Page images
PDF
EPUB

3

i

salvum te, fac et nos ». Hoc autem dicebat de sanitate et salute corporis, sed non animae. Alius latro bonus, et cognoscens culpam suam, increpabat alium, dicens : « Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es: Nos quidem juste digna factis recipimus; iste autem nihil male fecit », et, conversus ad Christum, recepit contritionem integram et fidem. O quam durum cor, qui non haberet contritionem! Tunc dixit latro cum magna fide et contritione : « Domine, memento mei dum teneris etc. Et cum fletu magno et contritione magna dixit: : « Domine, non dico deponas me nunc in paradiso quod non sum dignus, sed quum ero in purgatorio, et ibi sim usque in die judicii, tunc memento mei ». Ad quem Christus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso». Nunc videte quomodo ad modicam petitionem dedit ei paradisum. Tunc Virgo Maria ait : « O fili mi, latroni loquimini 15 ro. et mihi non, quae sum mater tua ! O fili, die aliquid mihi, et non decognosces matrem tuam; moriar ego tecum ». Tunc Christus voluit eam consolari et sibi dixit : « Mulier, ecce filius tuus * », et postea dixit Johanni : « Ecce mater tua », id est «‹ Servies ei, et honora eam ». Tunc audiens Maria : « Helasse (sic) et qualis est consolatio illum habere filium piscatoris pro filio Creatoris! O fili mi, modo impleta est prophetia Symeonis, ut supra. Tunc Christus oravit : « Pater, dimitte illis quod nesciunt etc. ». Quod videns Virgo Maria, oculis elevatis, vidit filium suum sanguinolentum, et recipiebat guttas sanguinis filii sui supra caput suum. « O fili mi, tu oras pro persecutoribus tuis, quibus tanta bona fecisti in deserto. Aqua de petra [eos] adaquasti et nunc sanguinem tuum effundunt super Patrem et super dolorosam matrem tuam ». Tunc Christus incepit dicere « Heloy, Heloy, Lamazabathani quod interpretantur etc. vel quasi diceret « Derelictus sum a discipulis et parentibus meis ». Deinde, hora quasi nona, clamavit voce magna dicens : « Sitio ». O Domine, quid sitis? Certe sitio

3

4

6

1, 2. Luc., XXIII, 20, 40, 42, 43.

3. Ip decognoscis.

4. JOANN., XIX, 26.

5. Luc., XXIII, 34.

6. MATTH., XXVII, 46.

7. JOANN.. XIX, 28.

8. Ce commentaire de sitio vient de St Bernard (Vitis mystica).

redemptionem hominis et salutem. De siti clamat et de cruce tacet. Tunc acceperunt acetum ysopo imponentes et posuerunt vinum cum felle mixtum ut majus fieret venenum, et ut creparet, et acetum per totum corpus diffunderetur. Cum gustasset noluit bibere, unde impletum est illud Psalmi LXVIII: In siti mea potaverunt me aceto ». Consuetudo Judaeorum erat; quum quis morte crucis puniretur, aliquae bonae dominae faciebant sibi poculum de optimo vino ut minus sentiret dolorem. Hanc consuetudinem servaverunt Christo, sed milites. ut glutones, illud biberunt, et loco illius dederunt vinum amarissimum. Tunc ait Christus : « Consummatum est, scilicet opus redemptionis Humanae Naturae etc. » —

