Page images
PDF
EPUB

amiserit, liberi ejus non recidunt in ejus potestatem, cum ipsis sit extraneus.

Patriæ potestatis duo sunt præcipui effectus: pater de persona liberorum suorum tanquam de re sua ad arbitrium disponit; quidquid liberi acquirunt, patri acquirunt.

Constantinus recens natorum duntaxat venditionem permittit, adhuc, inquit, sanguinolentorum. Denique pœna parricidii puniri voluit qui aliquem ex liberis occidisset.

Alter effectus patriæ potestatis est ut quidquid filius acquirit, non sibi, sed ei in cujus potestate est acquirat. Ab eo jure excepta sunt peculia; ita peculium castrense, id est quidquid occasione militiæ liberi acquisivissent; peculium adventitium, id est bona materna quæ filio obveniebant; differebat a castrensi, nam ususfructus in eo dabatur, nec poterant liberi de eo testari sicut poterant de castrensi peculium profectitium, id est quae ab ipso patre ad liberos proficiscuntur; et in illo tantum jus servavit pater.

DE AGNOSCENDIS

ET ALENDIS LIBERIS, VEL

PARENTIBUS, VEL PATRONIS, VEL LIBERTIS.

(Dig., lib. xxv, tit. m.)

De senatusconsulto Planciano. Plancianum senatusconsultum, quod factum est de liberis

agnoscendis, duas species complectitur; unam eorum qui agnoscunt (id est qui tenentur agnoscere partum), aliam earum quæ falsum partum subjiciunt.

Duæ conditiones ex senatusconsulto a muliere desiderantur : 1° ut denuntiet se prægnantem esse et hæc denuntiatio intra triginta dies ex divortio. Non utiles quidem sed continuos, et apud ipsum virum, aut apud eum in cujus potestate est, aut domi, si nullius sit eorum copia, fieri debet; 2° ut custodes, si quos vir miserit, uxor admittat. Aliter liberum est marito parentive ejus partum non agnoscere.

Vir autem cui mulier denuntiavit se esse prægnantem debet contra denuntiare aut custodes mittere; poena autem mariti ea est ut, nisi aut custodes promiserit aut contra denuntiaverit non esse ex se prægnantem, cogatur maritus partum agnoscere ; etsi non agnoverit extra ordinem coercetur. Debebit igitur respondere non ex se esse prægnantem aut nomine ejus responderi: quod si factum fuerit non alias necesse habebit agnoscere, nisi vere filius sit.

De senatusconsulto Hadriani temporibus facto. Senatusconsultum Hadriani temporibus factum est, ut, etiamsi constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo agatur. Si fingamus abfuisse maritum, verbi gratia per decen

nium, reversum anniculum invenisse in domo sua, hunc non esse mariti filium: et ita, si constet maritum aliquandiu cum uxore non concubuisse, infirmitate interveniente vel alia

causa.

Si hoc ipsum in quæstionem veniat, utrum in matrimonio an postea sit editus, dicendum erit super hoc ex senatusconsultis agendum.

Hæc senatusconsulta de agnoscendis liberis, vivo parente locum habent: et cessant post mortem parentis cum nemo sit in cujus potes

tate remaneat.

DE ALIMENTIS QUÆ PARENTES LIBERIS, ET VICISSIM LIBERI PARENTIBUS, PRÆSTARE TENENTUR.

Maxima ratione liberi a parentibus alendi sunt, et vice versa parentum necessitatibus liberos succurrere justum est.

Et cujuscumque sexus parentes et liberi vicissim inter se alimenta præstare cogentur. Observandum autem ita aliquem ad hoc obligari, si in ea facultate est ut alimenta præstare possit et tantum his qui egent illa debebit. Cæterum hæc obligatio ad exsolutionem æris alieni non porrigitur.

Judex de ea re cognoscet, si parens a liberis ali desideret et vice versa.

DE ALIMENTIS QUÆ PATRONIS LIBERTI EXHIBERE DEBENT ET VICISSIM.

Inter patronos et libertos alimenta debentur; et hæc obligatio patronorum ad liberos porrigitur; et liberta et libcrtus maternus alere coguntur. Oportet tamen ut ei qui petit, desit, liberto autem supersit ; et ut qui alimenta desiderat non se indignum hoc beneficio præstiterit.

Si, liberto petente, alimenta non præstiterit patronus, amissione libertatis causa impositorum et hæreditatis liberti punietur.

SI, VENTRIS NOMINE MULIERE IN

POSSESSIONEM

MISSA, EADEM POSSESSIO DOLO MALO AD ALIUM TRANSLATA ESSE DICATUR

(Dig., lib. xxv, tit. v.)

Mulieris, quæ ventris nomine missa est in bonorum viri possessionem, delictum, quo ad alium eam dolo transferret, prætor in edicto coercet. Non solum mulierem prætor coercet, verum etiam eum in cujus potestate fuerit.

Prætor actionem in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit ejus qui experitur. Ideo si quod abest, ab eo qui in possessione est servari possit; præter sumptus litis causa factos, inuti

lis erit hæc actio. Hæc actio post annum dabitur, quia rei persecutionem habet.

SI MULIER, VENTRIS NOMINE, IN POSSESSIONE
CALUMNIE CAUSA ESSE DICETUR.

(Dig., lib. xxv, tit. vI.),

Hoc edictum ad mulierem pertinet quæ calumniæ causæ, cum sciret se non esse prægnantem, mitti se in possessionem curavit. Competit hæc actio ei cujus interfuit in possessionem missam non esse; ita coheredi qui alioquin solus possedisset hereditatem. Non solum adversus ipsam mulierem, sed et in parentem prætor actionem pollicetur, si modo in possessionem per calumniam mulier veniret.

Sicut in præcedenti edicto, quanti agentis interfuit, prætor actionem pollicetur. Nonnunquam augebitur quod interest, si quis dubitans an prægnans sit, exclusus sit hereditate.

Excluditur autem hæc actio exceptione jurisjurandi. Sed si peperit, quæritur an ex eo prægnans fuerit.

DE CONCUBINIS.

(Dig., lib. xxv, tit. 7.)

Concubinatus apud Romanos non injusta et nefaria conjunctio est; a nuptiis differt quod

« PreviousContinue »