Page images
PDF
EPUB

ordinatâ, et, ut aiunt, regulatâ, consuetà, scilicet et habituali, in quà anima monitis, experimentis, documentis, et aliorum et suis adjuvari potest ad repellendum obicem; ut patet ex Vid perfectionis, cap. 25 et 31 1, et ex antecedentibus.

13. Quam in rem legendum est istud, in ipsi primæ Relationis initiis: « Hæc est ratio, hoc genus meæ orationis, eo tempore quo scribo : rarissimè mihi contingit ut possim discurrere per intellectum (inter orandum scilicet; qua de re hic agitur): quia statim atque incipio meipsam recolligere, ingredior in quietudinem et raptum; atque ideo non possum uti sensibus. » Quid sit autem ille raptus, alibi exequemur hic tantùm id volumus, orationem quietis sanctæ virgini et aliis plerisque familiarem, in suspensione discursûs, atque ex eo sensitivarum facultatum collocari.

:

CAPUT VII.

De rapidis motibus, eorumque momentis.

14. Quàm sit supernaturalis ea oratio, sensu supradicto (n. 6) docent rapidi motus, ejusque momenta brevissima, de quibus sancta virgo ait << orationem unionis vix durare per spatium dicendi Ave, Maria 3. » Vitæ cap. 4. Item cap. 18. « Ea suspensio omnium facultatum sive potentiarum, meâ quidem sententiâ, non durat diu, multumque esse, si ad dimidiam horam protenditur *. » Quo loco sua experimenta tradit: nobis verò sufficit eos actus esse rapidos et celeres quod sanctus quoque Augustinus, Gregorius, Bernardus, Thomas, aliique semper inculcant. Argumento autem sunt divinæ extraordinariæ operationis illa momenta brevissima; de quibus etiam vide suprà (cap. II, III et Iv; n. 6, 7, 8).

CAPUT VIII.

B. Joannis à cruce conformis sententia.

15. Beatus Joannes à Cruce is est, qui de contemplatione sive oratione passivâ, hoc est quietis sive simplicis intuitûs, quem amatorium seu mavis amorosum vocat, accuratissimè scripsit. Ait autem imprimis, eam vel certissimam notam transeundi à statu meditationis ad contemplationem,. «< cùm quis animadvertit se non posse meditari, neque operari per imaginationem : » quà voce excluditur, secundùm stylum auctoris, ipsa operatio discursiva; quæ ex decretis scholæ peripateticæ, quam post sanctum Thomam sequitur, fieri non potest nisi per conversionem ad phantasmata : quâ de re videndum in 1 p. q. 84, art. 7; et q. 85, art. 1.

5

Chem, de la perf., ch. xxv et xxx1. p. 591, 611, etc.-2 Relat., p. 283.—3 Vie, c. IV. p. 14. —4 Ibid., c. xviii. p. 98.— 5 Mont. du Carm., liv. 11. c. 13. p. 72.

16. Id autem exponens subdit: Quamdiu potest quis discurrere per meditationem non debet eam omittere 1. Rursus ibid. cap. 142, deserendam meditationem, « cùm quis non potest discurrere, » eò quòd anima jam receperit » emolumentum omne quod capere poterat meditatione et discursu : cujus rei signum est, non posse discurrere neque meditari, ut solebat. >>

17. Quid sit autem illud non posse discurrere sive meditari, in libro Obscuræ noctis luculentiùs exponit his verbis: «< non esse deserendam meditationem, nisi cùm eâ jam uti quis non potest, et tunc tantùm cùm Dominus id impedit: » quo loco docet «< tunc non debere animam esse sollicitam quòd amittat potentiarum operationes*; » quia tunc dat-locum sublimiori operationi ex contemplatione ortæ : quæ contemplatio« nihil sit aliud quàm infusio Dei secreta, pacifica, et amorosa. »

18. Quale autem sit illud divinum impedimentum, ex Philosopho et Dionysio exponit his verbis, eam scilicet fieri non subtractione tantùm, sed ex eo quòd « ingeniti supernaturali luce vincitur vis naturalis intellectiva, privaturque ratione intelligendi ordinaria et vulgaris : » quæ est ipse discursus sive meditatio, ex antecedentibus.

19. Hæc autem operatio tam sublimis est et extraordinaria, ut << anima sibi videatur ferri seu gradi extra se, totumque illud velut incantamenti loco habeat, vel stuporis cujusdam : subitque admiratio earum rerum quas videt et audit, adeo apparent alienæ ac velut ex longinquo venientes; adeoque hæc operatio abstrahit animam ab ordinariis sensibus, totâque communi agendi ratione. »

20. Quocirca anima «< in illo statu actuali non potest hos actus facere, nisi speciali et particulari impulsu Spiritus sancti : quo fit, ut illi actus divini sint, quatenus anima ad hunc singularitatem movetur. » Claret ergo, animam non communi justis, sed speciali motione agi : quâ sine hos singulares ac divinos actus elicere non possit: » adeo ut, quantumcumque sibi anima ipsa vim faciat ut oret pro aliquo, non id tamen fiat, » deficiente scilicet «< eâ motione quâ Deus singulari modo movet animæ facultates ".>>

