Page images
PDF
EPUB

codilis; ipfis crocodilis prope adeft trochilus avis, qui, narrante Herodoto & aliis, ad purgandos dentes in os feræ fefe immittit, ibis item avis, flos loti, hippopotamus: pueri fexdecim totidem incrementi Niliaci cubitus indicant. Tiberis item e regione fuis & ipfe notis deprehenditur.

Hæc pauca, cum a nobis per otium Romanum obfervata, tum ex lucubrationibus anecdotis mutuata, publici juris facere vifum; miffifque illis quæ ad naufeam repetita in Romanis descriptionibus funt, iis folum dedimus operam quæ vel inobfervata, vel minus nota erant: ficubi vero ab inftituto hujuf modi paulùm defleximus, ubi fcilicet feries ipfa narrandi ́res non ignotas tangere & defcribere fuadebat; ita carptim memoravimus, ut ne faftidiofo quidem lectori ftomachum movere poffint. De reliquis a me prætermiffis adeantur Romanæ hodiernæ recenfiones, quibus & antiquæ illius Urbis monumentorumque ejus, & hodiernæ ftatus atque conditio defcribuntur. Ex bene multæ funt, pretio atque accuratione difpares, quibus tamen id minime affequuti fumus, ut numeris fuis omnibus & partibus abfoluta antiquæ Romæ, nam hodiernæ haud fimilis ratio, defcriptione gauderemus; imo vero multo plura retro dimiffa, quam recenfita funt: ad hæc, internofcendis fuperfunt monumentorum reliquiis non par diligentia habita eft. Juvat porro quæ de auctoribus fingulis diuturna tractatione comperimus, hic ad lectorum commodum adferre.

quæ

Qui primi poft reftitutas in Italia litteras, de urbe Roma fcripferunt, miffis aliis minoris notæ, funt Flavius Blondus, Andreas Fulvius, Bartholomæus Marlianus, qui poftremus majore quam cæteri accuratione & ftudio, etfi non ita feliciter in multis, id operis aggreffus eft: deinde vero Lucius Faunus, & paulopoft Pyrrhus Ligorius qui omnem pene ætatem in veftigandis defcribendifque Urbis monumentis contrivit. Is longe cæteris præftitiffet fi tanto labori ftudioque parem eruditionem nactus effet. Verum deficiente litterarum notitia, in multis lapfus eft. Hujus fcripta pars in lucem edita, pars inedita funt. Sequitur Onuphrius Panvinius, qui omnes quotquot antea fcripferant, eruditis fuis lucubrationibus obfcuravit. Hiomnes, necnon alii bene multi minoris notæ Urbis ichnographi, fuo fructu non carent. Ufuque deprehendi, eos qui proximo fæculo fimile opus adierunt, non infrequenter neglectis iis qui se

anteverterant, vel in notiffimis rebus lapfos effe. Sub hæc Donatus elegans opus edidit, Roma vetus & recens, infcriptum, ubi non pauca nova a fupradictis scriptoribus prætermissa defcripfit: præcipuamque operam navavit,ut fi qua in poetis aliifque veteribus Urbi defcribendæ opportuna effent, ea in medium adferret; figuris infuper opus totum illuftravit. At is plerumque conjecturis leviffimis aut aperte falfa aut incertiffima affe rere nititur infuperque jejuna nimis & pro tanta Urbe manca ut plurimum defcriptio eft, ut plura prætermittat quam fcribit.

