantâ arte serpit? ipse Malavallus, ipsa Guyonia vix erroris aut hæresis deprehendi possint, si repugnantiæ pro excusationibus habeantur. Vide quæ eam in rem diximus in opere de Statibus Orationis, lib. 1, n. 28; et x, n. 1.

19. Ergò ut errantibus in fide omne præcluderetur effugium; ea semper regula viguit, ut quod esset per se hæreticum notaretur, insuper habitis excusationibus, contradictionibus, tergiversationibus: si qua ambiguitas, si qui nodi inter se ita implicati occurrerent, ut ex his eliquatus sensus vix expediri posset, non

proptereà dimitterentur intacti; sed ancipiti illo gladio, quod est verbum Dei, ab ore Christi prodeunte, potiùs secarentur : atque etiam inter censuras errantium memoraretur illud à sancto Leone II prolatum ', ut quisquis erraverit, idem suî ipsius impugnator extiterit.

20. Eat ergò necesse est condemnatus liber, quo duce bonæ mentes in tenui et ambiguo veri falsique discrimine nimis laborarent: quo proindè non modò muliercularum, sed etiam quarumvis imbecilliorum animarum, interdùm et firmiorum capita læderentur, animi fatiscerent, aut in nubes avolarent; aut, quod est pessimum, novæ perfectionis atque exquisitissimæ sanctitatis specie in occultam superbiam agerentur.

21. Neque tamen verum est, inesse libro omnimodam et inextricabilem contradictionem, ac semper occurrere propositiones alias aliis oppositas, sive collisas. Ecce enim illa propositio de Christi perturbatione involuntariâ, nihil apud auctorem habet excusationis quin ipse eam planè abnegavit, aliique imputatam voluit quam tamen defensores ejus, ipso quoque invito, tueri memorantur. Nec pudet suasisse auctori, ut manifestum errorem, etiam ejuratum et abjectum, resorberet ut fecit 2, et nos demonstravimus ".

22. Quid illa propositio perperàm Augustino imputata? « Omne quod non provenit ex principio charitatis, ex cupiditate provenit eâ quæ omnium vitiorum est radix, » Quam propositionem ipse non aliter excusat auctor, quàm attributâ etiam Augustino eâ charitate quæ sit naturalis, non virtus theologica: atque eâ cupiditate vitiorum radice quæ sit innocua: cujusmodi excusationes si valent, jam apud quosvis auctores etiam fallacissimos nihil erit inexpiabile.

23. Nec minùs insolens est illa propositio de sacrilego amore suî, qui tamen ad justitiam et ad conversionem, invitâ omni theologiâ, iterùm ac tertiò, correctione nullâ, præparare dicatur . 24. Atqui hæc imperitiùs, inquies, sive mavis incautiùs quàm

1 Epist. ad Imp., post concil. VI. Vid. Etats d'Or., locis suprà cit. 2 IVe Lett. à M. de Meaux, p. 24. 3 Rép. à quatre Leit,, n. 20. Mux. des 5 Inst. past., n. 9, p. 16. Max., p. 17, 18, 20, 21.

SS., p. 7.

fallaciùs dixit? Pessimè: neque enim de rebus maximis ac reconditissimis tantâ confidentiâ dicere debuit, qui non à theologiâ satis amplum sibi præsidium comparasset.

25. Ac tametsi, ut in falso systemate, sunt multa apud aucto

rem

quæ inter se pugnent, tantùm abest ut omnia ejusmodi sint, ut contrà certum sit, ipsam doctrinæ summam falsis, sed sibi consentaneis, constare decretis sive principiis. Deducturus enim animas ad illam purgationem quâ salutem ipsam perfecto et absoluto sacrificio devoverent, in eoque sacrificio perfectionem christianam collocarent; jam indè ab initio ei purgationi, quàm summam esse voluit, comparavit viam, inducto amore illo cujus in eo esset puritas, ut vel esset penitùs exspes, vel saltem ab omni spe independens, nullo spei, nullo mercedis æternæ, nullo ipsius Dei potiundi motivo excitaretur : ex quo sit consequens salutis, ut est salus, indifferentia; nullà tanti beneficii ad amorem inflammandum habitâ ratione. Hinc etiam profluit « suæ reprobationis convictio invincibilis, » et illa « casùs impossibilis ad salutem devovendam in realem et actualem ipsi animæ perfectæ visa et approbata conversio: » quæ si auctor obtinuerit, nihil jam prohibebit quominùs in desperationem eam quæ summi et absoluti sacrificii loco habeatur, prona sint omnia.

26. Neque verò obstabit illud, quòd illa convictio apparens non intima vocitetur 2: hoc enim ipsum est quo molinosismi ratio constat, quòd desperatio simul et invicta sit, nec tamen intima, sed tantùm apparens : eodemque ritu ipsa infidelitas et quæcumque crimina atque flagitia, vero licèt actu perpetrata, tantùm apparentia sint, internamque virtutem relinquant incolumem.

27. Neque hujus rei omittitur radix, nempè generale desiderium non modò cognitarum, verùm etiam omnium latentium voluntatum Dei3; quibus ipsa prædestinationis ac reprobationis decreta, cùm sint omnium occultissima, continentur : in quo ipse præsul, et Guyoniæ gratificatur, et totum molinosismum suis principiis aptum et connexum struit.

28. De quà re dubitatio nulla superesse jam potest, postea1 Max. des SS., p. 37, etc. 2 Ibid., p. 87, 90. 3 lbid., p. 61.

« PreviousContinue »