Page images
PDF
EPUB

ipsius Causae Judice ei constituatur, et ab ea Parte, quae pro validitate Matrimonii agit, si ipsi facultas sit, solvatur; sin minus, a Judice primae, vel secundae, vel tertiae instantiae respective subministrabitur, qui pecunias ex mulctis suorum Tribunalium redactas, vel redigendas, et in opera pia erogandas, in hujusmodi sumptus insumere poterunt. Cum vero Judices causae erunt Judices Commissarii, qui neque forum habent, et consequenter neque pecuniam ex mulctis collectam, volumus, ac mandamus, ut Defensori Matrimonii satisfiat ex pecunia mulctarum illius Episcopi, in cujus Dioecesi Judex Commissarius, juxta Sedis Apostolicae mandatum, judicium exercebit.

[ocr errors]

§. 13. Hactenus quidem quoad Causas Matrimoniales, quae extra Romanam Curiam pertractantur: Quoad Causas vero, quae Romae disceptandae sunt, cum earum cognitio in prima instantia ad S. R. E. Cardinalem in praefata Urbe, ejusque Suburbiis, et Districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus pro tempore spectet; mandamus, ac jubemus, ut omnia, et singula, quae in aliis causis extra Romanam Curiam pertractandis praescripta fuerunt, nempe ut judicium peragatur, citato, et audito Defensore Matrimonii ab eodem Cardinali Vicario deputato, aliaque, ut supra, omnino serventur: Tum etiam in aliis causis, quae in prima instantia, ex consensu Partium, vel in secunda, per appellationem ad Sedem Apostolicam, omisso medio, interpositam, vel in tertia, Romam deferuntur; quas omnes judicari volumus, vel in Congregatione S. R. E. Cardinalium super interterpretatione, et executione Concilii Tridentini, vel in causarum Palatii nostri Auditorio, dummodo Nobis, et Romano Pontifici pro tempore justis ex causis non videatur particularis Congregatio S. R. E. Cardinalium, vel Romanae Curiae Praelatorum deputanda. Cum autem causa super matrimonii nullitate agitabitur in dicta Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridenti Interpretum, Defensor Matrimonii a Cardinali Praefecto ejusdem Congregationis, si vero in Palatii nostri Auditorio, ab Auditore Decano praefati Tribunalis, si demum in Congregatione particulari, a Persona ejusdem Congregationis digniore deputetur.

§. 14. Unica quidem resolutio pro nullitate Matrimonii emanata, si causa in Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, vel in Congregatione particulari deputata cognoscatur, et similiter in Palatii nostri Auditorio, unica Sententia super eadem nullitate pronunciata minime sufficiat ad tri

buendam liberam Conjugibus facultatem novas nuptias contrahendi. Sed, si causa in praefata Congregatione Cardinalium Tridentini Concilii Interpretum introducta fuerit, rursus in eadem, ad Defensoris Matrimonii instantiam, reproponatur; Si vero Congregationi particulari commissa fuerit, ad petitionem ejusdem Defensoris, altera etiam particularis Congregatio deputabitur; Si vero in Palatii nostri Auditorio judicata sit, a praefato Defensore appellatione interposita, ab aliis Auditoribus juxta ordinem in gyrum, seu turnum definiatur; Si autem causa universo Tribunali commissa fuerit, ab omnibus Auditoribus rursus examinabitur: nolentes omnino, ut ullo in casu Matrimonii vinculum dissolutum censeatur, nisi duo judicata, vel resolutiones, aut Sententiae penitus similes, et conformes, a quibus neque Pars, neque Defensor Matrimonii crediderit appellandum, emanaverint. Quod si secus factum fuerit, et novum initum Matrimonium, nostrae voluntatis hujusmodi transgressores poenis a Nobis, ut supra, statutis submittantur.

§. 15. Et quoniam saepe apud Sedem Apostolicam preces porrigi solent pro dispensatione Matrimonii rati, et non consummati, quae ut plurimum pro voto consultivo ad Congregationem S. R. E. Cardinalium Concilii Interpretum, vel nonnunquam ad aliquam Congregationem particularem deputatam, a Romanis Pontificibus pro tempore remitti solent; ut hujusmodi instantiae ordine, ac rite procedant, volumus, ac mandamus, ut supplex libellus Nobis, vel Romano Pontifici pro tempore exhibeatur, in quo plena, et accurata totius facti species contineatur, causaeque omnes in eo exprimantur, quae ad obtinendam petitam dispensationem conducere posse a supplicante censentur, ut Romanus Pontifex, eo lecto, et mature considerato, secum deliberare possit, an petitionem rejiciat, vel ejus examen alicui ex dictis Congregationibus committat; a qua posteaquam suum votum consultivum editum fuerit, a Secretario ejusdem Congregationis totius negotii series exacte Romano Pontifici pro tempore referatur, qui pro sua prudentia judicabit, an Congregationis Resolutio sit approbanda, vel potius totius causae examen alteri Congregationi, vel Tribunali, prout eidem Pontifici videbitur, rursus committendum.

