Page images
PDF
EPUB

DEBET MORI (IHOANNIS DECIMO NONO)

Cum considero statum universum, reperio quod totum tempus a 1 vo. principio mundi per totum tempus usque modo fuit servatum et rectum per tres leges', scilicet primo per legem Naturae; et ista lex duravit usque ad Noe et Moysen; secundo per legem Scripturae, et duravit usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi; tertio per legem Gratiae, et ista durabit ab adventu Domini usque ad judicium generale. Unde, et si consideremus quae et qualia fuerunt facta tempore istarum legum, poterimus clare videre qualiter in qualibus istarum trium legum facta est mentio de morte Christi et Passione ejus. Et ideo secundum quamlibet potest dici quod secundum legem debet mori :

Primo, Naturae, mors Christi fuit praefigurata.

Secundo, In lege scripta mors Christi fuit prophetisata.

Tertio, Gratiae, mors Christi fuit finita.

Dico primo quod mors Christi et passio ejus fuit in lege Naturae figurata et ideo secundum legem debet mori. Et quod hoc sit verum apparet ex eo quod, quum aliquis secundum legem humanam et naturalem adjudicatus est ad mortem, in sua defensione est assignatus judex et advocatus pro utraque parte. Modo sunt hic plures viri sapientes ut cognoscant' si talis debeat mori secundum rec

1. Pour la réimpression de cet incunable, on a suivi naturellement la plus ancienne édition, c'est-à-dire la Passion in-8° imprimée par Denis Roce, sans date, avec la devise A l'Aventure, et on l'a comparée aux éditions suivantes qui malheureusement la reproduisent sans changements. On a résolu les abréviations gothiques, très pénibles dans ce petit livret si serré, et de plus, on a quelquefois corrigé l'orthographe défectueuse, suppléé les mots absents entre [ ], enfin indiqué les sources et les citations très nombreuses quand on l'a pu. Les citations à peu près exactes ont été seules imprimées en italiques. Il était inutile d'en faire autant pour tous les versets plus ou moins tronques des quatre Evangiles canoniques, faciles à reconnaître.

2. Sur ces trois lois, voir la citation précédemment donnée, p. 444, n. 2, de Vincent de Beauvais, Spec. Natur, lib. XXX, cap. XXIII, col. 2415-2416.

3. Imprimé cognoscunt.

2 ro.

tam justitiam, ut sententia detur licita. Simili modo possumus videre quod secundum legem Ihesus debet mori. Assignemus ergo judicem in sua causa, et advocatum in parte sua, et ex alia parte, scilicet humani generis, assignemus sibi iudicem et advocatum, et insuper assignemus consiliarios et advocatos et peritos. Nunc autem ordinemus sic judices in causa ista. Sunt quattuor patriarchae in lege naturae, scilicet Adam, Noe, Abraham et Iacob. Consiliarii autem sunt quatuor filii Israel et filii Iacob, et loquitur Ioseph pro omnibus fratribus suis. Item advocatus ex parte Christi est pura Innocentia; ex parte generis humani est Caritas'.

His sic ordinatis, interrogentur iudices et prior Adam : « Adam, quid dicis de Iesus? » Respondet: « In ligno debet mori. » Secundo, Noe : « Quid dicis de Iesus? » Respondet: « Nudus debet mori. » Tertio, Abraham : « Quid dicis de Christo? »

Respondet: « Quod in cruce debet mori. » Quarto, Jacob : « Quid dicis de Christo ? » Respondet: « Quod in monte Calvariae debet mori. »

Primo igitur respondet Adam quod in ligno debet mori et probat sic: « Ego peccavi, et in ligno offendi Deum Patrem in ligno vitae per unicum peccatum. Ergo debet fieri satisfactio in ligno ut melius respondeat culpae. Unde Gregorius in Praefatione1 « Qui in ligno vincebat, per lignum quoque vincetur per Christum Domi

num nostrum »>.

