Page images
PDF
EPUB

APPENDIX E

BULL OF PIUS VI CONDEMNING THE OATH OF THE CIVIL CONSTITUTION OF

THE CLERGY.

(APRIL 13. 1791.)

DAMNATIO IURAMENTI CIVILIS PRAESTITI AB ECCLESIASTICIS IN REGNO GALLIARUM, ET REPROBATIO NONNULLARUM ELECTIONUM, ET CONSECRATIONUM PSEUDO-EPISCOPORUM. Dilectis filiis Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, et venerabilibus fratribus archiepiscopis, et episcopis, ac dilectis filiis capitulis, clero, et populo regni Galliarum.

Pius PP. VI.

Dilecti filii Nostri

Venerabiles fratres, ac dilecti filii

Salutem, et apostolicam benedictionem.

§ I. Caritas, quae, docente Paulo apostolo, patiens et benigna est, tamdiu omnia suffert, ac sustinet, quamdiu aliqua spes remanet, ut per mansuetudinem iis, qui obrepere iam coeperint, erroribus occurratur. Verum si errores augeantur indies, eoque iam deveniant, ut res ad schisma delabantur, tunc leges ipsae caritatis cum apostolici muneris, quo indigni fungimur, officiis coniunctae postulant flagitantque, ut paterna quidem, sed prompta, et efficax enascenti morbo medicina afferatur, patefacto errantibus culpae horrore, et canonicarum poenarum, in quas inciderunt, gravitate. Ita enim fiet, ut qui a via veritatis recesserunt, resipiscant, et eiuratis erroribus ad Ecclesiam revertantur, quae veluti benigna mater apertis ulnis regredientes amplectitur; utque caeteri fideles mature pseudo-pastorum fraudes evadant, qui aliunde quam per ostium ad ovile accedentes nihil quaerunt aliud, nisi furentur, mactent, et perdant.

§ II. Haec Nos ante oculos habentes divina praecepta, vix belli rumorem audivimus, quod philosophi novatores in conventu nationali Galliarum simul coniuncti, maioremque partem constituentes adversus catholicam religionem excitabant, acerbe quidem deflevimus apud Deum, communicataque cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus animi Nostri anxietate, cum privatas, tum publicas preces indiximus. Hinc datis 9 iulii MDCCXC, ad carissimum in Christo filium Nostrum Ludovicum regem Christianissimum literis, eum etiam atque etiam hortati fuimus, ut a civili constitutione cleri con

1791] ON THE CIVIL CONSTITUTION

199

firmanda abstineret, quae et nationem in errorem, et in schisma regnum induceret. Nulla enim ratione fieri poterat, ut politicus hominum coetus universalem Ecclesiae disciplinam immutaret, sanctorum patrum sententias, et conciliorum decreta pessumdaret, hierarchicum ordinem everteret, episcoporum electiones arbitratu suo moderaretur, episcopales sedes destrueret, et meliori ablata deteriorem formam in Ecclesiam inveheret.

§ III. Utque hortationes Nostrae Christianissimi regis animo altius insiderent, alias binas dedimus in forma Brevis literas die 10 eiusdem mensis ad venerabiles fratres archiepiscopos Burdegalensem, ac Viennensem, qui eidem aderant regi, eosque paterne monuimus, ut sua cum Nostris consilia coniungerent, ne, si praedictae constitutioni auctoritas quoque regis accederet, schismaticum regnum ipsum evaderet, schismatici episcopi, qui ad praescriptam decretorum formam crearentur, quos Nos ipsi propterea declarare, ut pastores intrusos, omnique carentes ecclesiastica iurisdictione teneremur. Et quo dubitari minime posset, curas et sollicitudines Nostras unice ad res religionis referri, et quo inimicorum huius apostolicae Sedis ora occluderentur, praecepimus suspendi exactiones taxationum pro Gallicis expeditionibus, ex pristinis conventionibus, perpetuaque consuetudine Nostris officiis debitarum.