§. 16. Demum volumus, ac decernimus, easdem praesentes literas semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit,

in omnibus, et per omnia plenissime, et inviolabiter observari. Sicque, et non aliter per quoscumque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac ejusdem S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos, et S. Sedis Nuntios aliosve quoslibet quacumque praeeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, ubique judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, necnon quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis sub quibuscumque tenoribus verborum, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus in genere, vel in specie, seu alias quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu, quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma in aliis tradita observata eisdem praesentibus pro expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

§. 17. Volumus autem, ut praesentes Literae in valvis Ecclesiae Lateranensis, et Principis Apostolorum, necnon Cancellariae Apostolicae, ac in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, publicentur, et affigantur, sicque publicatae, et affixae, omnes, et singulos, quos illae concernunt, perinde arctent, et afficiant, ac și unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent; quodque earumdem praesentium transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides tam in judicio, quam extra illud ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae.

§. 18. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam

Nostri decreti, statuti, constitutionis, prohibitionis, revocationis, annullationis, declarationis, mandati, ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo, quadragesimo primo, tertio nonas Novembris, Pontificatus Nostri Anno II.

XCI. Benedicti XIV. Declaratio die 4. novembris 1741 emissa cum instructione, super Dubiis respicientibus Matrimonia in Hollandia, et Belgio contracta, et contrahenda.

ne,

Matrimonia, quae in locis Foederatorum Ordinum dominio in Belgio subjectis iniri solent, sive inter Haereticos ex utraque parte, sive inter Haereticum ex una parte Virum, et Catholicam Foeminam ex alia, aut viceversa, non servata forma a Sacro Tridentino Concilio praescripta, utrum valida habenda sint, nec diu multumque disceptatum est, animis hominum, ac sententiis in diversa distractis: Id quod satis uberem anxietatis, ac periculorum sementem per multos annos subministravit, quum praesertim Episcopi, Parochi, atque illarum Regionum Missionarii, nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta Sancta Sede auderent statuere, ac declarare. Cum autem, proxime evolutis annis, in tam ancipiti, gravique causa Apostolicae Sedis judicium vehementius exposceretur, urgeretque id imprimis vigilantissimus Iprensis Episcopus, dum pro debito Officii sui, et sua erga Beati Petri Cathedram observantia, de Ecclesiae sibi concreditae statu ad Romanum Pontificem referebat, ponendumque omnino esse tam prolixae dubitationi finem, gravissimis verbis, ac rationibus persuaderet: Clemens XII. id temporis Romanus Pontifex, qui rei gravitatem, quantum oportebat, aestimaret, Sacrae Congregationi Eminentiss. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognosceret. In re itaque tanti momenti volens eadem Sacra Congregatio quam accuratissime procedere, commissae sibi cognitionis initium ab exquisitis aliorum quoque Belgii Episcoporum Relationibus, atque sententiis, quas desuper explorari sategit, petendum duxit, eodemque tempore audire voluit praestantes aliquot hujus Almae Urbis Theo

logos, quibus injunxit, ut rem totam ea qua decet, maturitate discuterent, suamque opinionem proferrent.

§. 1. At dum haec maxime agerentur, supersedendum per aliquot Menses fuit ab istiusmodi Causae expeditione, propter viduitatem, quae intercedit Romanae Ecclesiae, donec ad Summum Pontificatum feliciter evectus Sanctissimus D. N. Benedictus XIV. inter primas Regiminis sui curas, Causae hujus cognitionem repeti jussit a memorata Sacra Congregatione Concilii, quam voluit coram se haberi, ut, auditis Eminentissimorum Patrum Sententiis, ipse demum, quid hac de re tenendum foret, supremo suo pronunciaret oraculo. Cum igitur Congregatio praefata sub die 13. Maji currentis anni 1741. coram Sanctitate Sua fuerit habita, idem Sanctissimus D. N. spatio aliquo temporis ad rem secum expendendam accepto, hanc nuper Declarationem, et Instructionem exarari praecepit, qua, veluti certa regula, ac norma, omnes Belgii Antistites, Parochi, earumque Regionum Missionarii, et Vicarii Apostolici deinceps in hujusmodi negotiis uti debeant.

§. 2. Primo scilicet, quod attinet ad Matrimonia ab Haereticis inter se in locis Foederatorum Ordinum dominio subjectis celebrata, non servata forma per Tridentinum praescripta, licet Sanctitas Sua non ignoret, alias in casibus quibusdam particularibus, et attentis tunc expositis circumstantiis, Sacram Congregationem Concilii pro eorum invaliditate respondisse; aeque tamen compertum habens nihil adhuc generatim, et universe super ejusmodi Matrimoniis fuisse ab Apostolica Sede definitum, et alioquin oportere omnino ad consulendum universis Fidelibus in iis locis degentibus, et plura avertenda gravissima incommoda, quid generaliter de hisce Matrimoniis sentiendum sit, declarare; negotio mature perpenso, omnibusque rationum momentis hinc inde sedulo libratis, declaravit, statuitque, Matrimonia in dictis Foederatis Belgii Provinciis inter Haereticos usque modo contracta, quaeque imposterum contrahentur, etiamsi forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse; Adeoque si contingat, utrumque Conjugem ad Catholicae Ecclesiae sinum se recipere, eodem, quo antea, conjugali vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus consensus coram Parocho Catholico ab eis non renovetur; Sin autem unus tantum ex Conjugibus, sive Masculus, sive Foemina, convertatur, neutrum posse, quamdiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire.

« PreviousContinue »