Noe autem respondit : « Pro toto mundo debet mori, et ideo est hujus figura quod ego fui figura Christi, tempore quo plantavi vineam primam, et bibi de eodem vino, et propter ardorem vini fui nudatus, et spoliatus, et derisus a filio meo majori. Cum ergo Christus, cujus ego sum figura, sit ille qui nimio ardore cordis et caritatis quam habet ad genus humanum sit complementum hujus figurae, certe debet mori nudus et in cruce positus.

Tertio respondit Abraham : « Christus debet portare crucem in collo ad montem et sic probat per illud Genesis [XII, 2] capitulo :

1. Le Jugement de Jésus rouergat, p. 28, v. 690, place en tête un long discours de Charité, v. 690 à 753 qui manque dans le Sermon, tout le reste est semblable dans les deux textes.

2. Ip: Prefactione.

3. Ip: Vinceretur. Cf. le Jugement de Jésus rouergat, p. 34, v. 859, Joù l'origine de la citation n'est pas donnée.

[ocr errors]

Temptavit Deus Abraham et dicit illi: « Tolle filium tuum quem diligis, Isaac. » Concludit Abraham dicens : « Sic nolui filio meo parcere, propter nimium amorem quem habeo cum genere humano, immo potius tradere eum ad mortem, et portare crucem suam poenitentialem pro humano genere, et hoc est quod beatus Paulus dicit quod « proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » 1.

Quarto respondit Jacob quod in monte Calvariae debet mori, cujus ratio est : « Quum fugiebam persecutionem illius reginae Iesabelis, uxoris Agab, regis Samariae, veni ad montem Syon circa montem Calvariae et ibi posui unum lapidem capiti meo' et vidi scalam, cujus sommitas (sic) caelos tangebat et ibi ego prophetisavi de templo, et ibi edificavi altare Domino Deo. Haec enim scala quam vidi nihil est nisi crux Christi ubi debet mori propter genus humanum, quod, sicut per quamdam scalam ascendimus alte, ita peccatores omnes ascendunt ad gaudia Paradisi, quando ascen- 2 vo. dunt scalam penitentiae », et ista est ratio de Iacob. Ex istis quattuor rationibus concludunt isti quattuor judices dicentes quod Christus debet mori.

Nunc restat videre quid dicat advocatus, Christus debeat mori vel non. Et dicit quod non, nec debet tantam injuriam pati, assignans rationem. Ille qui natus est innocens et sine peccato non debet mori, nec ad mortem adiudicari. Christus est hujus modi. Ergo, etc. [non debet mori]. Patet per Petrum, I. Petri (epistola), secnndo capitulo : « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. »

Nunc autem respondet secundus advocatus, scilicet Caritas, ex parte generis humani ad istam rationem, sic dicens : « Certe Christus debet mori, probatur sic, et hoc secundum legem charitatis. << Quilibet debet facere proximo suo quod vellet sibi fieri. Sequitur si Christus esset peccator, quod est impossibile, vellet subveniri et juvari et redimi, ergo alteri, scilicet humano generi, debet subve

1. Rom, VIII, 32.

2. Genesis, XXVIII, 12. La réponse de Jacob, mal conservée dans le Mystère rouergat, p. 35, est ici complète. Mais j'ignore comment Jezabel a été mêlée au songe de la Genese.

3. Cet avocat est l'Innocence. Le Plaidoyer est conforme dans le M. rouergat, p. 31, v. 765-781.

nire quoniam nisi per Christum non poterat fieri. Ergo Christus vere debet mori. Secundum respondeo, et veraciter ex alia parte, quod Christus de proprio peccato ejus non debet mori, quod nullum commisit, ut supra amplius, sed pro peccato alterius, scilicet sui proximi, cum sua propria malicia peccavit, debet mori. Secundum ergo istam legem debet mori, aliter non. >>

Post haec inceperunt loqui quattuor judices Christi, et inquiunt sic : « Ecce, Domine Iesu, tu non debes mori. Noveris quod advocatus tuus venit ad nos qui sumus judices, dicens quod tu non debes mori. Vis audire quid dicunt consiliarii?», et loquitur unus pro omnibus filii[s] Iacob, scilicet Ioseph ». Respondet, Christus : <<< Mihi placet », et locutus est Joseph : « Dimitte, debet mori et a discipulo suo pro triginta denariis venumdari. Ratio est haec Ego fui traditus a fratribus meis Ismaelitis et venditus triginta denariis argenteis, unde scribitur « Venditur in servitium Joseph livore suorum ». Cum igitur fuerim figura mortis ejus. ut figura finiatur et terminetur, ipse capietur, venumdabitur et morietur, eo quod figura est posita. >>