Demum Alexandro VII. pontifice prodiit Famiani Nardini liber, cui titulus Roma antica, qui primum vernaculo idioma. te confcriptus, nuper Latine tranflatus eft, laudatum opus a laudatis viris. Is Rufum atque Victorem antiquos Urbis ichnographos explanavit, iis additis quæ in bafi Capitolina ubi recenfio locorum, & quæ apud Onuphrium Panvinium ex multis auctoribus collecta comparent; adjectis etiam aliis quæ ipfe frequenti veterum lectione omiffa ab aliis deprehenderat: nova bene multa aperuit, nec infeliciter in quibufdam fitum & formam veterum Urbis ædificiorum deprehendit. Donatum frequenter coarguit, etfi fuis ipfe nævis non careat: neglectis quippe illis quæ ad manum erant : certiffima quæque, & nulli non nota frequenter ipfe non in controverfiam modo vocavit ; fed etiam evertere pro viribus conatus eft, ut eft illud de platca Navone etymo, quam pugnat ipfe a navis forma non ab Agone derivari: qui fi vel proximæ ætatis fcriptores confu luiffet, comperiffet utique decimo-quinto & decimo-fexto fæculo indifcriminatim Nagone & Navona vocatam fuiffe, & illud Nagone quafi in agone dictum : alia non pauca hujufmodi errata non infrequenter occurrunt. Videturque fane nihil penfi habere, dum dubia & difficultates perpetuo injiciat, ubi ne vel umbra difficultatis fuerit; vel fi revera adfit, talis fit quæ non poffit meliori conjectura enodari. Quæ fane dicimus non ut dicam impingamus viro de re litteraria bene merito, fed ut gnarus lector qua cautela opus fit, nonnifi præmiffo examine & ponderatis rationum momentis, cum eo calculum ferat. Opus itaque a tam multis tentatum, longe peritiorem & accu. ratiorem manum defiderare mecum exiftimant periti non pau ci; quod ut feliciore exitu procedat, quædam obfervanda funt,

ut

ut apparatu debito ad rem tantam tantique laboris fe instruat cui id opus aggredi animus erit.

Primum intercapedines monumentorum Urbis notorum fciat oportet, quantum fcilicet fpatii fit inter Pantheonem & columnam Antoninam, inter iftam itidem & Trajanam, & fic de reliquis quorum certus fitus, & nota veftigia funt. Inde enim quæ inter hæc a veteribus pofita feruntur, & quod ad fitum, & quod ad amplitudinem ædificii expeditius internofcentur.

Cum primis curandum effet, ut ficubi infcriptiones eruuntur, non liceat eas loco movere & amoliri, donec ii quibus hujuf modi provincia demandata effet, & locum & infcriptionem litteris confignaffent. Plerumque enim infcriptiones, templorum & aliorum, quæ e vicino fteterant, ædificiorum mentionem habent, quod non raro per Urbem obfervatur. Hac autem in re Principis auctoritas interveniat oportet: id fi a principio factum effet, bene multa ignota rudera, quid olim fuerint jam confpicuum effet.

Alia peropportuna ratio effet, hactenus neglecta, quâ diverfas olim nominum rerumque importatas in Urbe mutationes deprehenderemus. Evolvenda fcilicet inftrumenta publica, bullæque Pontificum cujuflibet ætatis, quæ nimirum ad ipfam Urbem fpectant. Incredibile enim eft quantæ inde notitia erui poffint. In perpaucis certe inftrumentis quæ in manus incidêre meas, multa deprehendi queis invecta nominum difcrimina dignofcuntur.

Ad hæc, non pauci fuere qui ætatem pene fuam in parandis Urbis defcriptionibus contrivere, quorum lucubrationes ineditæ alicubi latent. Hujufmodi erat Anastasius Simonetta Perufinus, cui obfervationes fuas miferat Flaminius Vacca; Petrus Leo de Caftello ab eodem Vacca memoratus; Andreas Bufalinus de quo Bellorius in fragmento veftigii veteris Romæ. Horum fchedæ, ficubi occurrant, concinnandaUrbis defcriptioni magno ufui erunt. Nec modo ineditæ illæ fchedæ, fed etiam editæ quælibet, præfertim ab indigenis, Urbis ichnographiæ, fummâ curâ evolvenda. Ex fiquidem, etfi nævis fuis non careant, aliqua femper experimento atque ufu fcriptorum comperta utiliaque præferunt. Pari ftudio eruenda ex bibliothecis opufcula fcriptorum medii ævi, qui vel Urbis defcriptiones vel diaria & hiftorias adornarunt, qualia illa funt Anonymorum

[ocr errors]

quorum nobis ufus frequens in Diario.

