Page images
PDF
EPUB

Fragmentum quoque Latini libri, qui feu vetuftate, feu arte deletus, defcribendo Græco officio ufurpatus eft.

Andrea Cretenfis in Apocalypfin, in codice bombycino, ubi deletis iis quæ prius fcripta fuerant, erantque x 1. fæculi, hoc Andreæ opus defcriptum fuit. Andreæ Cæfareæ in Cappadocia epifcopo, idem opus fuperiùs adfcribitur. Proxime Bafilianum Ĉœnobium, eft villa Ludovifia

, quæ

Itir

co capitis & capillitii cultu, qui in

eo

aliquot ejus numifmatibus obfervatur ; ut norunt enim rei nummariæ periti, non pari semper ornatu in nummis confpicitur.

& Michaele, queis Deus profectum & incrementum, ipfi vero uxori remiffionem peccatorum & requiem in Sanctorum choris, dederit.

Qui legi debeat vox Kpi" non perspectum mihi. Eratque haud dubie tribunal, in quo Senator erat qui hæc fcripfit, cujufque nomen tacetur. Hic vides Arabica nomina in facro baprifmate impofita. cuiufmodi funt Gouazris & Alphazan, quia non

lium, quinque ceu fenfibus, jue. ....

In manufcriptis iftis ex Calabria advectis, occurrit itein fragmentum Bafilicorum.

P-2 21.

Fragmentum quoque Latini libri, qui feu vetuftate, feu arte deletus, defcribendo Græco officio ufurpatus eft.

Andrea Cretenfis in Apocalypfin, in codice bombycino, ubi deletis iis quæ prius fcripta fuerant, erantque x 1. fæculi, hoc Andreæ opus defcriptum fuit. Andreæ Cæfareæ in Cappadocia epifcopo, idem opus fuperiùs adfcribitur.

Proxime Bafilianum Conobium, eft villa Ludovisia, quæ in colle Pincio, & in hortis Salluftianis, lata detinet fpatia. In vinea extenfus jacet obelifcus, qui in circo Salluftii fublimis olim erat, hieroglyphis plenus; quà major fpiffitudo eft, pedes habet regios, a fingulis lateribus, quatuor cum dimidio. In ædibus eft elegans Pyrrhi Epirotarum regis icon anaglypha porphyretica, caput item Claudii æneum: mitto Silenum, Bacchum, T. Antonini ftatuam, iconem M. Aurelii, æneo capite, porphyreticis humeris. Pati quoque & Ariæ hiftoria exstat marmorea, uno faxo; itemque Papirii Prætextati, matrem alloquentis, hiftoria miro artifice expreffa, cujufmodi enarratur ab Agellio Noct. Attic. 1. 1. c. 24. De coloffeo capite fuperiùs ad villam Mattheiam egimus.

præ

Ad portam, fublime vifitur anaglyphum muro adfixum. Imperator in fuggeftu fedens, ab altera anaglyphi parte conspicitur, dexteram extendens, adftantibus militibus cum figno militari: vir togatus pueros binos ducit, qui a Præfecto torii, ut quidem æftimatur, baculum manu tenente, Imperatori offeruntur; ab altera anaglyphi parte, genii duo exten fum velum manibus diducunt: in velo, Augufta icon manu baculum geftans. In medio marmoreæ tabulæ, inter Imperatorem & Auguftam, ceu tabella quædam erigitur, quafi fculpendæ infcriptioni, quæ tamen non comparet. Sub tabella tropæum, & pueri quatuor, captivorum ac dolentium more, quorum duo ftantes, duoque, capite in cubitum nixo, fedentes. Quia in fublimioribus oftii majoris partibus anaglyphum eminet, non ita facile eft vultus internofcere. ; verum, expenfa figurarum omnium atque typorum ratione, non video ad alium quam M. Aurelium philofophum, poffe hæc omnia fpectare, cum maxime Augusta in velo ab altera anaglyphi parte, Faustinam juniorem referat, eo capitis & capillitii cultu, qui in aliquot ejus numifmatibus obfervatur, ut norunt enim rei num. mariæ periti, non pari semper ornatu in nummis confpicitur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Pueri, qui Imperatori in fuggeftu fedenti offeruntur, videntur effe Commodus & Annius Verus fratres, quando ut Cæfarum titulo infignirentur, ante militares turmas producti funt. Neque defunt qui æftiment, anticam effe partem exfectam urna fepulchralis Fauftinæ aut Annii Veri. Sed hæc conjecturæ funt. Schema, fingularitatis ergo, hîc apponitur.

