Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ARTICULUS III.

De naturá voluntatis humanæ.

12. Ex eodem universali principio oritur in homine quoque amor beatitudinis (1): « Sunt » enim quædam particularia bona quæ non ha>> bent necessariam connexionem ad beatitudi»> nem, quia sine his potest aliquis esse beatus, » et hujusmodi voluntas non de necessitate in» hæret. Sunt autem quædam habentia neces»sariam connexionem ad beatitudinem, quibus » scilicet homo Deo inhæret, in quo solo vera » beatitudo consistit; sed tamen antequam per >> certitudinem divinæ visionis necessitas hujus» modi connexionis demonstretur, voluntas non » ex necessitate Deo inhæret, nec his quæ Dei » sunt, sed voluntas videntis Deum per essen» tiam necessariò inhæret Deo, sicut nunc ex ne»cessitate volumus esse beati ».

13. Ex his constituitur quæ sit natura voluntatis humanæ : quæ nempe est, velle universim suam beatitudinem, atque ex hâc necessariâ voluntate prosilire in omnes particulares actus liberos: << oportet enim quod illud quod naturaliter >> alicui convenit et immobiliter, sit principium et » fundamentum omnium aliorum; quia omnis >> motus procedit ab aliquo immobili (2) » : illud autem immobile est ipse beatitudinis appetitus, qui ita se habet in voluntatis actibus, sicut se

(1) I. p. q. 82. art. 2.— (2) Ibid. q. 82. art. 1.

habent in intellectivis prima principia : atque omnino necesse est « quòd sicut intellectus natura» liter adhæret primis principiis, ita voluntas ex »> necessitate inhæreat ultimo fini (1) » : qui finis ibidem est ipsa beatitudo.

ARTICULUS IV.

Dictorum radix et fons.

14. Hujus autem rei radix est, quòd beatus Deus et habens seipsum, creaturæ cuilibet ad imaginem suam factæ concedat, ut sit beata per assimilationem suî ad Deum (2). Unde beatitudo est voluntatis objectum (3); fitque homo beatus, vel verè, habens Deum, vel umbraticè, habens speciem Dei in particularibus bonis à Deo creatis. Beato autem Deo pro tantâ veritate hominibus revelatâ, sit gloria et honor sempiternus :

amen.

ARTICULUS V.

Estius et Sylvius producuntur.

15. Etsi in re clarâ abstinendum judicavi à congerendis doctorum testimoniis, Belgarum tamen clarissimorum theologorum gratiâ, commemoratos volui Estium et Sylvium omnium antesignanos. Certè Estius de fruendo et utendo post Magistrum ex Augustino disserens (4), statim præmittit ut certum, ipsum frui ad amorem ejus rei

(1) I. p. q. 82. art. 2. — (2) Ibid. q. 26. art. 1 et 2. art. 2. ad 2. . (4) Est. in 1. dist. 1. §. 1.

(3) Ibid.

in

pertinere, «< in quâ quis delectatur propter seip>> sam ; sic nimirum, ut in eâ voluntas conquies» cat tanquam in summo bono et fine suo ulti>>mo uti autem esse rem propter aliud quo >> fruendum sit in operationem assumere, dum>> modo non in eâ voluntas ut in ultimo fine con» quiescat » quo loco apertè cum Magistro, ìmò cum Augustino, supponit omnes fruentes et utentes, hoc est omnes homines ratione usos, beatitudinem tendere tanquam in ultimum finem in 1, dist. 1, in ipsis initiis §. 1 §. verò 5, docet ex Augustino « propter solam beatitudi» nem tanquam finem ultimum et summum >> amandas esse virtutes, tametsi habeant in se » unde amentur ». In 3 quoque, dist. 34, §. 8, supponit « timorem, ut et omnes affectus, pro» cedere ex amore, quo naturaliter sibi quisque » vult bene, et in genere felicitatem appetit.

:

[ocr errors]

16. Hunc sectari solitus Sylvius, ejusque ferè verbis usus, posteaquam in 1.a parte, q. 1, secutus est ad singulos articulos omnes conclusiones sancti Thomæ, in 2. deinde parte supponit << di» lectionem et omnia bona opera exercenda esse » propter beatitudinem: (quia) inordinatum est » non ordinare media in suum proprium ac le» gitimum finem, scilicet in æternam beatitudi» nem » : in 2. 2. q. 27, art. 3; quo loco supponit cum omnibus theologis, ipsoque sancto Thomâ, omnes omnino homines in quocumque actu serio, agi ad beatitudinem, de quo dubitare por

tenti loco esset.

17. Vides, lector candide, « propter solam >> beatitudinem, tanquam finem ultimum, vir>>tutes esse amandas, easque ad hunc finem » proprium ac legitimum non ordinare, esse » inordinatum ». Quo quid est clarius? et tamen falsum esset, nisi beatitudo foret omni creaturæ intelligenti finis naturalis ultimus.

Denique rogamus D. Cameracensis an possit vel unum aut philosophum aut theologum appellare qui secus sentiat? Video conjecturas, consecutiones, ratiocinia, alia ejusmodi disertissimè copiosissimèque congesta, quæ non ad elucidandam, sed ad involvendam rem omnino pertineant, animumque abstrahant à vero quæstionis statu. De his suo loco dicam : nunc quæro, an possit afferre pro suâ sententiâ vel unius auctoris conclusionem, assertionem, propositionem? si habet; proferat : si verò non habet qui nullam protulit, cesset incessere communem omnium theologiam.

ARTICULUS VI.

De personalo Lovaniensi.

18. Mirum in sanctum Augustinum, in sanctum Thomam, in Estium, in Sylvium, Belgii decora, personatum Lovaniensem adductum, cujus hæc verba sunt (1): « A sanctis Augustino et » Thoma aliisque multis significari haud infrequenter, desiderium beatitudinis adeo hominis

[ocr errors]

(1) Lett. d'un theol. de Louv. p. 67.

» pectori insitum atque inseparabile, ut quodam>> modo interveniat omnibus affectibus, motibus, >> actibus >>. Quibus verbis, ut potest, certissimam et evidentissimam veritatem extenuat. Quid enim multos tantùm, et non omnes omnino commemoras? Quin appellas vel unum qui à sancti Augustini, totiusque adeo generis humani auctoritate discesserit? quàm ægrè autem verum confiteris, qui hæc dixeris haud infrequenter asserta, quæ nullam non oppleant paginam? denique quid sibi vult tuum illud quodammodo? Isthucne est intervenire quodammodo, quòd interveniat ut finis ultimus propter quem fiant omnia (1)? quòd interveniat ut objectum proprium ac naturale objectum enim voluntatis est beatitudo (2): nec proinde magis separari ab actu voluntatis beatitudo potest, quàm à visione lumen aut color.

19. Porrò Lovaniensis suum illud quodammodo interpretatur his verbis (5): « ut amor beatitu>> dinis interveniat semper actibus nostris saltem » virtualiter, indirectè, implicitè, confusè »; quo quidem veris falsa permiscet: quid sit illud confusè suo loco memorabimus: certè non indirectè intervenit, quod habet objecti proprii ac finis ultimi rationem: quod intervenit, ut illud immobile quo motus omnes fulciuntur, ut dicebat sanctus Thomas : quod intervenit more primorum principiorum in conclusione omnis argumentationis vero ac necessario influxu. Quare

[ocr errors]

(1) Vid. sup. n. 8 et seq. usque ad 14. (2) Ibid. ex S. Th. (3) Lett. d'un theol. p. 68.

longè

« PreviousContinue »