Page images
PDF
EPUB

his, in quibus estis, angustiis penitus eximere non potuerimus. Sed nolite deficere animo. Ipse Serenissimus Rex, qui propensam in catholicos sibi subditos voluntatem solemniter patefecit, factoque ipso aliis occasionibus comprobavit, non patietur (ut plane confidimus) in hoc negotio, quod religiosa vestra officia directe afficit, Vos diutius exagitari, sed anxietatibus Vestris pro sua clementia commotus, et Nostris pariter votis obsecundans, Vobis remittet, ut Religionis Catholicae regulas hac etiam in re servare ac exequi libere valeatis. Quod ut feliciter eveniat, a Deo, in cuius manibus corda sunt regum, suppliciter implorandum est: quemadmodum assiduis precibus Nos facimus, et Vos pariter enixe facturos non dubitamus. Interea praecipuae, qua Vos amplectimur, caritatis testem esse volumus apostolicam benedictionem, quam Fraternitatibus Vestris, nec non omni Clero ac fideli populo Vestris curis concredito peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 25. Martii 1830.

XCIII. Instructio Cardinalis Albani d. 27. Martii 1830 quoad matrimonia mixta lata.

Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. VIII. ad Archiepiscopum Coloniensem, atque ad Episcopos Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem rescribens per literas datas die 25. Martii 1830 eis iam significavit, quam magno moerore ipse affectus sit ob graves angustias, in quibus illos versari cognoverat, propterea quod civilis lex in eorum regionibus anno 1825 lata statuerit, ut proles utriusque sexus ex matrimoniis mixtis orta in religione patris, aut certe ad eius arbitrium educetur, et sacerdotibus interdixerit, ne a personis connubia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa futurae prolis educatione sponsionem. Non enim potuit Sanctitas Sua ullo modo declinare a constanti illo studio, quo Sedes Apostolica semper advigilavit, ut Sacri Canones, qui mixtas huiusmodi nuptias deformitatis et spiritualis periculi plenas severe prohibent, religiose custodirentur. Multo autem minus declinare potuit a sanctissimo illo Sedis eiusdem instituto, per quod Romani Pontifices, quum interdum (aegre scilicet et graves tantum ob causas) matrimonia huiusmodi permitterent, suis dispensationibus adiicere consueuerunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut conjux catholicus ab acatholico perverti non posset,

1

quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque sexus ex eo coniugio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Cum enim non ecclesiastica solum, sed naturalis ac divina prorsus lex vetet, ne homo in nuptiis contrahendis se aut futuram sobolem periculo perversionis temere committat, exinde sane manifestum est, memoratas omnes cautiones idcirco adhiberi, ut naturalis eadem divinaque lex sarta tecta habeatur. Quare Sanctitas Sua debitis prosequens laudibus praedictos Antistites pro pastorali zelo, quo Catholicos suae curae creditos avertere conati sunt a nuptiarum foedere illicite cum acatholicis coniungendo, illos enixe in Domino adhortata est, ut posthac quoque in id ipsum sedulo prudenterque allaborent, simul vero et nonnulla iisdem literis praescripsit, quae Episcoporum eorumdem molestiis leniendis profutura viderentur, quaeque pertinerent ad catholicos in illicita illa connubia prolabentes ad meliora consilia atque ad salutarem poenitentiam facilius reducendos. Atque una declaravit, magnam se erigi in spem non modo Episcopos pontificiis illis rescriptis religiose obsecuturos, sed ipsum quoque Serenissimum Regem pro sua aequitate et erga catholicos sibi subditos indulgentia haud aegre laturum, si animarum pastores Maiestati Suae in civilibus rebus ex animo obsecundantes, in hoc tamen negotio, quod ipsam attingit matrimonii sanctitatem et religiosa coniugum officia respicit, sacras religionis Catholicae regulas observent. Quam utramque spem nunc etiam magnopere fovet Summus Pontifex, dum hac instructione supradictis quatuor Episcopis nunciari vult alia nonnulla, quae circa eandem rem indulgenda, aut toleranda decrevit. Et primo quidem ad matrimonia quod attinet, quae in quatuor Dioecesibus Coloniensi, Trevirensi, Paderbornensi, et Monasteriensi hucusque inita sunt praeter formam a Tridentino Concilio praescriptam, iam SSmus D. N. suis illis ad Episcopos literis indicavit, se eisdem delegaturum facultates idoneas, ut possint malis exinde ortis magna saltem ex parte mederi. Nimirum Summus Pontifex, memor Vicarium se esse Jesu Christi, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, ad infelicem respexit illorum catholicorum conditionem, qui in coniugio viventes coram Deo et Ecclesia irrito, sed coram civilibus loci legibus valido, in magna redeundi ad bonam frugem difficultate versantur, et misericordia erga eos motus ipsis aperire decrevit faciliorem viam ad poenitentiam. Itaque Archi