FLAMINIUS VACCA. In vinea Gabrielis Vaccæ pa» rentis mei, propter Salariam portam intra muros, eft vallis di» eta, horti Salluftiani: ibidem excavando, pater meus in ædi»ficium grande incidit, ovali forma ftructum, cum porticu cir» cum, ornatâ columnis ex flavo marmore, longitudine duodeviginti palmorum, cum capitellis & bafibus Corinthiis. Ad æ» dificium hujufmodi, ovali formâ ædificatum, quatuor aditus » erant, totidemque fcalis afcendebatur. Pavimentum fuperius » ex marmore vario concinne pofito. Ad oftia fingula, columnas » binas deprehendimus ex alabastrite Orientali, ita pellucido, » ut folis radii facile trajicerent. Sub ifto ovali ædificio, ductus quofdam reperimus, ea fublimitate, ut erectus homo progre » di in fubterraneo valeret: erantque fubterranea illa marmore » Græco undique veftita. Ductus etiam duos plumbeos offendi» mus, decem palmorum longitudine, quorum diametrum va»cuum unius, ut minus, palmi erat, infcriptionemque hujus» modi præferebant: NERONIS CLAUDIUS. Educta item » eodem loco fuere numifmata Gordiani bene multa ænea, hinc » & inde sparsa, & quædam argentea, fed non majora æneo » quadrante, cum his etiam mufiva opera quam plurima. Eo tem» pore Cardinalis de Montepolitiano, partem columnarum ex » Havo marmore coemit, ex quibus clathra capella ejusdem in » ecclefia fancti Petri in Montorio, adornata funt. Columnas item » ex alabastrite comparavit, quarum unam deterfam fordibus, quia integra erat, expoliri fecit, ex aliis vero fractis & in fru» fta redactis, abacos adornavit. Quam fupellectilem cum magni ipfe faceret, unà cum aliis antiquitatum monimentis abacifque, » donum Lufitaniæ Regi deftinabat; fed ubi in altum proces » fiffet navis, volubilis fortuna, in cujus manu pignus erat, mu"nus hujufmodi mari obtulit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

In villa D. Caroli Mutii, haud procul hortis Salluftianis, repertum memini Faunum vulgari ftatura majorem, qui in» fantem brachio geftabat, & vas grande cum Faunis & Bac

[ocr errors]

chanalibus cymbala concrepantibus; quæ ipfe Mutius in hor- « to tenet fuo. Reperit item ftatuas bene multas, quæ tamen « antiquitus iftic fitæ non erant, nullo quippe ordine jacebant, nec quidpiam reliquiarum ædificii veteris aderat. Putatur au- « tem fuiffe olim in vinea patris mei, in qua muri erant thecis «< ftatuariis ornati, verifimileque eft exportatas inde in villam « D. Caroli Mutii fuiffe.

Columna illa fupra memorata ex alabastrite pellucido, ea eft, ut videtur, quæ in bibliotheca Vaticana confiftit, ere&ta, ftriata, qua fublimitate narrat Flaminius. Faunus autem, five Silenus, Bacchum infantem brachio geftans, in hortis Pinciis Mediceis videtur, formâ fpectabili.

Quodnam fuerit nobile templum a Flaminio fuperiùs defcriptum, aperit infcriptio a Fulvio allata, in iftifque locis deprehenfa, quæ fic habet :

M. AVRELIVS PACORVS. M. COCCEIVS STRATOCLES
AEDITVI VENERIS HORTORVM SALLVSTIANORVM
BASEM CVM PAVIMENTO MARMORATO DEANAE
D D. i. dedicaverunt.

Per basem itaque intelligas, quidquid fub pavimento erat, a Vacca descriptum, ut quidem verifimile videtur: pavimentum marmoratum fuperius ab eodem enarratur, qui lucem haud minimam huic infcriptioni adfert. Penultima vox DEANAE a Græco Nava confecta eft, & deam fignificat. Subterraneum illud ornatiffimum cum canalibus, facerdotibus facra adituris, ablutionis caufâ, structum putatur. Non templum modo Veneris Salluftiæ, fed ftatuam ejufdem deprehendimus in ædibus Vaticanis Belvedere dictis, ad angulum impluvii, ut inscriptione fequenti ad ftatuæ iftius pedem fculpta, afse

ritur.

VENERI FELICI SACRVM

SALLVSTIA

HELPIDVS D. D. i, dedicavit.

Templi ichnographiam atque profpectum hîc delineari cu

ravimus.

[ocr errors]
« PreviousContinue »