Page images
PDF
EPUB

tholicis successoribus vestris, sancteque Romanae ecclesiae spetiali matri nostrae, omnem obedientiam, honorificentiam atque reverentiam, semper humili corde, ac devoto spiritu impendemus, quam predecessores nostri reges et imperatores catholici, vestris antecessoribus impendisse noscuntur, nichil ex his volentes diminui, set magis augeri, ut nostra devotio magis enitescat. Illum igitur abusum volentes abolere, quem interdum quidam praedecessorum nostrorum exercuisse dinoscuntur, et dicuntur, in electionibus prelatorum, concedimus et sanccimus, ut electiones prelatorum libere fiant, et canonice, quatenus ille prefitiatur aecclesiae viduatae, quem totum capitulum vel maior et sanior pars ipsius duxerit eligendum, dummodo nichil obstet ei de canonicis institutis. Appellationes autem in negotiis et causis ecclesiasticis, ad sedem apostolicam libere fiant, earum prosecutionem sive processum nullus impedire presumat. Illum quoque dimittimus et refutamus abusum, quem in occupandis bonis decedentium prelatorum aut etiam ecclesiarum vacantium nostri consueverunt antecessores committere, pro motu propriae voluntatis.

Omnia vero spiritualia vobis et aliis ecclesiarum prelatis relinquimus libere disponenda, ut quae sunt -Cesaris Cesari, et quae sunt Dei Deo recta distributione reddantur. Super eradicando autem hereticae pravitatis errore, auxilium dabimus et operam efficacem. Possessiones etiam quas aecclesia Romana recuperavit, ab antecessoribus nostris seu quibuslibet aliis ante detentas, liberas et quietas sibi dimittimus, ipsamque ad eas obtinendas bona fide promittimus adiuvare. Quas autem nondum recuperaverit, ad recuperandum pro viribus erimus coadiutores. Et quaecumque ad manus nostras devenient, sine difficultate ei restituere satagemus. Ad has pertinet tota terra quae est a Radicophano usque Zeperanum, marchia Anconitana, ducatus Spoletanus, terra comitissae Mahtildis, comitatus Brittenorii, exarcatus Ravennae, Pentapolis, cum aliis adiacentibus terris expressis in multis privilegiis imperatorum et regum, a tempore Ludowici, ut eas habeat Romana aecclesia in perpetuum cum omni iurisdictione, districtu, et honore suo. Veruntamen cum ad recipiendam coronam imperii vel pro necessitatibus aecclesiae ab apostolica sede vocati venerimus, de mandato summi pontificis, recipiemus procurationes sive fodrum ab illis. Adiutores etiam erimus ad rettinendum et deffendendum Romanae aecclesiae regnum Syciliae ac cetera iura quae ad ipsam pertinere dinoscuntur, tamquam devotus filius, et catholicus princeps. Ut autem

haec omnia vobis memorato sanctissimo patri nostro domino Innocentio, sacrosanctae Romanae aecclesiae summo pontifici, vestrisque successoribus per nos et nostros successores Romanorum reges et imperatores observentur, firmaque et inconvulsa semper permaneant, presens privilegium conscriptum maiestatis nostrae aurea bulla iussimus communiri. Testes autem hii sunt. Sigefridus Moguntinae sedis arciepiscopus apostolicae sedis legatus. Eberhardus Salzburgensis arciepiscopus, Berardus Barensis arciepiscopus, Chuonradus Ratisponensis episcopus, Otto Wirzinburgensis episcopus, Manegoldus Pattaviensis episcopus, Engelhardus Zizensis episcopus, Odacrius Boemorum rex, Lodwicus dux Bawariae, Liupoldus dux Austriae et Styriae, Hermannus lantgravius Thuringiae, comes Albertus de Eberstein, comes Adolfus de Sowenburc, comes Burchardus de Mannesveld, comes Gerhardus de Diets, comes Ludwicus de Wirtemberch, Gebehardus burcravius Meigdeburgensis, Hainricus de Stahhelburch, Waltherus de Langenberch, Heinricus de Chalandrino, marescalcus imperii, Waltherus de Sypf, pincerna imperii, Gwaltherus Gentilis, comes tabulus regni Sycilie; et alii quam plures.

