Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAROLI REISIGII

THURINGI

AMICIS ET DISCIPULIS

S. P. D.

HERMANNUS PALDAMUS.

Quod certo speraveram fore ut beati Reisigii vita ab

eo enarretur, qui cum eo et diuturnioris consuetudinis vinculis et ingenii doctrinaeque similitudine iunctus fuerit, quum aliter, quod equidem sciam, acciderit: condonent mihi lectores, quod animi quodam impetu, cui resistere nulla vi potuerim, motus sum ut ex longinquae memoriae quantum quidem fieri potuit explicata recordatione Reisigi vitam, ingenium, mores, studia adumbrare conarer. Quod autem Cicero ab iis postulat qui librum suum de oratore in manus sumpturi sint, ut maius quiddam de L. Crasso quam quantum a se exprimatur, suspicentur, simulate hic, nos vero poscimus iure optimo. Neque enim orationis nostrae infantia tanto ar1 *

gumento par est et adeo omnem nimiam etiam defunctorum laudationem refugimus, ut etiam dum Reisigii id est hominis quo magis neminem dilexi memoriam repeto, parum mihi sit verendum ne idem quod Wyttenbachio accidat qui, edito Ruhnkenii elogio, a nonnullis, quod tam iucundam fabulam milesiam composuisset, laudavisse dicitur. Maxime autem Vos alloquor et saluto, quibuscum per annos 1822-1825. illius fui auditor et discipulus, sive Salae Albisque ripas accolitis, sive Rhenus vos tenet Hercyniaque silva, sive alit beata Megalopolis. Valete ac favete.

Natus est Carolus Christianus *) Reisigius in Thuringiae oppido, cui nomen est albo lacui a. d. XV. Kal. Decembr. a. 1792., patre medendi artem exercente. Praeter sorores unum habebat fratrem natu minorem, qui ipsius fuit Ienae docentis auditor, nunc Berolini doctrinam profitetur paternam. Qui primi fuerint praeceptores abs quibus Carolus noster litteris sit admotus non magis traditur quam quando pater diem supremum obierit: constat tantum, accidisse filio vix pubere. Hic autem, annos duodecim natus, in scholam missus est coenobii Rosslebiensis a. 1805., ut ibi Wilhelmi ductu et auspiciis litteris imbueretur, si ita dicere fas est de eo qui iam tum inexhausta et quae sedari non posset discendi cupiditate incensus imbiberet potius artes bonas quam labris solum ut fere fit tangeret. Vigebat autem in hac schola vetus illa et proba Saxonica disciplinae severitas studiorumque ratio nondum nimia geometriae aliarumque multarum rerum accessione perturbata nec qui studiis praeerant contemnere iam didicerant Plinianum illud: non multa, sed multum. Adde loci amoenissimi solitudinem, parietes nullis fere vocibus nisi graecis et

*) Hoc praenomen in scriptis constanter omisit, assumpto pro eo Thuringi cognomine et quod antiquius sonabat et propter gratam patriae recordationem, qua quae alia est regio feracior ingeniorum ad bonas litteras tradendas augendasque natorum?

« PreviousContinue »