Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

DE

NOVA QUÆSTIONE

TRACTATUS TRES.

I. MYSTICI IN TUTO.-II. SCHOLA IN TUTO.
III. QUIETISMUS REDIVIVUS.

ADMONITIO.

Omnes quidem quotquot hodiernæ controversiæ rationem intelligunt, facilè sentiunt, librum de Doctrinâ Decretisque Sanctorum à nemine defendi posse. Sed quidam, ut justam legitimamque censuram, sive prohibeant, sive remorentur, duo tentant: primum, quæstiones quæstionibus, vera falsis, certa dubiis involvunt, ut omnium oculos à vero statu questionis avertant: deinde innumerabilibus scriptis quàcumque diffusis, Mysticorum ac Scholæ auctoritatem obtendunt. Hujus rei gratiâ demonstrandum suscipimus singulatim, et pios Mysticos, et Scholam in tuto à nobis esse, ab adversariis verò nedum in tuto sint, palam oppugnari et subrui. Quibus, et ad veram quæstionem animos revocamus, et pessimæ doctrinæ ( episcopos enim et theologos candidè loqui oportet) omnem speciem probabilitatis ademptam credimus. Subjungimus tertium tractatum de Quietismo redivivo, quo speramus futurum, bene aspirante Deo, ut renascentis mali capita penitùs recidantur.

MYSTICI IN TUTO:

SIVE

DE S. THERESIA, DE B. JOANNE A CRUCE, ALIISQUE PIIS MYSTICIS VINDICANDIS.

Quidam viri boni piique vereri mihi videntur, ne sub nomine illustrissimi Cameracensis archiepiscopi, sancta Theresia, B. Joannes à Cruce, aliique bonæ notæ mystici vapulent : quos equidem miror, non vereri potiùs ne illi succumbant, si ejus præsulis, quod absit, prævaleat auctoritas : cùm hic illos directâ fronte veluti collato pede impugnet; nec tantùm loci locis, sententiæ sententiis, sed etiam doctrina doctrinæ tota toti adversetur. Præsul autem illis duplicem infert contumeliam primum, quòd eos palam oppugnat: alterum, quòd in suas partes invitos trahit : quæ duo erunt capita hujus scriptionis. Rem autem conficio non ratiociniis, sed verbis utrinque prolatis atque collatis; nulla elegantiæ, sed tantùm perspicuitatis habita ratione, quo credibilior nostra futura est oratio, spretis in locorum versione verborum ornamentis. Ac ne tempus promissis teram, en paucissimis rem totam.

PARS PRIMA.

MYSTICI PALAM OPPUGNATI A DOMINO CAMERACENSI.

ARTICULUS PRIMUS.

DE SUSPENSIS ANIMI FACULTATIBUS SIVE POTENTIIS PER IMPEDIMENTA DIVINA.

CAPUT PRIMUM.

S. Theresia oratio quietis et unionis, suspenso intellectu.

1. Cum hic vel maximè agatur de oratione quietis, cui apud sanctam Theresiam orationem unionis esse conjunctam neminem fugit, en sanctæ virginis verba de suspensis in eo genere orationis animi facultatibus sive potentiis.

2. In Vitâ suâ, cap. 4, disertis verbis ait1 in eâ oratione non posse agere intellectum : quod revocat unicè ad discurrendi actus. Ibidem, cap. 9, in eo statu inquit non posse se discurrere per intellectum': alioqui absurdissimum esset, in contemplatione per intellectum nihil agi posse.

3. Capite deinde undecimo ostendere aggreditur quid sit illa oratio, proposito celebri exemplo irrigandi horti quatuor modis, sive adhibitis brachiis ad hauriendam aquam ex puteo, sive rotæ ope, sive per leves aquæductus; quibus omnibus inest propria industria et labor; postremò per pluviam : « Hucusque, inquit, ad alias orationes pervenire possumus nostro labore, posito auxilio Dei, sine quo perspicuum est ne bonam quidem cogitationem ullam inesse posse nobis. » Hæc illa; ut cùm postea totam rem refert ad Dei auxilium, intelligamus loqui de auxilio quodam extraordinario, sine quo hæc oratio fieri nullo modo possit.

4. Itaque in Via perfectionis sic habet, cap. 25: « Possumus, inquit, aliquid ex nobismetipsis cum divino auxilio in his duabus orationibus mentali et vocali: sed in contemplatione (quæ est ipsissima oratio quietis aut unionis), nihil omnino possumus : Dominus hic agit solus e us unius est opus : et quia istud opus supra naturam est, naturæ in ea nulla pars est. »

5. Rursus in Vitâ suâ, cap. 12, de unione quietis, de quà tot et tanta mystici docuere, et quam sancta ideo vocat theologiam mysticam: «Hic, inquit, intellectus cessat, quia Deus hunc suspendit.: quod, inquit, nemo per sese tentare debet, neque conari ut intellec

Vie de sainte Thérèse, ch. IV. p. 11, 14.-2 Ibid., ch. 1x. p. 46. —3 Ibid., ch. xI. p. 56. Chem, de la perfec., ch. xxv. p. 59.-5 Vie, ch. x11. p. 62, 63.

tum suspendat; sed cùm Deus suspendit illum, ejusque functiones tenet, sistit: tunc plura sine discursu ac ratiocinio intelligit : » En suspensionem intellectus quoad actum discurrendi, eamque attributam non contemplandi habitui, sed peculiari cuidam operationi divinæ agit autem procul dubio de oratione habituali et certæ regulæ subditâ. Antequam verò ulteriùs pergamus, admonemus, nos hic sequi accuratissimam habitam versionem viri illustrissimi Andillii, cujus nota probitas et eruditio: huic ergo inhæremus, eò quòd non satis calleamus nobilissimam linguam hispanicam, quâ sancta virgo præstat.