Evolvendi infuper fcriptores quilibet, fupremæ, mediæ, & infimæ ætatis, qui vel data opera, vel data opera, vel carptim & occafione quadam monumentorum Urbis meminere, Martyrum item certamina percurrenda : hinc enim non parum lucis mutuabitur, cui operam his navare cordi erit.

ni

Hoc apparatu hifque notitiis inftructus is cui tanti negotii cura demandata, caveat ne conjecturis levibus plus æquo tatur ; ac non nifi perquifitis ponderatifque omnibus fententiam ferat, qua in re judicii multum defideratur. Varias Urbis conditiones, mutationefque diftinguat: affignetque pro modulo qualis Urbs fuerit fub Augufto, qui lateritiam Romam cum reperiffet marmoream reliquit, qualis fub Nerone, qui pene totam aut magnam partem ædificavit, qualis fub Aureliano qui muros dilatavit; cujufmodi item effet cum capta primùm a Gothis fuit; qua conditione Belifario duce & murorum inftauratore; qualis demum fub Nicolao V. antequam ædificia nova Pontifices aggrederentur. Sed hæc, uti diximus, ut aufpicato quis ineat, Principis auctoritas intercedat oportet. Quod maxime fperandum his temporibus, dum Pontifice gaudemus litterarum amantiffimo CLEMENTE XI. cui præter ftudium litteratorum, magna ineft eruditio peritiaque rerum.

Anonymi opufculum de mirabilibus Romæ, cujus frequens nobis ufus in Diario, ex fchedis D. CLAUDII STEPHANOTII decefforis mei erutum, hic proferre vifum : hæc autem ibi nota præmittitur: Ex regiftro Nicolai Cardinalis de Aragonia in bibliotheca S. Ifidori Roma, armario rv. num. 69. Eratque fcriptor XIII. circiter fæculi, ut ibidem notatur: antiquariæ rei imperitus, & ut illo ævo, nugis & anilibus fabellis refertus; fed quia monumenta, quæ iis temporibus Romæ fupererant, pro modulo recenfet, non parum inde lucis mutuabitur, qui Romanis antiquitatibus indagandis operam navabit. Licet enim ipfe ex opinione vulgi, ut plurimum, res defcribat, at multa illo avo monumenta prifcum nomen vel apud populares retinuerant: quæ & alia multa paffim occurrentia fcire juvat antiquitatis ftudiofum. In fine notulas quafdam adjecimus, ficuti ad manum venerunt: multo plures dare in promtu fuiffet fed res erat majoris otii, & alioquin germanus hujus fcriptoris ufus, iis deftinatur quibus Romana monumenta & Urbem accuratius defcribere animus erit.

LIBER DE MIRABILIBUS

[ocr errors]

ROMÆ

Primò de muris Urbis Romæ.

URUS civitatis Romæ habet turres 361. caftella, id est, merulos 6900. portas 12. I pusterulas quinque. In circuitu vero funt milliaria 22. exceptis Transtiberim & civitate Leoninâ, id eft, porticu S. Petri.

De portis civitatis Roma.

Portæ inclytæ urbis Romæ hæ funt: porta Capena, quæ vocatur porta S. Pauli; porta Appia, ubi eft ecclefia quæ dicitur, Domine quò vadis, ubi apparent veftigia Jefu Chrifti, porta Latina, quia inde intrabant Latini, id eft Apuli: ibi eft dolium in quo B. Joannes Evangelifta miffus fuit, porta Metroni; porta Afinaria, quæ dicitur Lateranenfis; porta Lavicana, quæ dicitur Major; porta Taurina, quæ dicitur S. Laurentii vel Tiburtina; porta Numentana, quæ ducit ad Numentanam civitatem; porta Salaria; porta Pinciana, quia ibi adhuc eft 2 palatium Pincii regis; porta Flaminea, quæ dicitur S. Valentini; porta Colliana quæ eft fupra S. Petri.

De portis Tranfiberim.

Porta Transtiberim funt tres; Septimiana, ubi feptem laudes fuerunt facta Octaviano; porta Aurelia, vel Aurea; porta Portuenfis.

De portis in porticu S. Petri.

In porticu S. Petri funt duæ portæ, quarum una vocatur porta caftelli S. Angeli; altera porta Merdaria.

De montibus infra Romam.

Montes infra Urbem ifti funt: 3 Janiculus qui vulgariter di

3.

« PreviousContinue »