Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

In eodem Aventino monte vir cl. de Maximis verfus mon» tem Teftaceum in vinea fua invenit ftatuam ex bafalte viridi. » Aiebant effe Hérculis filium, ætate puerili, capite pellibus leo» nis operto & clavâ in manu. Fabulantur poëtæ memoratum » montem fuiffe Herculis filio dicatum, qui Aventinus vocaba» tur. Hæc ftatua in Capitolio nunc habetur. Ipfam enim Roma» ni mille nummis à Domino de Maximis coëmerunt.

"

Audivi à Flaminio Galgano, cui villa erat è regione S. Sabæ, » ad radices Aventini, quo loco ex lapicidinis, pro fabrica mu» rorum Urbis, tophus eruitur; fe, cum in topho excavaret, in» veniffe cellulam ornatiffimam, cujus ftratum aiebat, ex acha» te & corneolis confectum. Oftenditque mihi aliqua tophi frusta » ex muro facelli educta. Erat porro murus veftitus ære inaurato, » cum numifmatibus in opus adductis, difcis item & vafibus æneis; » facrificiorum fcilicet inftrumentis. Sed hæc omnia igne labe» factata fuerant. Cellula ifthæc portis ac feneftris carebat, neceffeque erat ut à faftigio defcenderent. Hæc narrabat mihi » Flaminius.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nihil dubium eft, hanc ædiculam numini cuidam facram, aliquam earum effe quæ à Rufo in regione Aventini montis enumerantur. Nufquam porro memoratam vidi ædem hujuf modi, ad quam unus à fornicis medio aditus. Feneftris vulgo carebant antiqua paganorum templa, ab unoque oftio & luci & plebi acceffùs.

Memini Fabium Galganum ejus fratrem in eadem villa reperiffe vas ex alabaftrite flavo, latum quà major latitudo qua» tuor palmis ac dimidio, altum fex palmis, cum operculo: erat. » quo adeo tenue, ut fabri manu ad majorem quam vafa figlina » fubtilitatem deductum effet. In quod fi lumen intromitteretur, » ad ftuporem ufque pellucidum erat, vafque cineribus oppletum deprehenfum eft. Puto poft mortem memorati Fabii, Cofmum magnum ducem vas illud obtinuiffe cum aliis bene multis antiquitatum monumentis, quæ longo tempore collecta funt. In radicibus Aventini montis è regione S. Sabæ,in vinea quæ » hodie eft D. Jofephi Grilli, detectus fuit Faunus marmoreus fedens, ftatura vulgari, doctiffimo artifice, cum aliis ftatuarum fragmentis. Invenit quoque ipfe lebetem æneum plenum nu» mifmatibus æneis magnitudine unius quadrantis, terra obrutis » & deformatis, ut numquam potuerim ad quem Imperatorem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

pertineant explorare, & quafdam anfas, fitulas quoque æneas, « par forficum ænearum longitudine duorum palmorum & dimi- «< dii, quæ ea ratione confecta erant, ut pars altera firma confi- «‹ fteret, altera ad fecandum moveretur, queîs uti folent stannei « artifices, & qui tabellas æneas fecant. Quæ forfices indicio mi- « hi funt, ifto in loco fuiffe fuforias officinas, nam funt revera in- «< strumenta fusorum. Hæc anno proximo (fcilicet 15 9 3.) reperta « funt, dum terram excavarent: neque dubium eft alia repertum iri quibus rei veritas indicetur.

Doliolum five mons Teftaceus à teftis doliorum aliorumque vaforum frequentiâ utrumque nomen mutuatur; ibidem quædam effoffa memorat idem Sculptor.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

FLAMINIUS VA C C A. Recordor proximè Tiberim « verfus Teftaceum montem, in villa equitis Surrentini, magnam « copiam erutam fuiffe marmorum Africanorum & Portæ fantæ, quæ ad ufum fornicis cellæ vinariæ rudi opere fcalpta erant. « Reperit idem eques columnas ex marmore Sabino & Sipollino fimiliter rudi opere. Itemque duos Lupercales belliffimos qui uvas manu tenebant, trunco nixos, cui hærebat caprina pellis, intra pellem vero obvoluti erant aliquot cuniculi. Repertum item fuit caput marmoreum Coloffi; cujus longitudo à mento « ad capillorum radices, feptem palmorum erat. Id coëmit fculptor, cujus domus prope arcum Portugalliæ. Caput autem à latere arcûs nunc confidet.