Virgo Maria: <«< O fili mi, nunc consummatae sunt tribulationes meae! completi sunt dolores mei. Nunc vidua sum de filio meo. Perdidi consolationem meam, gaudium meum et Deum meum ». Et tunc Christus clamavit voce magna : « In manus tuas, Domine3, etc. » et inclinato capite versus eam, recipiens congerium a matre sua, quasi 15 v. diceret: «Mater mea, ad Dominum » et sic emisit spiritum. Vide si potest plus facere pro te aut majus. Dilexit te usque ad mortem charissimam. Or (sic) cognosce, misera creatura, quantum sibi obligaris, et age sibi gratias de tanto beneficio. Et ait virgo Maria: « O misera, o dolorosa, modo sum vidua de filio meo! O modo quid faciam? volebam portare velum album, modo portabo nigrum, quod perdidi consolationem ». Mirum fuit quod virgo Maria non crepuit prae tristitia, et cecidit ad terram quasi mortua. O cogitate, bonae gentes, qualis dolor fuit beatae Virgini Mariae! Nunc in ea impletum est illud Threnorum : « O vos omnes qui transitis per viam videte si est dolor slcut dolor meus», id est, super terram. Credo quod non, sed securae sunt statim consolationes ibidem, quod sol dimisit vestes albas et indutus est de nigro cum beata Virgine; quod tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam per tres horas. Nunc elementa compatiuntur suo Creatori ad designandum quod Sol justitiae moritur.

1. Cette singulière coutume vient des Postilles de N. de Lire in MATTH., XXVII, 34. Et dederunt (p. 455), lequel dit avoir recueilli le fait «in quodam libro Hebraico qui apud eos intitulatur liber Judicum ordinariorum.

2. JOANN., XIX, 30.

3. Luc., XXIII, 46.

4. HIEREM., Thren., I, 12.

Petrae scissae sunt. Terra mota, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis, et velum templi scissum est a summo usque deorsum, et Centurio conversus est ad fidem Christi, dicens : «Vere filius Dei erat iste'» et Apostoli revertentes percutiebant corpora sua, et isti fructus passionis consolabantur beatam Virginem, quod convertebatur ad fidem sui filii. Erant enim quattuor mulieres, scilicet Maria Magdalene, Cleophe, Maria Jacobi et Salome, et multae mulieres quae venerant de Galilae cum Christo ministrantes, quae consolabant Virginem Mariam, quamvis uberrime flerent. Judaei autem, ne corpus Christi aut aliorum remanerent super crucem in sabbato, quod dies solennis erat, convenerunt post prandium et fregerunt eorum crura. Cum autem venissent ad Jesum, non fregerunt ejus crura ut verificaretur illud Exo. XXIIJ « Os non comminuetur ex eo », sed inde venerunt ad Christum dicentes : « Iste traditorest [non] mortuus, sed fingit se. Percutiatis eum ». — « Certe dixerunt ipsi : « Non faciemus ». — Tunc quidam miles dixit : « Ho! ho! expectetur modicum; si non est mortuus iste proditor, ego bene faciam eum mori. Ducatis mihi ad eum » dixit, quod coecus erat. Et duxerunt eum ad crucem et lancea aperuit 16 ro. latus ejus et continuo exivit sanguis purus et aqua clarissima, fons vivus, rivulus et alius aquae, et modica gutta sanguinis quae cecidit super oculos Longini; recuperavit visum, sive reparavit, quo viso, conversus est ad fidem Christi. Quod videns, Virgo Maria fuit valde consolata de dolore quem habuerat de filio suo. Tunc Joseph Abarimath[ia], nobilis decurio, qui erat notus in curia Pylati, petiit corpus Jesu Pylato, dicens. « Domine ego feci vobis tot servitia. Peto vobis unam gratiam ut detis mihi corpus Jesu », et Pylatus dubitabat si jam obiisset. Qui dixit ei; « Jam mortuus est ? ». Et ait illi: « Ita, Domine. » Pylatus << Ite ergo. » Secutus exercitum centurio, scilicet, capitaneus et cum eo centum hominum armorum, venit coram Pylato dicens : « O maledicta hora et dies in qua natus sum. O ! quare non sum mortuus? » Dixit ei Pylatus : « Quid habes tu? » — Ait ille : « O Domine, nonne vidistis quomodo sol obscuratus est et nunc quod audistis terrae