21. Ex his efficitur vera impotentia in animabus ad eam orationem actis : neque obest, quòd illa impotentia ad habitus gustûsque defectum referatur: simul enim intervenit illud impedimentum quod vidimus ex parte ipsius Dei; intervenit etiam illa operatio quam «< Deus passivè infundit, ita ut nec illam impedire, nec etiam acquirere anima illa possit : » adeo absoluta est hæc via à communi

1 Mont, du Carm., l. 11. c. 18. p. 72. — Ibid., c. 14. p. 74.- 3 Obsc. nuit., l. 1. c. 10. p. 257. -4 Ibid., c. 10. p. 255.-5 Ibid., c. 5. p. 276, 277.—6 Ibid., 1. 11. c. 9. p. 290.—7 Vive flamme, cant. I. vers. 1. p. 500.-8 Mont. du Carm., 1. 111. c. 1. p. 152.— 9 Ibid., l. 11. c. 16. p. 85.

bus gratiis: unde etiam passim extraordinaria ac supernaturalis dicitur 1, eo sensu quem diximus, n. 6 et seq.

:

22. Cæterùm impedimenta illa, illas impotentias, ad contemplationis actualis tempus duntaxat revocandas, docet vir beatus ipsissimis verbis, toto libro passim, maximè verò ubi ait, meditationem ablegandam quidem «< toto illo tempore quo Deus largitur hunc simplicem ac generalem et amatorium intuitum cæterùm extra illud tempus adhiberi oportere bonas meditationes, eo modo quo anima intellexerit magis esse proficuas. » Hæc ille. Quibus omnibus duo constabilita remanent: primum, dari impedimentum illud divinum, quo anima à vulgari agendi ratione, hoc est à discursivà operatione, prohibetur : alterum, ut impedimentum illud ad tempus contemplandi pertineat tantùm : quæ si quis nostri instar auctoris ad gratias communes revocare nititur, eum in luce meridianâ cæcutire certum est. Hæc exscribo ex versione accuratissimâ P. Cypriani carmelitæ discalceati, anni 1652, cui versio latina apprimè congruit.

CAPUT IX.

Testimonium Nicolai à Jesu Mariâ, lectoris in theologia in collegio Salamanticensi.

23. Is est Joannis à Cruce eruditus interpres, qui allegato beati viri eo loco quem vidimus de discurrendi impotentiâ, quo signo à meditatione ad contemplationem transeamus (c. sup. n. 15, 16, 17), ita præclarum auctorem exponit: «< Altera elevatio mentis sive contemplatio supernaturalis ita vocitata, quia est supra omnem humanum agendi modum; cùm non possit acquiri proprio conatu ac diligentia sive industriâ, etiam cum communibus auxiliis gratiæ, sed à Deo solo detur et infundatur purâ ejus misericordiâ: hinc fit, ut sancti Patres ad eam comparandam minimè homines adhortentur. »

24. Hæc igitur prima pars est doctrinæ beati viri Joannis à Cruce: secunda verò pars, de brevibus momentis, adstruitur auctoritate Cassiani, Gregorii Magni, sancti Thomæ aliorumque doctorum: quæ doctrina rursus duabus partibus constat; quarum altera est, ut non nisi tempore orationis hæc impotentia valeat : altera, ut paucis momentis duret: non omni tempore, inquit, nec diù.

25. Jam quo sensu illa impotentia supernaturalis habeatur, idem auctor eo constare docet, quòd auferatur ab animâ connaturalis ac discursiva operatio: cesset etiam opus proprii laboris, industriæ, el conatûs": cessant denique « propriæ operationes, hoc est, illæ quæ exercentur proprio labore, industriâ, acquisitione, discursu, et

4 Mont du Carm., liv. 11. ch. 16 et 32. p. 85, 147, etc. — Ibid., c. xxxII. p. 147. - 3 Phrases myst., n. part. c. 111. § 1. p. 119, 120. édit. de Paris, 1652. — 4 Ibid., § 8. p. 143, 144.- -5 Ibid. 145, 146.— 6 Ibid., c. 11. § 1. p. 107.—7 Ibid., c. 1v. § 6. p. 167.

modo connaturali1: » quæ omnia cum sanctâ Theresiâ ac beato illo viro mirificè concinunt, atque in horum beatorum proferendis locis idem auctor totus est.

CAPUT X.

De impedimentis divinis per modum purgationis aut perfectissimæ contemplationis : egregia doctrina B. Joannis à Cruce.