Porta fanita genus lapidis eft, in ædificiis Romanis non infrequens, quibufdam lineamentis maculifque rubeis distinctum. Ita dictum quia, ut videtur, porta quædam fancta eo lapide structa ornataque fuit. Marmor Sabinum fic vocatum æftimo, quia è Sabina eductum. Sipollinum genus marmoris albi eft maculofum, quod quafi cepe, vernaculo idiomate Sipolla, detritum ceu in fquamas & folia refolvitur. Cuniculos ad Lupercalium cultum adhibitos nufquam comperi. Coloffale demum caput, aliquod eorum fuerit quæ fupra recenfuimus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

FLAMINIUS VACCA. Anno proximo (fcilicet 15 9 3.) « prope Teftaceum montem in loco qui dicitur La Cæfarina, de- « tectæ funt columnæ quædam flavæ, quæ per Tiberim fluvium « advectæ ad ripam exoneratæ fuerant. Sunt etiam ibidem mar- « mora varii coloris, primis fcalpri ictibus elaborata: quæ jamdiu fed operta maculis fuperficiem deformantibus, & «

iftic eruta,

[ocr errors]
[ocr errors]

"

[ocr errors]

circumdata duriffimis Chalcedoniis, quæ caufa fuit ut iftic remanerent. Ad ripam Tiberis, muri apothecarum & receptaculi more ftructi (à modo di Magazini) eminebant, & vifitur ibidem quafi finus, Tiberis portum conftituens. Columnas memoratas » à magno Hetruriæ Duce emtas arbitror: nam curabat ille ut » earum potiretur.

[ocr errors]

E vicino eft nobile mausoleum C. Ceftii epulonis, pyramidis formâ, marmore veftitum, nam ædificii moles lateritia eft. De forma & picturis ejufdem docte differuit Octavius Falconerius. Extra portam Oftienfem quæ huic pene monumento hæret, detectus fuit leo marmoreus qui equum difcerpit.

FLAMINIUS VACCA. Audivi à D. Vincentio de Ru» beis (Roffi) magiftro meo, equum atque leonem qui in Capi» tolio funt, &, ut aiunt, ad Tiburtinorum hiftoriam pertinent, » Paulo III. pontifice, viarumque tunc curatore Latino Juvenale, antiquitatum ftudiofiffimo, inventos fuiffe in aqua ad piftrinum extra portam S. Pauli, &advectos in Capitolium. Ne» que proinde mirum fi marmoris fuperficies aquâ detrita fit. » Eft autem peritiffimæ manus opificium.

"

Quem vertimus locum. Et, ut aiunt, ad Tiburtinorum hiftoriam pertinent, in fchedis Flaminii ita legitur, Dicono hiftoria de Tivolefi, nec fatis perspectum mihi quid iis fignificetur.

Via Oftienfi, uno atque dimidio à pyramide milliari, eft ecclefia S. Pauli immanis vaftitatis, cujus valvæ ære obductæ. Navis ut vocant ecclefiæ 8o. columnis ftriatis fulcitur. In prefbyterio duæ columnæ funt ex marmore granito Ægyptio, quæ fpiffitudine & fublimitate cum columnis Pantheonis & B. Maria de Angelis concertant. Altare majus eleganti structura columnis porphyreticis. Pavimentum magna parte infcriptionum fragmentis conftat, quæ non modico volumine cufa Ro mæ funt. Infinita pene alia in defcriptionibus Romanis hac in ecclefia, quæ Caffinenfium noftrorum eft, enumerantur. Pone ecclefiam ad viam Oftienfem vifitur marmorea columna ana glyphis infculpta haud peritæ manus, quæ facros ne an prophanos ritus præferat incertum. Eadem via Oftienfi funt ecclefie tres ad aquas Salvias, unoque ulterius milliari ecclefia B. Mariæ Annuntiatæ, quæ fexcenties defcriptæ funt.