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

38

[ocr errors]

J

episcopo Coloniensi, et Episcopis Trevirensi, Paderbornensi et Monasteriensi per hanc instructionem significatur, Sanctitatem Suam augere illos auctoritate necessaria et opportuna, cuius vi unusquisque illorum tamquam delegatus Apostolicae Sedis possit in sua dioecesi confirmare atque etiam in radice sanare nuptias usque ad diem receptionis praesentis instructionis initas inter unam partem catholicam, et alteram acatholicam, quae irritae idcirco sint, quod in eis contrahendis servata non fuerit forma a Tridentino Concilio praescripta. Et quoniam nonnullae ex mixtis nuptiis hucusque contractis irritae item sunt propter alia, quae iisdem obstabant, canonica impedimenta, ideo SSmus D. N. plenam ipsis quatuor Episcopis addit potestatem, qua eorum quisque tamquam Sedis Apostolicae delegatus ab impedimentis illis in sua dioecesi valeat dispensare, dummodo scilicet de iis agatur impedimentis, a quibus Apostolica Sedes ob graves causas dispensare iam solet, et dummodo dispensatio ipsa pertineat ad sananda coniugia mixta ibidem usque ad praesens tempus contracta. Quam quidem auctoritatis vim eo libentius Sanctitas Sua eisdem Episcopis delegat, quod praeclaram de illorum virtute opinionem fovet, planeque confidit, ipsos potestate tam ampla prudentissime usuros. Et praeterea Summus Pontifex declarat Episcopos eosdem illa omni potestate uti posse etiam per alios idoneos ecclesiasticos viros a se speciatim subdelegandos. Nonnulla tamen sunt ad eius auctoritatis usum spectantia, de quibus Sanctitas Sua Episcopos eorumque subdelegatos admoneri mandavit. Primo scilicet, ut in singulis casibus perspiciant, an matrimonium, quod irritum erat, instaurari valeat nova per utramque partem consensus significationės; ea scilicet significatione, quae debito modo fiat et cui cautiones praecedant, quae pro coniugiis mixtis a Sede Apostolica exigi consueuerunt. Et hanc quidem consensus renovationem tunc ipsi procurent, quando omnibus specialis cuiusque casus adiunctis diligenter perpensis, nullum gravioris mali periculum fore censuerint in ea re postulanda et perficienda : contra vero si gravia ea mala iuste metuenda lesse cognoscant, licebit eisdem matrimonium sanare in radice. Secundo, ut quoties incăsibus huiusmodi matrimonium sanant in radice, admonere omnino teneantur catholicam partem de gravitate sceleris ab ipsa patrati, eique salutar em pro eodem peccato poenitentiam imponere, atque inprimis adhortari illam in Domino, ut suis obligationibus sedulo satisfaciat, ei praesertim, quae catholicam filio

[ocr errors][ocr errors]

rum utriusque sexus educationem respicit. Tertio, ut Episcopi et eórum subdelegati abstineant ab iis nuptiis imprudenter con firmandis, quae coram civili lege brevi dissolvendae praevideantur per sententiam laici magistratus divortium inter partes pronunciantem. Et haec quidem SSmus D. N. indulgenda decrevit ad catholicos, qui in praedictis quatuor dioecesibus illicita simul et irrita coniugia ad praesens usque tempus cum acatholicis contraxerunt, in viam salutis facilius revocandos.

