Page images
PDF
EPUB

OMNIBUS.

LXXIV. Et hoc nobis conpetens et venerabile videtur, ut hospites, peregrini, et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant: quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et Apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, angelis hospitio suceptis.

EPISCOPIS, ABBATIBUS.

LXXV. Auditum est aliquas abbatissas, contra morem sanctae Dei aecclesiae, benedictiones cum manus impositione et signaculo sanctae crucis super capita virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis interdicendum esse scitote.

CLERICIS.

LXXVI. Ut illi clerici qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur corrigendos atque emendandos esse, ut vel veri monachi sint, vel veri canonici sint.

OMNIBUS.

LXXVII. Item et pseudografia et dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem catholicam sunt, et epistula pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem alios mittentes quod de celo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed comburentur, ne in errorem per talia scripta populos mittatur. Sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctorum dicta legantur, et tradantur.

ALIQUID SACERDOTIBUS, ALIQUID OMNIBUS.

LXXVIII. Item ut isti mangones et cotiones qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones hominibus agere. Nec isti nudi cum ferro, qui dicunt se data sibi poenitentia ire vagantes. Melius videtur, si aliquid inconsuetum et capitale crimen conmiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes, et paenitentiam agentes secundum quod sibi canonice inpositum sit.

OMNI CLERO.

LXXIX. Cantum Romanum pleniter discant, et ordinabili

ter per nocturnale vel gradale officium peragatur, secundum quod beatae memoriae genitor noster Pippinus Rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum cantum tulit ob unanimitatem apostolicae sedis, et sanctae Dei aecclesiae pacificam concordiam.

EPISCOPIS, OMNIBUS.

LXXX. Statuimus quoque, secundum quod et in lege Dominus praecipit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia opera exerceant, id est, nec in vinea colenda, nec in campis arando, metendo, vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec in silvis stirpare, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos construere; nec in orto laborent, nec ad placita conveniant, nec venationes exerceant. Et tria carraria opera licet fieri in die dominico; id est, ostilia carra, vel victualia, vel si forte necesse erit corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item feminae opera textrilia non faciant, nec capulent vestitos, nec consuent, vel acupictile faciant; nec lanam carpere, nec linum battare, nec in publico vestimenta lavare, nec berbices tundere habeant licitum; ut omnimodis honor et requies diei dominicae servetur. Sed ad missarum sollempnia ad aeclesiam undique conveniant, et laudent Deum in omnibus bonis quae nobis in illa die fecit.

OMNIBUS.

LXXXI. Sed et vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores et rectores aeclesiarum Dei, ut presbiteros quos mittitis per parrochias vestras ad regendum, et ad praedicandum per aeclesias populum Deo servientem, ut recte et honeste praedicent; et non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo sensu, et non secundum scripturas sacras, fingere et praedicare populo. Sed et vosmetipsi utilia honesta et recta, et quae ad vitam ducunt aeternam, praedicate, aliosque instruite ut haec eadem praedicent.

Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter ut credant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, qui creavit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et unam esse deitatem, substantiam, et maiestatem in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti.

Item praedicandum est quomodo Dei filius incarnatus est de Spiritu sancto et ex Maria semper virgine pro salute et reparatione humani generis, passus, sepultus, et tertia die resurrexit, et ascendit in celis; et quomodo iterum venturus sit in maiestate divina iudicare omnes homines secundum merita propria; et quomodo impii propter scelera sua cum diabolo in ignem aeternum mittentur, et iusti cum Christo et cum sanctis angelis suis in vitam aeternam.

Item diligenter praedicandum est de resurrectione mortuorum, ut sciant et credant in isdem corporibus premia meritorum accepturos.

Item cum omni diligentia cunctis praedicandum est, pro quibus criminibus deputentur cum diabulo in aeternum supplicium. Legimus enim, Apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxoria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo haec eadem quae magnus praedicator aeclesiae Dei singillatim nominavit, cum omni studio prohibeantur, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Sed omni instantia ammonete eos de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elimosinis et confessione peccatorum suorum, et ut debitoribus suis, secundum orationem dominicam, debita sua dimittant: scientes certissime quod qui talia agunt, regnum Dei possidebunt.