Signum domini Frederici secundi Romanorum regis invictissimi (L. M.) et regis Syciliae.

Ego Chuonradus Dei et apostolicae sedis gratia Metensis episcopus, vice domini Sigefridi, Moguntini arciepiscopi et apostolicae sedis legati, ac totius Germaniae arcicancellarii, recognovi.

Acta sunt haec anno domini nostri Iesu Christi 1213, indictione prima, regnante domino Frederico secundo Romanorum rege glorioso et rege Sicilie, anno regni eius Romani primo, Siciliae vero 16.

Datum apud Egram per manus Bertoldi de Niffen, regalis aulae prothonotarii, quarto Idus Iulii.

X. Friderici II. confoederatio cum principibus ecclesiasticis a. 1220*).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie,

*) Ex editione apud Pertz Legum T. II. p. 236. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

omnibus in perpetuum. Digna recolentes animadversione, quanta efficacia et fide dilecti fideles nostri principes ecclesiastici nobis hactenus astiterunt, ad culmen imperii nos promovendo, promotos in ipso firmando, et demum filium nostrum Heinricum in regem sibi et dominum benivole atque concorditer eligendo; censuimus, eos per quos promoti sumus, semper promovendos, et per quos firmati sumus, una cum ipsorum ecclesiis semper fore nostra defensione contra noxia queque firmandos.

Igitur quia in eorum gravamina quedam consuetudines, et ut verius dicamus abusiones, ex longa perturbatione imperii, que per Dei gratiam nunc quievit et quiescit, inoleverant, in novis theloneis, in monetis, que se invicem ex similitudinibus ymaginum destruere consueverant, in guerris advocatorum, et aliis malis quorum non est numerus; statutis quibusdam, eisdem abusionibus obviamus.

1. Primo promittentes, quod numquam deinceps in morte cuiusquam principis ecclesiastici reliquias suas fisco vendicabimus. Inhibentes etiam, ne laicus quisquam aliquo pretextu sibi eas vendicet, set cedant successori, si antecessor intestatus decesserit. Cuius testamentum, si quod inde fecerit, volumus esse ratum. [Si quis vero contra hanc constitucionem reliquias sibi vendicare presumpserit, proscriptus et exlex habeatur, et feodo sive beneficio, si quod habet, permaneat destitutus.]

2. Item nova thelonea et novas monetas in ipsorum territoriis sive iurisdictionibus, eis inconsultis seu nolentibus non statuemus de cetero; set antiqua thelonea et iura monetarum eorum ecclesiis concessa, inconvulsa et firma conservabimus, et tuebimur; nec ipsi ea infringemus, nec ab aliis ledi permittemus modis aliquibus, utpote monete turbari et vilificari solent similitudinibus ymaginum, quod penitus prohibemus.

3. Item homines, quocumque genere servitutis ipsis attinentes, quacumque causa se ab eorum obsequiis alienaverint, in nostris civitatibus non recipiemus, in eorum preiudicium; et idem ab ipsis inter se, eisque a laicis omnibus, a laicis omnibus, inviolabiliter volumus observari.

4. Item statuimus, ne quis ecclesiam aliquam in bonis suis dampnificet occasione advocatie eorumdem bonorum; sed si dampnificaverit, dampnum in duplo restituat, et centum marcas argenti camere nostre solvat.

5. Item si aliquis eorum vasallum suum, qui eum forte offendit, iure feodali convenerit, et sic feodum evicerit, illud suis

usibus tuebimur; et si ipse feodum de bona et liberali sua voluntate nobis conferre voluerit, recipiemus, amore vel odio non obstante. Quocumque autem modo, sive etiam ex morte infeodati, principi ecclesiastico feodum aliquod vacare contigerit, illud auctoritate propria, immo violentia, nullatenus invademus, nisi de bona voluntate liberalique concessione sua poterimus optinere; set cum effectu suis usibus studebimus defensare.

