Page images
PDF
EPUB

Ditionibus meæ Imperialis Majestatis Pagis & Locis & Villis, nulla omninò ratione invectio & ingestio fiat.

Non-molestation of Polish Territory, Fortresses, &c.

Regis Poloniæ Regionibus, Fortalitiis & Civitatibus & reliquis Pagis & Villis, à parte Regiæ Majestatis, & à Magnis Veziriis, & eximiis Gubernatoribus & honoratis Rectoribus & Militiis victricibus, & Moldavicis, & Dobrycensibus, & Scythis Bialogrodensibus & Theinensibus, & Borysthenensibus, & aliis Regionibus Polonica Ditionis, nullum damnum inferatur.

Passages of the Thur. Deposition and punishment of Governors. Nonmolestation of Poland by Chan of Crimea. Aid. Transit through Poland. Tartar incursions. Captives.

In locis transitoriis Thyræ, & quibuscunque aliis custodia à Gubernatoribus illarum partium, si in custodiendis transitibus negligentes & incuria gereretur, deponantur & suis priventur officiis, & puniantur, & quod honorarium Celsissimis Hanis Crimensibus in renovatione Pacis promissum fuit, postquam singulis annis debito tempore missum hominibus, ipsorum redditum & consignatum fuerit, Hanus Crimensis quoque amicitiæ & benevolentiæ vinculo obligatur conditionibus juxta antiquam formam satisfaciat, & respectum habeat, & nullum damnum qualicunque modo ab Hano, & Galga Sultano & reliquis Mursis Regno Poloniæ inferatur: quando contra Majestatem Polonam inimicus aliquis insurget, Hanus quoque cum Excrcitibus Tartarorum auxilium ipsi præstet & suppetias ferat. Et quando à Majestate mea Bellum ab aliqua parte geretur, & Hanus aut Galga Sultanus aut Mursa cum Tartarorum Exercitibus Bellum inire deberent, ne per Ditionem Poloniæ transeant, ab antiquo per quæ loca transire consueverint, rursus per illa loca transcant; et post concessionem hujusce S. Capitulationis si Tartari aut Moldavi quipiam in Ditionem. Poloniæ invecti populationes exerceant, aut captivos rapiant, quando à Majestate Polonia Nuntius mittetur, talium Captivorum nullus in Ditione mea Imperiali teneri permittatur, & nemo illorum qui huc spectat, in Regno Poloniæ vendatur.

Foreign War. No aid to Enemies of Turkey. Recruiting prohibited.

Prætereà quando verò ex extraneis partibus aliquis, aut aliis Bella contingere necesse fuerit, ut ipsa Majestas Imperialis personaliter cat, aut Dux constitutus Exercituum & Palatini Vallachia & Moldaviæ & Transylvaniæ per contractionem illis hostibus Bellum gerat; Quando ab Hoste missus Internuntius à Rege Poloniæ auxilium quæret, Rex Poloniæ propter sinceritatem & efficacitatem & executionem amicitiæ & correspondentiæ tum erga Solium Imperiale suis Exercitibus, & opibus, ne hostibus meis opem ferat, & si quis ab Hoste meo missus

in Ditionem Regni Poloniæ Exercitum colligere quærebat, illum impediat, & facultatem ne concedat, & Senatoribus & Capitaneis ipsius, & aliis si qui propria voluntate ut ferrent auxilium hosti meo, abire voluerint, ne sinat eos, nevè occultè vel manifestè illis veniam concedat.

Transylvania. No aid to enemies. Extradition of Refugees.

Cum Transylvanicum Regnum meum sit Aviticum & Hæreditarium, cum pluribus Transylvania & Ungariæ Regibus, qui huc usque sinceritatem habuerunt, amicitiam exerceant, in partibus quoque Transylvaniæ, si hostis meus manifestetur, à Majestate Polona nec occultè, nec manifestè auxilium præstetur hosti meo, & si Princeps Transylvaniæ, aut Woiewoda Vallachiæ & Moldaviæ, & alii quipiam culpati transfugiant in Regnum Poloniæ, talis non admittatur, sed propter respectum amicitiæ & correspondentia devinctos illos Compedibus ad Solium Imperiale transmittat, hac ratione meo Amico Amicus, & Inimico meo sit Inimicus.

Non-molestation of Polish Merchants.

davia.

Condition. Vaivode of Mol

Et ut in præsens & in utroque Dominio amicitia crescat; Subditi Ditionum Poloniæ per Fluvium Thyra in Portum Bialogrodensem Merces adferentes, aut Mercaturas exerceant, cùm postulatum sit tales, qui nullum Ditioni meæ damnum meditentur, pacatè & propter Mercaturam venientes, ne impediantur, & Rege Poloniæ permanente in amicitia erga meum Solium Imperiale, Woiewoda Moldaviæ quoque, juxta consuetudinem ab antiquo cum Regibus Poloniæ amicitiam

exerceat.

Ransom of Polish Captives. Converts to Mahometanism. Liberation of Captives without ransom.

Et anteà tempore Pacis qui è Polonis in captivitatem rapti sunt, & perseverantes in Christianismo aut transiverint in Mahometismum, quando è Polonia venerunt, aliqui, ubicunque illos invenerint in Ditione Imperiali dato Dominis ipsorum Juramento de pretio emptionis, uti præstitum constiterit, pluris ne redimantur, & postquam pretium solutum fuerit, nemo impediat, ut illos in propriam Regionem ducant. Verùm si quis ab illis Captivis in Mahometismum conversi fuerint, ne de illis prætensio fiat, sed conserventur in illo eodem statu.

Passports unnecessary. Free transit of Merchants.