Et hoc ideo diligentius iniungimus vestrae caritati, quia scimus temporibus novissimis pseudodoctores esse venturos, sicut ipse Dominus in evangelio praedixit, et Apostolus Paulus ad Timotheum testatur. Ideo, dilectissimi, toto corde praeparemus nos in scientia veritatis, ut possimus contradicentibus veritati resistere, et divina donante gratia verbum Dei crescat et currat et multiplicetur in profectum sanctae Dei aeclesiae, salutem animarum nostrarum, et laudem et gloriam nominis domini nostri Iesu Christi. Pax praedicantibus, gratia oboedientibus, gloria domino nostro Iesu Christo. Amen.

et

Anno dominicae incarnationis DCCLXXXIX, indictione XII, anno XXI. regni nostri, actum est huius legationis edictum in

Aquis palatio publico. Data est haec charta die X. Kalendas Aprelis *).

VIII. Concordatum Wormatiense a. 1122 **).

Privilegium Calixti pape secundi.

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei, tibi dilecto filio H. Dei gratia Romanorum imperatori augusto, concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in presentia tua fieri, absque symonia, et aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et comprovincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium prebeas. Electus autem regalia, absque omni exactione, per sceptrum a te recipiat, et que ex his iure tibi debet faciat. Ex aliis vero partibus imperii consecratus, infra sex menses, regalia absque omni exactione per sceptrum a te recipiat, et que ex his iure tibi debet faciat. Exceptis omnibus que ad Romanan ecclesiam pertinere noscuntur. De quibus vero mihi querimoniam feceris, et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi prestabo. Do tibi veram paet omnibus qui in parte tua sunt, vel fuerunt, tempore huius discordiae.

cem,

Preceptum Heinrici quarti imperatoris.

In nomine sanctae et individue Trinitatis. Ego Heinricus Romanorum imperator augustus, pro amore Dei, et sancte Romanae ecclesiae, et domni pape Calixti, et pro remedio animae meae, dimitto Deo, et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per anulum, et baculum, et concedo, in omnibus ecclesiis que in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem, et liberam consecrationem. Possessiones, et regalia beati Petri que a principio huius dis

*) In uno codice haec antiquissima precandi formula subiicitur: Truhtin god thu mir hilp. indi forgip mir gauuitzi. indi godan galaupun. thina minna indi rehtan uuilleon heili indi gasunti. indi thina guodunhuldi. id est: Dominus Deus tu mihi adiuva. et perdona mihi sapientiam. et bonam credulitatem tuam. dilectionem et bonam voluntatem. sanitatem et prosperitatem. et bonam gratiam tuam.

**) Dedi ex optima recensione apud Pertz Leg. Tom. II. p. 75. 76. Caeterum vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

cordie, usque ad hodiernam diem, sive tempore patris mei, sive etiam meo, ablata sunt, que habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, que autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesiarum, et principum, et aliorum tam clericorum, quam laycorum, que in guerra ista ammisse sunt, consilio principum, vel iustitia, que habeo reddam, que autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Et do ueram pacem domino papae Calixto, sanctaeque Romanae ecclesiae, et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. Et in quibus sancta Romana ecclesia mihi auxilium postulaverit, fideliter iuvabo; et de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustitiam. Haec omnia acta sunt consensu, et consilio principum, quorum nomina subscripta sunt; Adelbertus archiepiscopus Moguntinus. Fridericus, Coloniensis archiepiscopus. Bruno Treverensis archiepiscopus. H. Ratisbonensis episcopus. O. Babenbergensis episcopus. Bruno Spirensis episcopus. H. Augustensis episcopus. G. Traiectensis episcopus. Ou. Constantiensis episcopus. Herdolfus abbas Vuldensis. H. dux. Fridericus dux. S. dux. Bertolfus dux. Marchio Diepoldus. Marchio Engelbertus. Godefridus palatinus comes. O. palatinus comes. Berlingarius comes.

IX. Friderici II. promissio a. 1213 *).

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus, et rex Syciliae. Regnum nostrum tunc stabiliri credimus et confidimus, cum Altissimum, de cuius manu ea quae possidemus bona recepimus, honoramus. Tanto enim Domino qui bona tribuit nobis, ad offerendas hostias operis et devotionis astringimur, quanto ipsum misericordem in nobis et mirabilem experimur. Cognoscentes igitur gratiam quae data est nobis ab ipso, habentes quoque pre oculis inmensa et innumera beneficia vestra carissime domine et reverentissime pater, protector et benefactor noster domine Innocenti, Dei gratia summe pontifex venerande per cuius benefitium operam et tutelam aliti sumus protecti pariter ac promoti, postquam in sollicitudinem vestram mater nostra felicis memoriae Constantia imperatrix ex ipso quasi utero nos iactavit, vobis beatissime pater, et omnibus ca

*) Ex editione apud Pertz Leg. Tom. II. p. 224. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

« PreviousContinue »