§ IV. Abstinuisset profecto rex Christianissimus a constitutione sancienda; sed urgente atque impellente conventu nationali tandem eo se abripi passus est, ut suam constitutioni auctoritatem adiungeret, quemadmodum ipsius literae die 28 iulii, die 6 septembris, et die 16 decembris ad Nos datae prae se ferunt, quibus Nos etiam atque etiam rogabat primo, ut quinque, deinde, ut septem, saltem per modum provisionis, probaremus articulos, qui parum inter se dissimiles totam novae constitutionis veluti epitomen complectebantur.

§ V. Illico sane perspeximus, neutros articulos posse a Nobis probari, aut tolerari, utpote qui regulis canonicis adversarentur. Nolentes tamen, ut hinc inimici occasionem populorum decipiendorum arriperent, perinde ac si Nos ab omni ratione conciliationis ineundae essemus alieni, volentes eadem semper incedere mansuetudinis semita, regi declaravimus per Nostras literas die 17 augusti ad ipsum datas, articulos huiusmodi Nos sedulo perpensuros, et in consilium vocaturos Sanctae Romanae Ecclesiae cardinales, qui simul congregati omnia ad trutinam revocarent. Hi porro cum simul bis convenissent die 24 septembris, et die 16 decembris, ut primos, et alteros articulos expenderent, habito rerum omnium diligentissimo examine, unanimi consensione putarunt, sententias Gallicanorum episcoporum super propositis articulis esse exquirendas, ut canonicam quandam, si fieri posset, rationem ipsi indigitarent, quam hic apte excogitari posse focorum intervalla vetabant, veluti Nos ipsi per alias Nostras literas regi Christianissimo antea significaveramus.

§ VI. Nostrum interea dolorem, quo vehementer afficiebamur, non levis consolatio lenivit, dum interim maior episcoporum

Gallicanorum pars sua sponte pastoralis sui muneris officiis adacta, et amore veritatis incensa constanter adversabatur ipsi constitutioni, eamque oppugnabat in iis omnibus, quae ad Ecclesiae regimen pertinerent. Huic autem consolationi Nostrae novus quoque cumulus accessit, ubi dilectus filius Noster Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Rupefucaldius, venerabilesque fratres archiepiscopus Aquensis, aliique archiepiscopi, et episcopi ad numerum usque triginta, ut tot tantisque malis occurrerent, ad Nos confugerunt, et die 10 octobris literis datis expositionem miserunt super principiis constitutionis cleri, suo cuiusque nomine subscriptam, consiliumque Nostrum, et opem postularunt, ac tutam agendi normam, in qua conquiescerent, a Nobis exquisierunt, tanquam a communi magistro, et parente. Illud quoque magis magisque Nostram consolationem adauxit, quod alii episcopi bene multi, primis adiuncti, praedictam expositionem amplexi fuerant, ita ut cum ab episcopis centum triginta et uno istius regni quatuor duntaxat dissiderent, cumque tam ingenti episcoporum numero capitulorum etiam multitudo, et parochorum sive pastorum secundi ordinis pars maior accederet, huiusmodi sane expositio, concordi animorum consensione suscepta, totius Gallicanae ecclesiae doctrina haberetur, et esset.

