Page images
PDF
EPUB

II. Litterae commendatitiae *).

Sancto et Deo amabili Magnoni, dono Dei Archiepiscopo ex Senonica urbe. Ego enim in Dei nomine Ebroinus, dono Dei Archiepiscopus ex Bitorige urbe, in Domino Iesu salutes optamus vobis in perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae quia iste praesens Presbyter, nomen Dodobertus, parochianus noster, in nostra diocese natus, et sacris litteris edocatus sit, ad ordinem sacrum eum promovere iussimus. Postea vero petivit nobis licentiam ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomen Hercambaldum manere voluisset. Nos vero petitionem illius non denegavimus, nisi licentiam illi dedimus, quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit. Unde has litteras commendatitias more Ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram misimus, ut scire valeat Deo digna caritas vestra eum nec fuga lapsum, nec sua malitia a nobis eiectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, Graeca* elementa quae octogenarium quadringentesimum et primum numerum exprimunt inprimitus adnexuimus. II Petri quoque nomine primam litteram sumptam in medium adscribere rogavimus. Nihilominus etiam parvitatis nostrae nomine primam literam E. magnitudinis vestrae secundam litteram A. istius fratris nomine tertiam litteram 4. civitatis nostrae quartam B. et indictionem quartam adiunximus. Addidimus nonagenarium et nonum numerum, id est et et insequenter impressione sigilli nostri subter confirmavimus, et manu propria eam roboravimus et Clericis iussimus nostris roborari. Actum in anno decimo imperii Domini nostri ill. et anno XLIII. regni eius in Dei nomine feliciter. Amen.

III. Marculfi formulae selectae **).

E libro I.

Praeceptum de episcopatu.

V. Ille Rex viro apostolico illo Episcopo. Quamvis nos administrandum gubernandumque rerum statum praecelsis occu

*) Ex Appendice Marculfi anno 810. Propter harum litterarum cum formatis nexu eas extra ordinem chronologicum adiunxi.

**) Circa annum 660 compositae sunt. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 94. not. 3. §. 224. not. 2. §. 329. not. 6.

pationibus regiae sollicitudinis cura constringat, nihil tamen tam principali quam Principe dignum est ut cum a pastorali paululum aberrat plebs destituta praesidio, pro salute animarum huiusmodi personis locis celsioribus pontificalem prospiciat committere dignitatem in quibus maneat dupliciter sermo, ut populus magistrum, actus Christi imitetur discipulus; qui plebem non minus pietate quam severitate constringat, qui sciat commissa sibi talenta assiduae praedicationis sermonibus expolire, et adquisita multiplicataque gregis sui salute, ad ovile dominico nullis maculis sordidato valeat praesentare. Et quia cognovimus sanctae recordationis Domno illo urbis illius Antestite evocatione divina ab hac luce migrasse, de cuius successore sollicitudine congrua una cum Pontificibus vel proceribus nostris plenius tractantes, decrevimus inlustri viro (aut venerabili) illo in ipsa urbe pontificalem in Dei nomine committere dignitatem; quem plerumque apud animos nostros et actio probata commendat, et nobilitatis ordo sublimat, ac morum probitas, vel mansuetudinis et prudentiae honestas exornat. Qua de re statuta praesentibus ordinamus ut cum adunatorum caterva Pontificum, ad quos tamen nostrae serenitatis devotio scripta pervenit, ipsum, ut ordo postulat, benedicere vestra industria studeat et voluntatis nostrae deliberationem reseratis oraculis publicare, atque effectum Domino annuente sortire; quatenus dum Ecclesiam sibi a dispensatione divina commissam strenue regere atque gubernare videtur, nobis apud aeternum retributorum mercedem suffragia largiantur, et ille pro peccatorum nostrorum mole indesinenter immensum Dominum debeat deprecare.

Indiculus Regis ad Episcopum ut alium benedicat.

