Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

In collectione hac fontium iuris ecclesiastici instituenda duplex mihi propositum fuit, cui etiam duae eius partes respondent. In priore parte ea monumenta colligenda esse duxi, quae ad historiae iuris canonici studium accurate instituendum eiusque cognitionem promovendam aut necessaria aut saltem utilissima sunt, quorum autem adeundorum iuris studiosis aliisque magna librorum supellectile haud instructis raro copia est. In tanta talium monumentorum ubertate et varietate difficilis sane delectus fuit, deque opportunitate eorum quae recepi quaeque omisi disputare licet. Ast inprimis curandum fuit, ne collectio instituti fines excederet nimiamque in molem excresceret.

Altera pars uberior fontes iuris ecclesiastici hodierni et novissimi continet. Magnus eorum numerus imo postremis his temporibus prodiit, qui gravissimas de statu ecclesiae eiusque cum republica

nexu quaestiones concernunt, qui tamen nusquam collecti sed non nisi multis libris dispersi inveniuntur, Hinc meum librum non tantum iuris ecclesiastici studiosis sed etiam historiae ecclesiasticae investigatoribus utilem gratumque fore confido, eoque lector benevola mente utatur.

Scribebam Bonnae Idib. Decembr. MDCCCLXI.

« PreviousContinue »