1. MATTH., XXVII, 54.

2. Ip. Secundum... centurionis... capitanes.

[ocr errors]

motum? ». Postea dixit Pylatus : «Et ego maledictus executavi sententiam mortis contra Salvatorem meum et mundi et filium Dei! O maledicta mater, quae portavit me, quod feci sententiam de meo Creatore! » Et sic venerunt Joseph et Nichodemus, et deposuerunt eum de cruce, ponentesque in sepulchro, et cantantes: « In exitu Israel de Egypto, domus Jacob etc. '. Et quum fuit depositum corpus de cruce, Virgo Maria osculabatur membra Christi, dicens : « O manus quae creasti mundum etc. ! quomodo maledicti Judaei te perforaverunt », et sic de aliis membris, et quando ad latus Domini aspexit, dixit : « O bonae gentes, dicit Virgo Maria, clamando fortiter, venite, venite ad portam paradisi! Ecce porta per quam clausa est porta inferni et aperta est porta paradisi, venite et intrate ». Tunc posuerunt eum in sepulchro novo inciso in lapide, involutum in syndone alba de lino. Est enim syndon pannus lineus albus in quo fuit sepultus. Ideo corporalia debent esse alba et munda de lino. Quo sepulto, Virgo Maria volebat secum manere usque ad resurrectionem; sed finaliter Maria Magdalena reduxit eam ad civitatem Hierusalem. Dicebant autem gentes: «O benedicta quae de tanto alto castro cecidisti!» Dicebat Maria: «O bonae gentes, vos non noscitis quia perdidi gaudium meum! » Et quum ingressa est domum, incepit flere et dicere: «O fili mi! Ego non comedam, neque bibam quousque videam vos! » - Itaque, quod nisi fuisset spes resurrectionis, crepuisset Virgo Maria millefies. Ecce sepelitio corporis domini nostri Jesu Christi, et completa est prophetia : Radix Jesse qui stas in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum, Ysa. XI1»; Jesse erat pater David, et Christus erat per creationem....., Christus passus est pro nobis salvandis.

ergo

1. PSAL., CXIII.

2. Ysa. XI, 10.

3. Sous entendre descendant de David.

MYSTÈRE ET FIGURE DE LA PASSION

DE NOSTRE SEIGNEUR IESUS CHRIST

Nommée SECUNDUM LEGEM DEBET MORI.

Et est à onze personnages: Deuotion, Nature humaine, Le Roy souuerain, La Dame debonnaire, L'Innocent, Noel, Moyse, saint Jean-Baptiste, Symeon, Enuie, Le Gentil.

A Lyon par Benoist Rigaud, s. d., (vers 1540) in-8° de 88 p. chiffrées. Environ 2.200 vers.

Bib. Nat., Réserve, f. 14 (4352 A). Idem. Ms. fr. 25,466.

DEVOTION explique le sujet dans un Prologue :

Je suis devant 1. O devost populaire
Qui desirez vostre salvation,

Vous cognoissez qu'il est tres necessaire
Souvent avoir en recordation

La tressacree et digne passion

De l'Innocent avec nature uny,

Duquel orrez la declaration

Quod secundum legem debet mori.

Nature humaine habillée en femme comme lepreuse » 2 (fol. 3, v. 8), vient se plaindre au Roy Souverain qui lui déclare qu'un Innocent doit périr pour la sauver (fol. 9 vo). Cependant cet Innocent s'entretient tendrement avec sa mere, Dame Debonnaire, et pressent sa destinée :

Les grans regretz que mon doulent coeur porte!

Le corps s'en va, mais le cœur vous demeure,

1. Ms. 25,469: Jesus devant, mauvaise leçon, mais le Ms. permet souvent de corriger les non-sens de l'imprimé très défectueux.

2. Cf. la Passion de Greban, v. 1345:

Je voy toute humaine Nature

ja infecte par mon seul vice.

« PreviousContinue »