VI. Domino sancto sedis apostolicae dignitate colendo in Christo patri illi Episcopo ille Rex. Credimus iam ad vestram reverentiam pervenisse sanctae recordationis illum illius urbis Antestitem evocatione divina de praesentis seculi luce migrasse: de cuius successore sollicitudine congrua cum Pontificibus vel Primatibus populi nostri pertractantes, decrevimus inlustri viro illo, (aut venerabili viro illo) ad praefatam urbem pontificalem regulariter, Christo auspice, committere dignitatem. Et ideo salutationum iura dignum debito honore solventes, petimus ut cum ad vos pervenerit, ipsum, ut ordo postulat, benedicere vestra sanctitas non moretur, et iunctis vobiscum vestris Comprovincialibus, ipsum in suprascripta urbe Pontificem consecrare, Christo

auspice, debeatis. Agat ergo almitas vestra, ut et nostrae voluntatem devotionis incunctanter debeatis implere, et tam vos quam ipse pro stabilitate regni nostri iugi invigilatione plenius exoretis.

Concessio civium pro episcopatu.

VII. Suggestio piissimo, ac praecellentissimo Domno illo Regi vel Seniori commune illius, a servis vestris, quorum subscriptiones vel signacula subter tenentur inserta. Principalitatis vestrae circumspecta clementia novit iusta petentibus dignanter adnuere, suo moderaminis iudicio ponderante, praesertim cum illa deposcuntur generali prece, cunctorum voce, communiter quod proficiat, constanter Ecclesiae regimen pullulare quod et ipsae regali clementiae prosit salutis pariter ac mercedis. Quoniam sanctae memoriae vir apostolicus ille, illius urbis Episcopus, fine adpropinquante ab hac luce migravit, tempore naturae complente, ne destitutae sint, quod absit, oves decedente pastore, in loco eiusdem suppliciter postulamus ut instituere dignemini inlustrem virum illum (aut venerabilem illum) cathedrae illius successorem, in quo est praespicuitas sublimis, ingenuitas nationis, elegantia refulgens, diligentia castitatis, caritatis locuplex voluntas. Inrefragabiliter manu nostra hunc consensum decrevimus roborare.

E libro II.

De magna re qui vult exsenodochio aut monasterio construere.

I. Domino vero sancto atque sedula ostensione patentibus virtutum miraculis Christi remuneratione fulgenti, oratorio ac cellula in honore sanctae ac semper Virginis genitricis Domini nostri Iesu Christi aut in alterius Sancti constructa, ille, reus quidem meritis flagitiis, quoque sceleribus, praelascivis actibus ac nimia foeditate pollutus, vel opere omnium bonorum Christianorum longe satis extremus. Hoc tota pene sanctarum Scripturarum series Christianis fidelibus pia exhortatione pronuntiat, hoc etiam tonitrualis illa Evangelistarum vox, sancto suggerente Spiritu, sua potestate concelebrat, ut faciat in pauperes eleemosynam qui vult tartari evadere supplicia. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Pensemus ergo omnes Christiani quanta sit pietas et largitio Redemptoris ut eleemosynas paupe

[ocr errors]