Idem vero indulgentiae modus nequaquam adhiberi debet erga illos, qui futuro tempore nuptias mixtas et irritas inire ausi fuerint, quandoquidem ex ipsis facilis remedii spe animum plures sumerent ad peccandum. Ceterum Sanctitas Sua in literis ad eosdem Episcopos datis, quae supra memoratae sunt, iam declaravit matrimonia mixta in praedictis quatuor dioecesibus in posterum (videlicet a die 25. Martii 1830) ineunda vera et rata matrimonia fore, quamvis praeter formam contrahantur a Tridentino Concilio praescriptam, dummodo tamen nullum aliud eis obstaret canonicum dirimens impedimentum. Novit equidem Summus Pontifex molestias illas gravissimas, in quibus quatuor illi Episcopi in praesentia versantur, ex eo etiam oriri, quod catholici quidam insano amore turpiter dementati nuptias contrahere optant cum acatholicis sibi coniunctis, et sacerdotes vexant eisdem ea in re connivere abnuentes. Adhuc tamen Sanctitas Sua Antistites ipsos in Domino adhortatur, ut illorum improbitati suam in pastoralibus officiis constantiam opponant, quin imo et eosdem ad saniora satagant consilia revocare. Quodsi aliquo in casu, paternis hisce sacrorum pastorum studiis in irritum cadentibus, catholica persona a proposito coniugii cum acatholico sibi propinquo ineundi removeri non possit et impedimentum, cuius relaxatio postulatur pro nuptiis valide contrahendis, pertineat solummodo ad remotiores gradus, videlicet ad tertium aut quartum gradum, sive consanguinitatis sive affinitatis, vel ad cognationem spiritualem (illa tamen excepta, quae inter levantem et levatum intercedit) vel tandem ad publicam honestatem ex sponsalibus ortam: tunc Episcopum ipsum considerare oportebit, utrum iusta atque urgens sit concedendae dispensationis causa, et talis illa scilicet, ut non privatorum hominum duntaxat, sed publicam ipsam religionis catholicae rationem spectet, atque una oportebit illum implorare fervidis precibus lumen Spiritus S. ut deinde in re tanti momenti id consilii capiat, quod magis in Domino expedire censuerit. Jam

[ocr errors]
[ocr errors]

vero si quis ex quatuor Episcopis saepe memoratis eadem illa causae gravitate permotus, ab aliquo praedictorum graduum (non tamen ab aliis gradibus, neque ab alio quovis impedimento) ad contrahendas nuptias mixtas dispensaverit, hoc sane Summus Pontifex nullo unquam suo actu probaturus est, tolerabit tamen invito quidem sed patienti animo, dummodo dispensatio huiusmodi ab Episcopo data fuerit intra tempus mox explicandum, aliisque servatis, quae pariter modo declarabuntur. Nimirum primo cum facultates aliae, quas Sedes Apostolica iisdem Episcopis delegare iam consuevit pro matrimoniis inter catholicos ineundis, ad quinquenii tempus definitae sint, declarat Sanctitas Sua praedictam quoque tolerantiam ad quinquennium solummodo ab hac die 27. Martii 1830 inchoandum duraturam, et ita quidem, ut quum deinde facultates illae, quae pro matrimoniis inter catholicos delegari solitae sunt, ad aliud rursus quinquennium concedantur, non tamen idcirco tolerantia haec prorogata censeri valeat, nisi ipsa quoque novo actu verbisque expressis fuerit repetita. Insuper secundo, decrevit etiam SSmus D. N. ut quoties pro matrimonio mixto dispensatio petatur a gradibus eadem tolerantia comprehensis, Episcopus concedere illam nequeat, nisi postquam catholicam partem edocuerit, quaenam circa mixtas huiusmodi nuptias canonum sententia sit, et illam paterne et sedulo adhortatus fuerit ad eosdem religiose custodiendos, monueritque inprimis de gravissimo scelere, quo apud Deum rea fiet, si nuptias huiusmodi contrahere audeat, non praemissa eisdem idonea cautione de liberis utriusque sexus in religionis catholicae sanctitate omnino educandis. Tertio, atque si alio in casu (quod Deus avertat) contigerit, ut Episcopus, qui instructione monitisque huiusmodi nihil profecerit ad catholicam ipsam partem ab improbo suo consilio retrahendam, necessitati cedendum iudicet, et dispensationem a se tribuendam, quamvis idonea illa de liberis catholice educandis cautio non interveniat: statuit Sanctitas Sua, ut tum quoque Episcopus ipse dispensare non possit, nisi per diploma scriptum seu per literas catholicae eidem parti tradendas, ubi perspicuis verbis denuncietur: impedimentum, quod nuptiis obstaret, idcirco tantum eo in casu relaxari, ne graviora scandala eveniant, ac proinde matrimonium quidem fore verum et ratum, sed tamen peccaturam gravissime catholicam partem, quae illud contrahat contra regulas catholicae religionis. Porro quum deinde eaedem nuptiae illicitae hac ratione contrahentur, non modo

« PreviousContinue »