1

His auditis, vertit faciem suam ad matrem dicens : « Ecce mater quae et qualia opponunt mihi, et ea habeo sustinere propter primos parentes. O quali morti sum ego adiudicatus! Ecce Judas cui tanta bona feci, quomodo me tradet in manus peccatorum pretio 3 r. triginta denariorum! » Tum Virgo Maria, auditis his verbis filii sui, vertitur versus filium suum coram et sic parentibus suis loquitur: «O Adam, o Eva, primi parentes vos estis. Eva sic sprevisti praeceptum Domini, et transgressi estis, cum sit Deus. meus, et hoc propter peccatum vestrum, heu! filius meus turpissima morte moritur! O quam amarus fuit fructus ille! Peccastis et filius meus dilectus poenam sustinet! O arbor cujus fructus mors est et poena, utinam non fuisses, quoniam valde sum turbata! O productio arboris dolorosa! » - Tunc audientes matri responderunt: «O Regina misericordiae, miserere nostri, quoniam quinque millia annis stetimus in tenebris et in umbra mortis cœci et lumine privati, et hoc meritis nostris, et nisi filius tuus nos liberet sua morte, perimus. Eya ergo, Mater, nosce unde descendisti, et

1. Ip: cor.

2. Ip: Eve.

nobis compatieris'. » His verbis respondit Maria, et versus Judam vertit faciem suam dicens : « O Juda proditor, cur Regem caelorum vendis, et cur ad me non venis? Procurator ejus es, maiores pecunias dedissem. O avaritia, o lex amara et misera, quae ita condamnavit filium meum morte turpissima! Nunc appello ad legem Scripturae, conquerens utrum mori debeat vel

non. >>>

2

Assignemus ergo iterum unum advocatum, ut fecimus supra, et unum pro humano genere. Avocatus Christi erit Fidelitas et humano generi erit Veritas, et assignentur quattuor judices in lege Scripturae, scilicet quattuor Prophetae, scilicet David, Salomon, Isaias et Hieremias. Consilarii erunt duodecim prophetae minores, et loquatur unus pro omnibus, scilicet Zacharias!

Interrogatus autem advocatus Christi, scilicet Fidelitas, utrum debeat mori an non, respondet quod non debet mori Christus, nec capi, nec tormentari, et ratio est : Qui est Creator caeli et terrae et Dominus universalis omnium non debet mori, sed Christus est hujus modi; ergo non debet mori. Minor patet Apocalipsis3 : « Ipse est rex Regum, Dominus dominantium », ergo non debet mori, et cetera.

[Tales enim proditores non servant domino fidelitatem]. Ex parte autem generis humani respondet advocatus, scilicet Veritas, quod debet mori et probat sic: «Iesus promiserat sic mori propter genus humanum, et ipsemet testatur quum non dicat nisi veritatem, ut Johannis XIV, 6: Ego sum via, veritas et vita. » Cum ipse sit veritas, sequitur quod debet mori quod promiserat mori pro populo suo»; et sit desinit loqui.

Dum autem judices audierunt rationes generis humani, protulerunt suas ut ipse moriretur (sic). Et primo David dixit: «Iesu debet mori crucifixus, quia ego prophetisavi id in persona sua : « Fode

1. Cf. le Jugement de Jesus, p. 37, v. 947 à 975. L'auteur rouergat ne donne pas le développement sur Judas, et il reprend au jugement de la Loi d'Ecriture, avec les mèmes acteurs, et les mèmes citations.

2. Ip.: Nam.

3. Apoc., 19, 3.

4. Cette phrase entre [ ] n'a aucun sens ici. Elle doit avoir été déplacée par une faute de l'imprimeur. Je propose de la reporter à la page suivante après advocatorum où elle donne un sens raisonnable.

« PreviousContinue »