§ VII. Equidem Nos ipsi nulla interiecta mora tunc operi manus admovimus, omnesque dictae constitutionis articulos examini subiecimus: sed Gallicanae nationis conventus quamvis concordes illius ecclesiae voces audiret, nihilominus tantum abfuit, ut ab incoepto desisteret, ut ipsa magis irritaretur episcoporum constantia. Videns itaque, planeque cognoscens, ex metropolitanis, et ex episcopis antiquioribus inventum iri neminem, qui confirmare se posse crederet novos episcopos, per laicos, per haereticos, per infideles, et per Iudaeos in municipalibus districtibus electos, veluti edita decreta imperabant; vidensque insuper absurdam hanc regiminis formam nullo loco posse subsistere, cum sine episcopis omne ecclesiae simulacrum evanescat, de aliis magis absurdis edendis decretis cogitavit, quemadmodum factum est die 15, et 27 novembris, et diebus 3, 4, et 26 ianuarii 1791. His porro decretis, quibus subinde regiae etiam auctoritatis robur accessit, cautum est, ut, metropolitano, sive antiquiore episcopo consecrare novos electos renuente, quilibet alterius districtus episcopus eosdem electos consecraret. Quinimmo ut una opera, unoque temporis momento, omnes probi episcopi, omnesque pariter parochi catholica religione incensi dispellerentur, cautum praeterea est, ut cum primi, tum secundi ordinis pastores omnes absque adiectione iurarent, se constitutionem, quae iam edita esset, quaeque in posterum ederetur, servaturos: qui autem id constanter detrectarent, i non secus haberentur, ac si essent e suo gradu deiecti, eorumque sedes, et parochiae suo pastore carerent. Legi. timis autem pastoribus, et ministris per vim etiam expulsis, licitum esset municipalibus districtibus ad electionem novorum episcoporum, et parochorum procedere; hi vero electi, posthabitis metropolitanis, et antiquioribus episcopis, qui iuramentum minime

1791]

LOMÉNIE'S CONDUCT

201

praestitissent, directorium adire deberent, cui curae esset episcopum quemcumque designare ad illos confirmandos, et instituendos. § VIII. Istiusmodi decreta, posterius edita, supra modum novo animum Nostrum dolore perculerunt, Nostrumque auxerunt laborem, ut ad haec quoque Nostra extenderetur sollicitudo in ea, quam tunc parabamus, ad episcopos responsione, Nostrasque curas denuo excitarunt ad publicas preces indicendas, et ad misericordiarum Patrem exorandum. Haec ipsa decreta in causa fuerunt, cur Galliarum episcopi, qui egregiis editis lucubrationibus oppugnandam cleri constitutionem susceperant, novas in vulgus literas pastorales ediderint, omnesque industriae suos nervos contenderint adversus ea, quae circa depositiones episcoporum, circa sedium episcopalium vacationes, circa novorum pastorum electiones confirmationesque constituebantur. Ex quo factum est, ut, tota ecclesia Gallicana fatente et consentiente, haberi deberent iuramenta civica tanquam periuria ac sacrilegia, non ecclesiasticis modo, sed catholico quovis homine prorsus indigna, omnesque consequentes actus tanquam schismatici pro nullis, irritis gravioribusque censuris obnoxiis.

§ IX. Hisce cleri Gallicani declarationibus, digna laude celebrandis, facta responderunt: episcopi enim fere omnes, et parochorum pars maxima sacramentum praestare invicta animi constantia detrectarunt. Probe tunc agnoverunt religionis inimici, pessima sua consilia omnia in irritum recasura, nisi alicuius episcopi, aut ambitione ducti, aut imbecillis, animum pervicissent; qui proinde, et iuramentum de constitutione tuenda praestaret, et sacrilegas etiam manus ad consecrationes admoveret, ita, ut ad schisma inferendum nil amplius deesset. Hos inter aliorum malitia, et fraude devictos primus exstitit Carolus episcopus Augustodunensis, constitutionis fautor acerrimus, alter fuit Ioannes Ioseph episcopus Lyddae, tertius Ludovicus episcopus Aurelianensis, quartus Carolus episcopus Vivariensis, quintus cardinalis de Lomenie archiepiscopus Senonensis, ac perpauci secundi ordinis pastores infelicissimi.

