Page images
PDF
EPUB

A MON PÈRE, A MA MÈRE.

JUN 27 1921

JUS ROMANUM,

DE HIS QUI SUI VEL ALIENI JURIS SUNT. (Dig., lib. 1, tit. vI.)

E personis quædam sui juris sunt, quædam alieno juri subjectæ. Videamus de his quæ alieno juri subjectæ sunt. Hi sunt qui vel domini, vel parentis potestati subjiciuntur.

SI. De his qui dominicæ potestati subjiciun– tur. In potestate sunt servi dominorum. Lex Petronia subvenit servis; dominis etenim potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradendi. Hadrianus servos a dominis occidi vetuit, eosque jussit damnari per judices. Et Gaïus: sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in servos suos sævire.

5558

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Hoc jus confirmat Constantinus qui solam castigandi servos licentiam relinquit, non autem occidendi.

$2. De his qui patriæ potestati subjiciuntur.— In potestate nostra sunt liberi nostri; non solum liberi nostri, sed et uxores nostræ cum in manum nostram convenerunt.

Liberti tam quam ingenui in liberos potestatem habent: sed soli masculi jus patriæ potestatis habere possunt.

Acquirebat vir jus patriæ potestatis in uxorem suam tribus modis confarreatione, coemptione et usu. Farre convenitur in manum certis verbis, et testibus decem præsentibus, et solemni sacrificio facto in quo panis quoque farreus adhibetur. Coemptio, adhibitis verbis solemnibus, ære et libra, fiebat. Usu in manum mariti mulier deveniebat quæ cum viro annum consueverat, nec ante finem anni tribus noctibus ab viro non abfuerat; hæc enim absentia videbatur usus interruptio ac possessionis mariti.

Patriam potestatem acquirit pater in eos qui ex justis nuptiis aut ab his qui in sua potestate sunt, procreantur. Justas autem nuptias fuisse oportet, eo tempore quo concepti sunt.

Filii in potestatem patris, mortuo avo, recidunt. Si tamen emancipatione jura familiæ

« PreviousContinue »