rum promittantur nobis thesauri regni coelorum. Procuremus igitur, sicut Dominus et salvator noster praecepit, et ac si non quantum avemus, saltim in quantum possumus, eleemosynam faciamus. Nemo itaque dubitet, nemo tardet: quia si nos facimus quae Dominus et salvator noster praecepit ille sine dubio facturus est quae promisit. Ait enim Scriptura: Abscondite eleemosynam in corde pauperis, in ipsa pro te deprecabitur Domino. Abscondamus ergo eleemosynam in corde pauperis, ut proveniat nobis deprecatio pauperum in remissionem peccatorum. Multa quidem et alia quae latiniosa sunt prosequi pro eleemosynis faciendis testimonia in Scripturis sanctis reperimus; inter quibus vel ex quibus illam ego existimo potiorem sententiam quae ait: Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. Quid ergo verius potest credi, quid confidentius, quidve expressius, quia sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum? Iuste ergo extinguitur qui peccatorum incendia eleemosynis iuxta pollicitationem divinam extinguere non festinat. Faciant quippe caeteri quod voluerint, agant quod ipsi maluerint, idcirco quia omnis homo suo sensu ducitur; ego tamen huius rei exemplum secutus elegi ad praefato oratorio vel cellula, iuxta Apostolorum numerum duodecim ad praesens pauperum, pro remissione peccatorum meorum, vel pro diluenda meorum mole peccaminum, Christo praesule conlocare; ubi etiam per praesentem epistolam donationis meae dono ad praesente die quod in luminaribus ipsius oratorii vel in alimonia et substantiali victu, vestitu quoque et sustentatione ipsorum pauperum vel Clericorum ibidem servientium, Deo. gubernante et opitulante, proficiat, donatumque in perpetuum esse volo, atque de meo iure in eorum dominatione et potestate lego, trado, transmitto, atque transfundo, hoc est, agros quorum vocabula sunt illa et illa, quae ponuntur in territorio illo, pari modo, et quicquid in illo territorio ponitur, in omni soliditate portione mea, una cum mancipiis, aedificiis, vineis, terris, pratis, silvis, omnique iure eorum, una cum colonicis adiunctis, adiacentiis earum, in omni soliditate earum, sicut a me noscitur fuisse possessum, aut mihi ex legitima successione aut undecunque aliquid mihi ibidem obvenit, cum omni soliditate vel opportunitate earum ad integrum; ea scilicet ratione atque praetexto ut remota Pontificum simulque ecclesiasticorum omnium officialium seu publicorum omnium potestate, nullas functiones vel exactiones, neque exquisita et lauta convivia, neque gratiosa

vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum pastus, aut paravereda, vel caeteras angarias, aut in quodcunque functionis titulum dici potest, de ipsa facultate penitus non requiratur, sed sub integra emunitate facultaticula ipsa, sicut a me huc usque possessa est, in iure oratorii sancti illi et praedictorum pauperum debeant, Deo protegente et opitulante, persistere; nisi tantum sancti et apostolici illius urbis Episcopi, in cuius oppido exsenodocius ipse ponitur, pro tradendis benedictionibus vel substituendis Abbatibus, Presbyteris quoque et Diaconibus, absque ulla pecuniarum adeptione. Amplius vero donandi, exigendi, vel minuendi causam nullam habeat potestatem. Sed nec per commutationis locum quicquam ex hoc auferendi nullo tempore occasio vel aditus tribuatur, sed perpetualiter in potestate praefati oratorii sancti illius vel ipsorum pauperum, Christo favente, permaneat. Hoc etiam ipsis Pontificibus obsecro vel committo, ut illos per succedentibus temporibus, cum casus mortis extiterit, Abbatibus aut Clericis vel reliquis Clericorum gradus in eodem loco dignentur vel debeant instituere, quos sapientia et eruditio scripturarum clarificat, vel quos vita sancta et actio bona aut conversatio honesta commendat. Unde obsecro clementissimis Regibus tam praesentibus quam futuris et omnibus in Deo Episcopis omnibusque Potestatibus ac Primatibus, omnes etiam Seniores, quoscunque Iudices esse constiterit, per ineffabilem Dei omnipotentiam et per inseparabilem Patri et Filio et Spiritui Sancto Trinitatem, ut hac voluntate mea pro nullis occasionibus, sicut existente sine Deo cupiditate res exigi solet, nulla ratione nulloque tempore convellere permittatis, sed per sollicitudinem et curam Episcopi constare potius pro reverentia Trinitatis immensae vestro tempore et studio vel opere iubeatis; quatenus ut et ille vobis mercedem restituat in futuro qui scit me eleemosynis ipsis sanctis Dei pauperibus pro amore Domini nostri Iesu Christi ardenti desiderio tribuisse. Si quis huic voluntati meae pro quibuslibet adinventionibus seu oppositionibus, sicut mundus cottidie artibus et ingeniis expolio obvius, vel repetitor, convulsor etiam, aut tergiversator extiterit, anathema sit; et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit, anathema sit; et sicut Dathan et Abiron hiatu terrae absorpti sunt, vivens in infernum descendat, et cum Ziezi fraudis mercatore et in praesenti et in futuro seculo partem damnationis excipiat; et tunc veniam consequatur quando consecuturus est et diabolus, qui sese fallendo aetheria sede

« PreviousContinue »