6. Item, sicut iustum est, excommunicatos eorum, dum tamen ab ipsis viva voce, vel per litteras eorum, vel per honestos nuntios fide dignos nobis denuntiati fuerint, vitabimus; et nisi prius absolvantur, non concedemus eis personam standi in iudicio: sic distinguentes, quod excommunicatio non eximat eos a respondendo impetentibus, set sine advocatis; perimat autem in eis ius et potestatem ferendi sententias et testimonia, et alios impetendi.

7. Et quia gladius materialis constitutus est in subsidium gladii spiritalis, excommunicationem, si excommunicatos in ea ultra sex septimanas perstitisse, predictorum modorum aliquo nobis constiterit, nostra proscriptio subsequetur; non revocanda, nisi prius excommunicatio revocetur.

8. Sic utique, aliisque modis omnibus, iusto videlicet et efficaci iudicio, ipsis prodesse atque preesse firmiter compromissimus, et ipsi versa vice fide data promiserunt, quod contra omnem hominem, qui tali nostro iudicio ipsis exhibendo violenter restiterit, nobis pro viribus suis efficaciter assistent.

9. Item constituimus, ut nulla edificia, castra videlicet seu civitates, in fundis ecclesiarum, vel occasione advocacie, vel aliquo quoquam pretextu, construantur; et si qua forte sunt constructa contra voluntatem eorum quibus fundi attinent, diruantur regia potestate.

10. Item inhibemus, ad imitationem avi nostri felicis memorie imperatoris Friderici, ne quis officialium nostrorum in civitatibus eorumdem principum iurisdictionem aliquam, sive in theloneis sive in monetis, seu in aliis officiis quibuscumque, sibi vendicet; nisi per octo dies ante curiam nostram ibidem publice indictam, et per octo dies post eam finitam. Nec etiam per eosdem dies in aliquo excedere presumant iurisdictionem principis, et consuetudines civitatis. Quocienscumque autem ad aliquam civitatum eorum accesserimus sine nomine publice curie, nichil in ea iuris habeant ; set princeps et dominus eius plena in ea gaudeat potestate. Sane quanto fidem ampliorem

predictorum principum circa nos intelleximus, tanto excellentius eorum profectibus semper intendimus prospicere.

11. Et quoniam acta hominum oblivio, inimica memorie, per longam temporum evolutionem sepelire solet, diligentia vigilantiori adhibita hec nostre gracie beneficia ecclesiis impensa perpetuari volumus, statuentes, ut heredes nostri et successores imperio ea rata conservent, et exequantur, et faciant in subsidium ecclesiarum a laicis universaliter observari.

Et ut futuris innotescant, et a presentium non excidant memoria sive noticia, ea fecimus huic pagine annotari, et paginam subnotatione nominum eorum qui interfuerunt, principum videlicet, et sigilli nostri munimine insigniri. Testes hii sunt : Sifridus Maguntinus archiepiscopus, Theodericus Treverensis archiepiscopus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, Cuonradus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius, Eckbertus Babenbergensis episcopus, Cuonradus Ratisponensis episcopus, Hartwicus Eistetensis episcopus, Heinricus Wormatiensis episcopus, Otto Traiectensis episcopus, Theodericus Monasteriensis episcopus, Hugo Leodiensis episcopus, Engelhardus Nuvenburgensis episcopus, Heinricus Basiliensis episcopus, H... Havelbergensis episcopus, et alii quam plures.

[Signum domini Friderici secundi Romanorum regis invictissimi et regis Sicilie.]

Ego Chuonradus Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini [Sifridi] Maguntini [Maguntine sedis] archiepiscopi et tocius Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis 1220. indictione 9. regnante domino Friderico secundo Romanorum et Sicilie rege glorioso; anno regni eius in Germania 8, in Sicilia vero 23.

Datum apud Frankenfort 6. Maii, indictione prescripta.

XI. Friderici II. edictum contra statuta ecclesiasticae libertati praeiudicantia a. 1220 *).

Fredericus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie, potestatibus, consulibus ac communitatibus universarum civitatum et castrorum Ytalie. Cum dive memorie im

*) Ex editione apud Pertz Leg. Tom. II p. 238. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 108.

Walter Fontes iuris ecclesiastici

6

« PreviousContinue »