§ X. Ad cardinalem de Lomenie quod attinet, is datis ad Nos die 25 superioris novembris literis iuramentum abs se praestitum excusare contendens, illud non esse habendum pro animi assensu affirmabat, seque valde in ancipiti esse prae se ferebat, num electis manus imponere detrectaret (ut eousque abstinuerat), necne. Cum vero quammaxime interesset, ut episcoporum nemo ad electorum consecrationem accederet, utpote quae latiorem ad schisma communiret viam, e re visum est Nostram ad episcopos responsionem, quae pene absoluta erat, tantisper intermittere, nullaque interposita mora die 23 februarii cardinali rescribere, demonstrando eidem tum sententiae suae errorem in praestito iureiurando, tum poenas, quae per canones infliguntur, et ad quas non sine animi Nostri aegritudine manus admovere cogeremur, eum cardinalitia etiam dignitate exuentes, nisi publicam offensionem tempestiva ac digna satisfactione retractaret. Quod vero ad illius dubium pertinebat de pseudo-electis consecrandis necne,

conceptis verbis ipsi praecepimus, ne eousque progrederetur, ut novos episcopos ob quamvis etiam causam necessitatis institueret, novosque Ecclesiae refractarios adiungeret; de iure enim agitur, quod unice spectat ad apostolicam Sedem iuxta Tridentini concilii sanctiones, quodque arrogari sibi a nemine potest episcoporum, aut metropolitanorum, quin Nos illo, quo fungimur, apostolici officii munere declarare cogamur, schismaticos simul esse tam eos, qui confirmant, quam eos, qui confirmantur, nulliusque roboris futuros illos actus omnes ab utrisque prodituros.

§ XI. His peractis, quae supremi pastoralis officii Nostri ratio postulabat, resumendum per Nos fuit responsionis opus, quod iam laboriosius ac diuturnius evaserat propter multiplices, quae se mutuo subinde exceperant, novitates: illudque, Deo adiuvante, absolvere ita valuimus, ut, omnibus articulis ad examen revocatis, neminem prorsus lateret, novam cleri constitutionem ex Nostro, et apostolicae huius Sedis iudicio, quod Gallicani episcopi a Nobis exquisierant, quodque Galliarum catholici peroptabant, ex principiis coalescere ab haeresi profectis, adeoque in pluribus decretis haereticam esse, et catholico dogmati adversantem, in aliis vero sacrilegam, schismaticam, iura primatus et Ecclesiae evertentem, disciplinae cum veteri tum novae contrariam, non alio denique consilio excogitatam atque vulgatam, nisi ad catholicam religionem prorsus abolendam. Ad hanc enim unam profitendam libertas omnis adimitur, legitimi pastores submoventur, bona occupantur; dum reliquarum sectarum homines in sua libertate, bonorumque possessione conquiescunt. Quamvis haec omnia luculenter demonstravimus, a mansuetudinis tamen via minime recedentes declaravimus, Nos hactenus continuisse, ne abscissos ab Ecclesia catholica auctores male ominatae constitutionis civilis cleri declararemus, sed una simul illud repetere debuimus, quod nisi quisque errores, a Nobis iam patefactos, detestetur (quemadmodum haec sancta Sedes in huiusmodi casibus peragere semper consuevit), cogeremur inviti eos omnes schismaticos declarare, qui vel essent huiusce constitutionis auctores, vel eidem iuramento adhaererent, qui in novos pastores praeficerentur, qui electos consecrarent, et qui ab illis consecrarentur: illi enim, quicunque essent, legitima missione, et Ecclesiae communione carerent.

§ XII. Quemadmodum autem, salvo dogmate, et salva universali Ecclesiae disciplina, ita animo comparati sumus, ut inclitae Galliarum nationi, quoadusque licet, obsecundemus, sic cardinalium, hac de causa advocatorum, consilium secuti, et ea repetentes, quae Christianissimo regi per Nostras literas iam significaveramus, hortati sumus episcopos, ut ii, quorum oculis res ipsae obversantur, Nobis desuper agendi rationem quandam exhiberent, si inveniri fortasse poterit, a catholico dogmate, disciplinaque universali minime dissentaneam, in Nostram deliberationem, atque examen adducendam. Hos ipsos animi Nostri sensus significavimus carissimo in Christo filio Nostro regi Christianissimo, ad quem misimus etiam Nostrae ad episcopos responsionis exemplum, eumque hortati in Domino sumus, ut in consilium adhibitis sapientioribus episcopis,

« PreviousContinue »