Page images
PDF
EPUB

CAPUT XI.

S. Francisco Salesio imponitur circa resignationem et indifferentiam.

221. Sæpe monuimus (1), nec monere cessamus beatum Salesium de resignatione ac indifferentiâ tractantem, ad nihil aliud respexisse, quàm ad afflictiones sive spirituales, hoc est ariditates, sive etiam temporales (2); nunquam autem ad salutem æternam, quò D. Cameracensis sancti antistitis doctrinam omnem trahit.

222. Atqui tota doctrina libri de Doctrinâ Sanctorum, et proprietate nititur, et ex illo uno loco sancti Francisci Salesii explicatur, ut mox vidimus ergo totus liber eo loco nititur quem falsò allegatum et in alienum sensum detortum

esse constat.

223. Sensit id Cameracensis: et ultro confitetur << sanctam indifferentiam, quatenus suspen> dit omne desiderium, spectare tantùm eventus >> vitæ præsentis: et quidem antequam contin» gant (3) ». Ex quo sequitur, ipso confitente, falsò allegatum Francisci' Salesii locum, et ad æternam beatitudinem pessimo consilio esse detorta quæ ad eam nihil attinent.

224. Quod autem subdit non nisi naturalia salutis desideria à se esse subtracta (4), duo peccat: primùm quòd sancto Francisco Salesio falsa

-

(1) Déclar. tom. xxviii, p. 256, etc. Trois. Ecrit, n. 3. (2) Am. de Dieu, liv. ix, ch. 3, 4. (3) Rép. à la Décl. p. 42.

[blocks in formation]

et aliena imputat, cùm ille, ipso Cameracensi fatente, nonnisi de eventibus hujus vitæ agat; non autem de salute, sive naturaliter, sive supernaturaliter desideranda: alterum, quòd salutis naturalia desideria, cùm à supernaturalibus nullâ arte secerni possint, necesse est ut hæc, profligatis aliis, in ruinam trahantur, ut suprà vidimus, n. 139, 140.

225. His tamen ludificationibus, his sancti Salesii apertè truncatis testimoniis sperat auctor se mysticis, se Scholæ, se Ecclesiæ Romanæ illudere posse; ac nedum agnoscat errorem, sibi falsa omnia imputata esse jactat; adeo confidit hominum credulitati, ac vanis verborum offuciis.

CAPUT XII.

De proprietate, ex libro de Imitatione Christi.

226. P. Cameracensis omnia movet, ut quocumque loco suam proprietatem inveniat, cujus nulla vestigia deprehendit. Unus est omnium aurei libelli Imitationis auctor qui de proprietate, vel maximè verba faciat, sed longè diverso sensu. Cameracensis enim sic scribit (1): « Auctor Imi>> tationis Christi sæpe loquitur contra proprie»tarios; eaque proprietas quam ut imperfectam » rejicit, nihil aliud potest esse quàm amor nostrî » naturalis, quo adhærescimus ornamento aut » solatio quæ ex virtutum perfectione et possi» dendæ mercedis voluptate proveniunt ». Hujus (1) Inst. past. p. 65.

[ocr errors]

rei gratia locum istum profert (1) : « Ad hoc co» nare, hoc ora, hoc desidera, ut ab omni proprietate possis exspoliari, et nudus nudum Jesum » sequi; tibi mori, et mihi æternaliter vivere ». At quis hic odor, quod vestigium proprietatis illius quam naturalem vocas? Quin ipse sic loqueris : « Illa proprietas, nihil potest esse aliud » quàm amor suî naturalis, virtutum solatia et » mercedis voluptatem spectans ». Nihil, inquit, potest esse aliud: consecutione agit, ratiocinio, conjecturâ, nihil expressi habet: ubi enim apud pium auctorem illa ornamenta, illa solatia abjicienda virtutum, ac mercedis æternæ? nullum verbum: Conare, inquit, ut ab omni proprietate : hoc est, sensu pii auctoris, Ne hæreas proprio bono, relicto communi, qui est Deus: ut nudus nudum Jesum sequaris: terrenis omnibus derelictis, quibus Jesus caruit: tibi mori, et mihi æternaliter vivere: ad hæc enim æterna pervenies, si hæc terrena contempseris.

