Page images
PDF
EPUB

gravetur mater ecclesia, quam constat quotidie subventioni pauperum, viduarumque, atque orphanorum, simulque egentium, canonum iussione constrictam, debere esse semper intentam.

Igitur quicumque se ad hunc ordinem canonicum, quem modo utcumque recuperare cupimus, sicut in parvulo decretulo, quod digessimus, intimavimus, se sociare voluerit; et de rebus quas habet solemniter donatione per praesentem donet ad ecclesiam beati Pauli ad opus Dei, vel clericis ibidem deservientibus; faciat et precariam, si ita ei placuerit: exinde ab episcopo accipiat, in ea ratione, ut dum advivet, ipsas res usufructuario ordine habeat, et post obiectum 1) eius cum omni integritate, omnique superposito ad ecclesiam cui datae fuerint, vel ipsius congregationis ipsas res, absque ullius consignatione, vel exspectata traditione revertantur. Et liceat ei de omni mobili ex ipsis rebus quamdiu vivit, et in ipso ordine consistit, eleemosynas tam in pauperes, quam ad ipsam congregationem, quam etiam ubicumque voluerit facere, et necessitates suas explere. Et si aliquod de ipso mobili post obitum eius superfuerit, media pars in eleemosyna eius in pauperes, vel promissas eius, aut ubi voluerit ambulet, archidiacono, aut primicerio, vel cui ipse vivens rogaverit dispensante: et illa media pars in ipsius eleemosyna ad clerum, vel ad ipsam congregationem revertatur. Et ipsi clerici de ipsis rebus, quas in precarias habent, neque de terris, neque de vineis, aut silvis, pratis, domibus, aedificiis, mancipiis, accolabus, vel quibuslibet rebus immobilibus minuendi, aut vendendi, aut commutandi potestatem non habeant; excepto ut diximus de illa fructa, vel quod ibidem laborare potuerint, viventes faciant quod voluerint.

Quod si contigerit suadente diabolo, ut aliquis ex his fratribus, qui ipsas res per precarias habuerint, in aliquo crimine grave, aut leve incidat, poenitentiam iuxta quod episcopus ei iudicaverit, agat; tamen de rebus quas per precariam possidet, exspoliatus pro hac re esse non debeat. Si quis autem eodem modo, quo supra instituimus, ad hanc congregationem, tam unus ex abbatibus nostris, quam quilibet extraneis clericis se sociare desideraverit, eo tenore, ut alii fratres fecerunt, faciat. Quod si alter fuerit, qui se eis voluerit sociare, et omnia ad integrum perfectionis gratia derelinquere: episcopus provideat eis ne

1) Lege, obitum, ut supra.

cessaria; qualiter opus bonum quod Deo inspirante coepit, adimplere valeat.

Cap. XXXII. De eleemosynis.

De eleemosynis accipiendis ita constituimus, ut si aliquis uni sacerdoti pro Missa sua, vel pro confessione, aut 1) infirmitate, seu pro quolibet caro suo aut vivente aut mortuo aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc sacerdos 2) a tribuente accipiat, et exinde quod voluerit faciat. Si autem ad omnes sacerdotes sub tali conditione, seu pro quolibet modo aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc omnino tam ad omnes sacerdotes, quam ad omnes canonicos veniat, et omnes hanc eleemosynam communem habeant. Similiter et illae eleemosynae, quae in commune ad omnem clerum veniunt omnes in commune habeant, et psalmodiam, vel Missas pro 3) ipsis eleemosynis, ut episcopus instituerit, faciant.

Ideo autem mensuram sacerdotibus de eleemosynis recipiendis ad opus proprium fecimus: quia1) animis grave pondus existimavimus eis esse, si tam ingentia onera peccantium) solis illis sacerdotibus contingeret portare; Quia facilius Dei misericordiam plures impetrant pro peccatoribus, quam unus, quamvis studiosus; et unusquisque de propria conscientia debet metuere, quanto magis de alienis peccatis non debet sibi supra vires sarcinam peccatorum cumulare.

Has eleemosynas archidiaconus, aut primicerius recipiant, et in necessitatibus fratrum, ut eis opus fuerit, et episcopus iudicaverit, ipsas expendant: et si aliquid exinde superfuerit, in vestiariis fratrum recondant.