CAPUT

169

CAPUT XIII

De Capitolio. Columna Milliaria ubi deprehenfa. Via fubterranea olim pervia in Capitolino monte, Anaglyphum Mithra ibidem. Singularia in adibus Capitolinis. Putei ad fedandos terræ motus. Templi ignoti rudera. Templum Concordia. De multis ad arcum Severi effoffis erutifque. De templis S. Martine, S. Hadriani. Templum Antonini & Fauftina, & arcus Fabiani. Templum Remi & Romuli. Ichnographia Urbis ibidem eruta. Templum Pacis. Ecclefia S. Mariæ nova. De quibufdam proximé erutis. Turris Chartularia in arcu Titi. Horti Farnesiani. De majori Palatii Auguftorum oftio. Caput Jovis Capitolini. Anaglypha Amazonum. Hercules Lyfippi. De circo Maximo. Statua coloffalis Apollinis anea in Palatino. Lacus & anaglyphum Curtii. Templum Julii Cafaris ubi fitum. De Fauftulo paftore (t) de Lupercali. De Janis. De Cloacis. Templum Vefte. Ecclefia Armenorum. Statua Julii Cæfaris detecta.

Ai

CAPITOLIO fexta die ordimur, cujus adfpectus ex parte hodierna Urbis accedentibus magnificus. In area Capitolina fpectabilia bene multa comparent, M. Aurelii equeftris ftatua, de qua fupra ad Scalam fanctam actum eft: Opus egregium, quod malleo ductum, non fufum effe, periti arbitrantur. Columna milliaria ad radices Capitolii, quà theatrum Marcelli fpectat, Flaminii tempore eruta, ut habet ipfe.

FLAMINIUS VAC C A. Recordor ad radices Ta peii versus theatrum Marcelli, detectam fuiffe columnam Mil

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

liariam, quæ jam in Capitolii platea confidet: & quo loco re- « perta fuit, in ædificium quoddam adhibita fuerat.

In bene multis Urbis partibus, poftquam ea frequentibus barbarorum populationibus vastata, ruinis ædificiorum opple

r

"

ta manferat; ex columnis paffim jacentibus porticus confecte funt, queis impofitæ domus, inftar hodiernarum Bononienfium, tutas a pluvia ab injuriifque temporum vias parabant. Exinde vero fequiori ævo porticus atque columnæ obftructæ muris fuere. Eodem porro fitu atque ufu columna istæc Milliaria depre

henfa eft.

Ibidem videre eft tropea Marii, ex caftro aquæ Martiæ iftuc comportata; ftatuas Caftoris & Pollucis, quæ quo loco erutæ fuerint narrat infra Flaminius. Rem fingularem nobilis idem fculptor aperit; fuiffe videlicet olim fub Capitolio viam fubterraneam, qua à Septimiano arcu ad adverfas montis radices, quo loco fita hodierna Araceli fcala, planâ viâ tendebatur, quæ ruderibus immenfis obruta obftructaque fuit.

FLAMINIUS VACCA. Memini vidiffe me à puero ri"mam inftar voraginis in platea Capitolii. Et quidam eo ingreffi » dicebant exftare ibidem mulierem tauro vectam. Confabulatus " aliquando cum præceptore meo Vincentio de Rubeis (Roffi,) » co narrante didici, ipfum, cum sese in voraginem intromifisfet, vidiffe in marmoreo anaglypho hiftoriam Jovis & Europe, " ad alterum vici latus muro adfixam, qui vicus à Septimiano » arcu ad imum fcalæ ecclefiæ Aræcæli, perfoffo monte, planâ » viâ tendebat. Quod fi hodie obrutus vicus & monti æquatus eft, » nihil mirum, animadverfa ingenti ruinarum copiâ, ex Capito"linis ædificiis delapsa.

Anaglyphum a Flaminio memoratum, ut quidem auguror, non Europam & Jovem exprimebat, fed Mithram tauro infidentem, cujus item indicium eft, quod in obfcuro meatu repofitum effet, folebant enim in antris abditifque locis Mithram locare. Atque ut in eleganti opere de Mithra narrat vir do&us & amicus Philippus à Turre, jam epifcopus Hadrienfis, juvenili facie tauro infiftens variis in marmoribus fculptus vifitur, quo factum ut proclivi lapfu Flaminius, haud ita peritus typorum arbiter, Europam effe tauro infiftentem æftimarit. Gui conjecturæ noftræ calculum additurum effe memoratum virum nihil ambigimus.

In ædium vicinarum impluvio, exftant coloffales reliquiæ fuperius à nobis recenfitæ, Alexandri Severi & Mammææ matristumulus, cujus anaglyphum, non raptum Sabinarum, ut vulgaris fert opinio, fed funereos ludos pedeftres, equeftres præ

« PreviousContinue »