227. « Vides, infert præsul, sine proprietate » desiderari posse æternam cum Christo vitam ». Sanè « ergo hîc agitur de studio naturali vir>> tutum, ac mercedis in quibus est proprietas >> : at ego nihil horum video quæ te videre fingis : neque quidquam quàm præsulem casso studio in quærendâ illâ proprietate laborantem.

(1) De Imit. lib. 111, cap. 27, n. 3.

CAPUT XIII.

Alius locus.

228. « Auctor Imitationis exclamat: 0 quan» tùm potest amor Jesu purus, nullo proprio » commodo, vel amore permixtus»! Sic præsul (1). Sed quid sit illud commodum proprium, aut proprius amor, sequentia demonstrabunt: << Nonne mercenarii sunt dicendi, qui consola» tiones semper quærunt? nonne amatores sut >> magis quàm Christi probantur et lucra semper » meditantur »? nempe solatiorum lucra: ubi seipsos magis quàm Christum amare convincuntur: non ergo innocua est illa proprietas. Unde addit : « Ubi invenietur talis qui velit Deo ser» vire gratis »; nec solâ illâ semper solatii sensìbilis mercede duci?

:

229. Hæc quippe præcesserant: « Multi illum » laudant quandiu consolationes aliquas ab ipso percipiunt si autem Jesus se absconderit, et » modicum eos reliquerit, aut in querimoniam, » vel in dejectionem nimiam cadunt (2) » : quæ sunt in vitio, non in illâ tuâ imperfectione ac proprietate naturali innocuâ.

230. Subdit: «< Qui autem Jesum propter Je» sum, et non propter suam aliquam consola¬ » tionem diligunt, ipsum in omni tribulatione et >> angustiâ cordis, sicut in summâ consolatione >> benedicunt: et si nunquam eis consolationem

(1) Inst. past. p. 65. Lib. 1 de Imit. cap. 11, n. 3. — (2) De Imit;• ibid. n. 1. lib. 111, cap. 27.

[ocr errors]

» dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent (1) » : cui subjuncta sunt quæ ex D. Cameracensi mox lecta sunt : quæ nihil ad ornamenta virtutum et mercedis æternæ voluptatem faciunt.

CAPUT XIV.

De proprietate, secundùm sensum pii auctoris.

231. Sed ad proprietatem redeamus, quando hujus notionem ipse Cameracensis confitetur ab eo auctore esse repetendam. Repetamus libri à præsule allegatum caput xxXVII : « Fili, relin» que te, et invenies me sta sine electione, et » omni proprietate, et lucraberis semper (2) ». An verò hîc somniabat proprietatem naturalem imperfectam tantùm, nec proinde vitiosam? Audi: «< Nihil excipio, et in omnibus te nudatum >> inveniri nolo: alioqui quomodo poteris esse » meus, et ego tuus, nisi fueris ab omni pro>> priâ voluntate intus et foris spoliatus » ? nempe illâ propriâ voluntate, sine quâ nec nos Christi, nec Christus noster esse possit: quæ quidem in

nocua non est.

232. Subdit: « Quidam se resignant, sed cum >> aliquâ exceptione; non enim Deo plenè confi» dunt (3) ». En à bono communi ad propriam deflexi voluntatem : unde illud: « Ad hoc co»> nare, ut ab omni proprietate possis exspoliari » : quod ita interpretatur ipse : « Tunc deficient om

(1) Lib. 11, cap. xxvII, n. 2. -

(3) Ibid. n. 6.- (3) Ibid. n. 2.

« PreviousContinue »