26. Incredibile dictu est, à mysticæ sententiæ professore tot mysticorum, quorum defensor videri velit, testimoniis experimentisque fultam, non modò contemni sententiam, verùm etiam temerariam, imò etiam fanaticam appellari. Hæc autem confirmantur ex præclarâ doctrinâ Joannis à Cruce, asserentis talia impedimenta impotentiasque divinas « evenire animabus, aut per viam purgationis et pœnæ, aut per viam perfectissimæ contemplationis » quo loco duobus verbis vir beatus ingentia arcana reseravit. Hæc nos alibi exposuimus; nunc verò id intelligi volumus, parem esse in utroque statu impotentiam : quanta autem in purgationum ac pœnarum, hoc est probationum, statu reperiatur, hæc verba demonstrant : « In eo purgationis statu animæ tam exigua est potentia, ac illius qui in tenebricoso carcere catenis ferreis ligatus manus et pedes, neque se commovere potest, neque perspicere aut sentire ullam opem neque. ab alto neque ab imo*. » En animus quàm arctè constrictus, quantoque impedimento tentus. Neque ita multò post : « Maximo vero dolore afficitur, quòd ligatis potentiis atque affectibus non possit ut antea erigere mentem atque affectum in Deum (modo sensibili ac discursivo), nec precari Deum (eo modo quo solebat), nec interesse divinis magna cum animi attentione» (eo attentionis genere quam sensus ac discursus exprimit, ut patet ex antecedentibus). Vide quàm à vero absint, qui negant in oratione passivá seu quietis ac simplicis intuitûs, impedimenta divina quibus ligentur facultates, affectus, discursivi actus, et eam orationem tam extraordinariam ad gratiam communem omnibus justis, contra mysticæ theologiæ decreta, imò etiam contra sua, ut mox videbimus, revocandam putent.

CAPUT XI.

De S. Francisco Salesio, ac venerabili Matre Joannâ Fremyottâ dominâ de Chantal.

27. Sanctus Franciscus Salesius de divinis impedimentis agit, occasione venerabilis Matris Joannæ Fremyottæ, quæ in hanc orationem tracta erat: quâ de re cùm copiosè egerimus, hic pauca dicemus. Primùm annotamus locos tam beati antistitis quàm venerabilis

1 Phras., etc., ch. xvII. p. 250. —2 Obs. nuit., l. 1. c. 10.- 3 Instr. sur les états d'or., l. 1x.— 4 Obsc. nuit: 1. 11. c. 7. p. 283. — 5 Ch. viii. p. 285.— 6 Instr. sur les états d'or., liv. 1x.

viduæ, in quibus illæ impotentiæ memorantur. Verùm ante omnia observamus, cùm de suis impotentiis tam sæpè quereretur à sancto episcopo nusquam esse reprehensam, tanquam sua exageraret incommoda aut scrupulos: imò verò rem simpliciter ac propriè intellectam, ut patet ex Epistolis: ipsa quoque pari simplicitate ac proprietate verborum, suas impotentias ingenuè ac sine fuco fatebatur, iisque medebatur Deo mente conjunctâ, sine actibus, inquit, nam nullum facere possum.

28. Actus autem illos quos elicere non poterat fusè exposuimus 3, docuimusque fuisse vel maximè actus discursivos, quos propriæ industriæ vocabat; item meditationis actus, quos anima hujus statûs nullomodo potest elicere. Non tamen semper erat suspensa ab illis actibus, sed tantùm orationis tempore, ut ibidem sæpè ostendimus. Cæterùm ita agebatur, ut Deus persæpe vim operationemque remitteret, piamque fœminam sibi relinqueret; quo liquet non id ex habitu provenisse, sed ex singulari divinâ operatione per momenta, per intervalla, per actus singulos, sive se exerente, sive reprimente, ut explicavimus. Quòd ergo D. Cameracensis sanctum Franciscum Salesium ejusque spiritualem filiam in ore assiduè habet, laudo : quòd eorum spernit et sententiam et usum et experientiam, tantus divinorum ac mysticorum experimentorum assertor ipse viderit.

CAPUT XII.

De P. Baltasare Alvare, et P. Ludovico à Ponte.

29. Duos hic è Societate Jesu egregios proferimus testes, Baltasarem Alvarem Suaresii editorem, et Ludovicum à Ponte ejusdem Baltasaris Vitæ scriptorem, summos theologos ac spirituales viros, à D. Cameracensi sæpè cum laude appellatos. Hanc Vitam ex versione gallicanâ referam.

30. Itaque Ludovicus à Ponte incipit à duplici genere « orationis mentalis, quarum altera procedit per viam ordinariam: altera per viam magis extraordinariam, paucis communicatam ". >> Prima autem maximè pendet à nostrâ industriâ, promovente gratià, sine quâ nihil boni cogitare possumus. » En ab ipso principio duplicem gratiam, communem alteram, alteram extraordinariam communicatam paucis, nec ab industriâ nostrâ, sed ex vocatione speciali ita pendentem, ut à communi gratia vulgares operationes pendent; quod ipse P. Alvares prodit in eâ relatione quam infrà memorabimus".

↑ Liv. IV. ép. 13; Liv. v. ép. 1; Liv. v11. ép. 23.—2 Ecrit de la M. de Chant., Vie, 11. part. ch. XXIV. — 3 Instr. sur les états d'or., liv. 1x. —4 Ecrit de la M. de Chant, dem. 4. 111. part. c. III, IV; Vie de Chant., 11. part. c. vii.-5 Instr. sur les états d'or., l. 1x. -6 Vie du P. Ball. Alv., c. 11. p. 11.—7 Inf., n. 32.

« PreviousContinue »