Cap. XXXIII. Diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum qualiter ad capitulum, seu ad Missam occurrant.

In diebus Dominicis, vel festivitatibus sanctorum, aut quando iusserit pontifex, vel qui sub eo sunt, mane post primam cantatam omnes induantur vestimenta, officiales cum planetis, sicut ordo ecclesiasticus habet, et sint parati, et absque mora ad officium cum festinatione occurrant. Ut autem auditum fuerit primum signum, omnes ad capitulum veniant, et audita lectione, sub uno accedant ad ecclesiam; et facto secundo signo

1) al. aut clerico pro psalmis et hymnis, seu pro seipso. vel clericus. 3) al. pro illo misericorde faciant.

nimis. 5) al. peccaminum.

2) al. 4) Lege, quia

cantent tertiam, et residentes in ordinibus suis exspectent pontificem, sicut mos est Romanae ecclesiae: et nullus postea exinde de ordine suo exeat, usque dum 'omnino expleverit; nisi qui cum pontifice comitantur in obsequio, aut illi qui in aliqua utilitate occupati fuerint, si talis est quod omnino non possit dimitti, et hoc innotescant episcopo, vel qui sub eo sunt. Si quis de clero de quolibet ordine, tam sacerdotum, quam diaconorum, aut subdiaconorum, vel acolytorum tunc praesens non fuerit paratus ut officium suum impleat, et aliqua negligentia, vel retardatio per ipsum acciderit, nisi ob causam gravis infirmitatis, in crastino a vino vel potu privetur; si autem per desidiam, aut contemptum iteraverit, ab episcopo, vel qui sub eo sunt, acrius coërceatur ; ita ut ceteri timorem habeant. Nam reliquis diebus ad capitulum, ut supra in isto tenore praefiximus, ita veniant.

Si autem statio publica fuerit per illas ecclesias forenses, et fratres ibidem vigiliam celebraverint, peracta vigilia cum omni decore mane revertant in claustra, ut omnino ad capitulum veniant: si autem negligens retardaverit, et ad capitulum non fuerit, prima, et secunda vice pro hoc castigetur: si autem non emendaverit, illa die quando ad capitulum non venerit, a vino abstineat usque in crastinum.

Cap. XXXIV. De matricolariis, ut ad lectionem divinam audiendam veniant in statuta ecclesia in domo.

Dum de corrigenda vita clericorum canonicorum rebus pernecessariis, ut nobis iuxta mediocritatem nostram et capacitatem sensus per Dei adiutorium visum fuit, descripsimus, venimus ad matricolarios tam domi, quam et in suburbanis; quia non secundum institutionem antiquae ecclesiae eorum esset conversatio; sed sub magno quodam periculo, et negligentia, et ut ita dixerim absque praedicatione, et confessione erant in quadam securitate positi; neque ad domum ad stationem publicam ad audiendum verbum Dei veniebant, neque in reliquis stationibus; sed erant omnes sedentes unusquisque in loco suo. Propterea una cum consensu fratrum spiritualium constituimus, ut bis in mense per totum annum de quatuordecim in quatuordecim dies in sabbato omnes matricularii tam qui in domo sunt, quam illi, qui per ceteras ecclesias infra civitatem, vel vicis, matriculas habent, ad conventum statutum omnes in ecclesia in domo veniant, mane primo exspectantes in ordinibus suis, usque dum signum pulsaverit horae tertiae: tunc veniens episcopus, si in

aliis utilitatibus occupatus non fuerit, et iubeat legere lectionem de tractatibus, vel homilias sanctorum patrum congruas, quae aedificent audientes, et doceat eos viam salutis, qualiter ad vitam aeternam Deo auxiliante perveniant.