CAPUT II.

Eam suspensionem non esse perpetuam, et esse supernaturalem : quo sensu. 6. Ibidem, cap. 14, ait « intellectum non aliter agere, quàm certis intervallis, tamque sublimem esse eam orationem, ut neque precibus neque laboribus, neque pœnitentiis comparari possit: oportet ut eam det Deus: » diversissimis scilicet viis ac alias orationes: unde sancta virgo passim et in omnibus paginis supernaturalem appellat, non quòd aliæ orationes non sint supernaturales, ex principio gratiæ supernaturalis ortæ et ad supernaturale objectum elevatæ ; sed quòd supra hanc supernaturalitatem omnem ista oratio habeat, ut sit supernaturalis secundùm istam agendi rationem, sublato scilicet discursu, quem in reliquis actionibus, adeoque in vulgari oratione adhibere solemus. Quanta autem hic interveniat rerum et quàm subita mutatio, facilè intelligi potest ex iis quæ discursum comitari et consequi solent: hæc autem omnia subtrahuntur. Hæc illa. Jam de supernaturalis appellatione, cùm ea omnia plena sint apud Theresiam, hic indicamus tantùm ex Vità cap. 39; ex Vid perfectionis, cap. 25, 31, etc. aliis innumerabilibus locis prætermissis'.

CAPUT II.

Item de suspensione per intervalla tantùm, et de oratione vocali, aliisque

[ocr errors][merged small]

7. In eâdem oratione quæ est quietudinis, ex cap. 15, « utendum aliquibus precationibus vocalibus, si fieri potest: >> ubi clarè supponit non id semper fieri posse : tum in eâ oratione «< Deum omnia agere, eamque esse velut somnum trium facultatum sive potentiarum, « quæ tamen non sunt penitus consopitæ: ea enim fiunt certis gradibus, « et tamen facultates ibi sunt incapaces applicandi se alteri rei quàm Deo ; » ibid. cap. 16: sunt agendi incapaces; cap. 18: privatim, ligata est memoria"; cap. 17: omnis sensus amittitur

8

Vie, ch. xiv. p. 74.-2 Ibid., ch. xxxix; Chem. de la perf., ch. xxv, XXXI. p. 263, 590, 610. -3 Vie, ch. xv. p. 83. -4 Ibid. -5 Ch. xvI. p. 86, 87.6 Ch. XVIII. p. 95.-7 Ibid., p. 93.— - Ibid., p. 98.

ibidem, «< sed tempus, ubi anima cujuscumque rei imaginandæ est incapax, est brevissimum : neque hinc aliter quàm sensim sine sensu revocatur. Sat tamen longo tempore anima remanet stupida velut jumentum interdum potentiæ ita suspensæ remanent, ut quid agant, nesciant1. » Ibid. Hæc autem oratio à sanctâ recensetur inter eas quæ multis communes sunt, et certæ cuidam regulæ subsint.

CAPUT IV.

De eodem ac de obice amovendo.

2

8. Sancta iterum inculcat, cap. 20, « transformationem illam, quæ facultates privat omnibus functionibus, esse brevissimam : esse tamen alias diuturniores impotentias : » quas inter experimento comprobari, spiritum spirare ubi vult: neque animam intelligere quidquam, nisi id, in illis nullam suam esse partem 3.

9. « Interea, inquit, fit in animâ quædam abstractio sive separatio (gallicè, détachement), ad quam nihil confert, quoniam Domino placet animam subitò elevare. » Ibid. cap. 21: et cap. 24, «< cùm orationem cœpisset à repræsentatione cujusdam mysterii passionis Christi, tum verò si Dominus elevaret mentem ad sublimius aliquid, nihil se obsistere, ac Deo duci sese permittere. » Quo loco ostendit excelsissimis illis operationibus, quanquam ille per sese elici non possunt, interdum tamen obicem aliquem poni posse : qua de re infrà agemus.

CAPUT V.

De orandi impotentiâ et gratiis communibus.

10. Hæc quidem sufficerent: et tamen mirifica virgo id addit aliquando contingere, « cùm est in solitudine, ut se esse comperiat in impotentiâ cujusvis efformandæ cogitationis de Deo, aut faciendæ orationis, » cap. 27. Quo loco ostendit hanc impotentiam spectare ad orationis statum et habitum.

11. Subdit hæc postea : « Deus imprimit menti quamdam suî reverentiam longè diversam ab eâ quam per sese anima habere posset". » Ibid. cap. 38. Intellige per sese cum gratiis communibus et ordinariis, ut ex antecedentibus constat, n. 3, 4.

CAPUT VI.

De interveniente extasi, et cursu orationis consueto et habituali.

12. Sanè in oratione sanctæ virginis intervenire solebat raptus sive exasis; quâ de re infrà agimus interim hic loquitur de oratione 1 Ch. XVII. p. 99.—2 Vie, ch. xx. p. 115.— 3 Ibid., p. 117.— 4 Ibid., ch. xxI. p. 123.—5 Ibid., ch. xxiv. p. 142.—6 Ibid., ch. xxvII. p. 180.-7 Ibid., ch. XXXVIII. p. 251.

« PreviousContinue »