Dicta tertia, si episcopus non venerit, tunc presbyter custos ecclesiae sancti Stephani in vices illius iuxta capacitatem suam et legat et doceat eos viam salutis: et videat omnino presbyter, ut hora constituta, si episcopus ibidem non venerit, non praetereat ut hoc adimpleat, quod hic scriptum est; et ipsi presbytero confessiones suas bis in anno faciant ipsi matricularii; una vice in quadragesima; alia in Missa sancti Remedii usque in transitum sancti Martini. Et si suadente diabolo aliqua vitia, scandala inter eos orta fuerint, ut necesse sit confessionem suam dare qui hoc perpetraverit in proximo conventu, ubi lectionem audiunt: finita lectione faciat confessionem suam pariter ipsi presbytero; et si ipse non vult confiteri peccatum suum, et hoc celaverit: et si per alium inventum fuerit, ille qui delictum abscondit, a presbytero qui eis verbum annunciat secundum modum culpae aut excommunicetur, aut corporali vindictae subdatur. Et per singulas matriculas sit primicerius matricularum de ipsis, qui super eos curiose agat: et si aliquis ex ipsis celare voluerit scelera sua, et primicerius ipsorum hoc investigare potuerit, nullatenus abscondat presbytero, qui eis lectionem legit: et si fecerit, similiter ille qui hoc commiserit ab ipso presbytero iudicandus est; et si hoc ipse presbyter per se emendare non potuerit, innotescat archidiacono, vel primicerio, ut ipsi hoc corrigant rationabiliter secundum modum culpae : et si opus fuerit, in notitiam episcopi veniat, ut ipse hoc emendet.

...

Ut diximus, omnes omnino matricularii statutis diebus ad lectionem veniant, et necessitates tam animae, quam corporis ipsi presbytero patefaciant: et ipse hoc aut per se emendet, aut priores suos innotescat Et si aliquis de ipsis matriculariis remanserit, qui non venerit ad lectionem, nisi infirmitate cogente, corripiatur semel et secundo: et si non emendaverit, excommunicetur: et si amplius hoc ex contemptu fecerit, eiiciatur de matricula, et alius, qui verbum Dei vult audire, mittatur in loco ipsius. Et constituimus eis, ut in eleemosyna nostra, vel successorum nostrorum de domo accipiant omni tempore, quando ad illam lectionem audiendam venerint, singuli singulos panes, et portionem de lardo illa una vice, illa alia vice portionem de formatico: per totum annum sic faciant, ut diximus, qui ibidem de

ipsis matriculariis venerint; Et in Quadragesima duas vices accipiant vinum cum pane inter quatuor sextarium unum. In Coena Domini accipiant vinum cum pane supradicta mensura, et portionem de lardo, et formatico. Et consideravimus quod octo modia de pane cocto ad unamqamque vicem ad hoc habeat; et illa vice quando lardum debent accipere, accipiant baccones sex; et quando formaticum accipiunt in unaquaque vice pensa una. Hoc colligit de frumento per annum modia ducenta. De illo frumento sit, qui de Warmacinse venit, et accipiat illud quando exinde venit. De lardo baccones sexaginta accipiat ipsis Kalend. Ianuar. De formatico pensas duodecim accipiat ipsa Missa sancti Martini. De vino modia viginti quatuor accipiat ipsa Missa sancti Martini. Et hoc totum accipiat archidiaconus, vel primicerius et videant quod hoc sic dispensent, qualiter Deo placeat, et constitutum habemus. Et merces nostra vel successorum nostrorum, vel qui hoc faciunt exinde ') decrescat. Et ad ligna comparandum, unde ipsum panem faciant, donet episcopus de denariis uncias duas et dimidiam Kalend. Maias. Et si aliquid superaverit de hoc, quod superius diximus, aliis pauperibus, cui necesse est, archiepiscopus, vel primicerius, aut cui iusserint, tribuat. Explicit.

VII. Capitulare ecclesiasticum Karoli Magni a. 789*).

Regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Ego Carolus, gratia Dei eiusque misericordia donante, rex et rector regni Francorum, et devotus sanctae aecclesiae defensor humilisque adiutor, omnibus ecclesiasticae pietatis ordinibus, seu saecularis potentiae dignitatibus, in Christo domino deo aeterno, perpetuae pacis et beatitudinis salutem. Considerans pacifico piae mentis intuitu, una cum sacerdotibus et consiliariis nostris, abundantem in nos nostrumque populum Christi regis clementiam, et quam necessarium est non solum toto corde et ore eius pietati agere gratias incessanter, sed etiam continua bonorum operum exercitatione eius insistere laudibus, quatenus qui nostro regno tantos contulit honores, sua protectione nos nostrumque

1) Forte, exinde crescat.

*) De insigni hoc capitulari vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 92. Repetivi editionem apud Pertz Legum Tom. I. p. 53., omissis variiis lectionibus, quae parvi momenti sunt.

« PreviousContinue »