Et post concessionem SS. Capitulationum utrinque qui in captivitatem capti sunt, sine pretio liberentur, & Legati & homines utriusque Dominii Patentibus ne egeant, sed Literæ permanentes nulla ipsis molestia, neque opibus ipsorum damnum inferatur, &

Mercatores utriusque, Mari & Terrra, per loca & Portus consuetos transeuntes & permeantes ubicunque morati fuerint, juxta consuetam normam solventes Telonia quæcunque fuerint, ne ulla vexatione afficiantur aut damno in opibus aut Mercibus suis.

Merchants deceased. Non-confiscation of their Property.

Et si qui è Mercatoribus Poloniæ in Ditione mea Imperiali mortui fuerint, ne ipsorum quoque Merces usurpentur à publico Fisco, sed Societatis Antesignano & Principalibus ipsius reddantur, ut ipsi quoque Hæredibus ipsorum reddant.

Cognizance of Disputes among Merchants. Observance of Judicial

Forms.

Et si qui è Mercatoribus utriusque Dominii, aut mutuo datæ aut acceptæ pecuniæ, aut emptionis aut venditionis lites habeant ; & qualique alio modo ad Tribunal cum adversario suo sisteretur, ubicunque erit, aut hîc aut illic, Judices locorum illorum, accuratè & summa inquisitione faciant, & quod probatum fuerit debitum & justum Postulatum, ut solvatur constringant, nevè permittant, ut contrarietas & resistentia fiat, sed sedulò Executioni committant, sed sine probatione debitâ & legitimâ Judiciorum forma, contra Jus nemo utriusque Dominii propter alterius debitum molestetur, & si quis molestiam inferre voluerit, cohibeatur.

Disputes concerning Contracts and Money. Judicial Precautions.

In litibus stipulationum & pecuniæ sine legitima probationi & testimoniis ne molestetur, anteaquam videantur & legantur, quæ in manibus eorum scripta sunt obligatoriè & testationis Judicum & Notariorum publicorum legitimæ, solis falsis Testimoniis, injustæ petitioni & pravis litibus ne fides præstetur neque quodpiam fiat. Et omninò Judices utriusque Dominii adhibitâ curâ & diligentiâ, antequam controversæ rei Statum & litis conditionem juxta suam originem & veritatem comprehendant, illegitimæ lites ne audiantur.

Murder and Theft. Duty of Judges. Restoration of stolen Property.

Et pariter si à Latronibus et Grassatoribus cujuspiam opibus & vitæ damnum inferatur, Judices illorum ubicunque sint, inveniant & summa severitate puniant, & oblata latrocinia Dominis ipsorum restituantur.

Mutual treatment of Ambassadors.

Et venientes Legati propter Amicitiam ne cohibeantur; salvè & immuniter possint ire & redire, & quando in confinia venerint, associentur custodibus, & in utroque Dominio ita eadem ratione practicetur.

Prohibition to pass the Thur.

Travellers. Restoration of Captives.

Shepherds. Seizure of horses.

Et Silistrienses & Bialogrodenses Confinarii & Portus Telonarii & Decimatores & Tricesimatores, & quicunque alii è Ministris & servis Dominii mei, propter Tricesimatores Dominii utriusque aliis ne permittantur ire trans Fluvium Thyræ, & si apud Viatores utriusque Dominii aut venientes aut abeuntes Captivi deprehendantur, abducti è manibus eorum restituantur Patriæ & Libertati; & Pastores, qui in Ditionem Poloniæ accedunt, notificent Judicibus locorum se & pecora sua, clàm ne accedant, & Pastorum justum solvant; Tales autem postquam se notificaverint, si quæ pecora ipsorum amittantur, locorum Judices interveniant & restituant. Et venientium & abeuntium equi ne rapiantur in Posta & itinere, ne Janizeri aut aliqui equos illorum arripiant.

Protection to Merchants and Traders.

Conditions.

Et Negociatores & Mercatores post solutionem Telonii & consuetorum, nihil plus solvere cogantur, & ne illis superfluitates, imponantur huc usque, & quod solvere consueverint, illud idem solvant & nihil insuetum fiat: & Subditi Poloniæ, Armeni & Christiani, in Moldavia, & in alia loca Ditionis Imperialis, ut Mercaturas suas exerceant, ne clam & per desertas vias veniant, sed per consueta Mercatoribus itinera, si aliquod damnum talibus Mercatoribus, in vita & opibus inferatur, puniantur severissimè rei & culpati, & Mercatores sinceri & æqui, & sine fraude venientes, ne vexentur, postquam solverint practicatum Telonium.

Strict execution of Treaty. Imperial Oath.

Et imposterum sicut Imperium meum, & dies gloriosi mei Domini usque ad ultima secula indeficienter permanebunt, ita semper supradictarum Capitulationum virtute id omne quod in ipsis continetur executioni irrefragabili mandabitur, & eo Pax, & bona Correspondentia in æternum confirmabitur & honore debito elevabitur. Et quamdiu à Rege Poloniæ suis Centurionibus, Palatinis, & alia Gente ipsi submissâ nihil contra Pacem & concordiam proveniet, & Juratis Pactis, & Articulis Immutationem offerre possit, & quamdiu etíam ipsi honorem Existimationi, Jus Amicitiæ & Pacis habebunt, etiam à gloriosa Porta meæ Majestatis Imperialis Juramentum adhibeo & protestor, per Excelsum Deum Creatorem Cœli & Terræ, & per Miracula Mahomet Mustaffa, Summi Prophetæ, (qui est Sol aliorum sæculorum, supra quem sit Pax Majestatis Divinæ!) protestor inquam, quod ex juratis Articulis nec minimum Punctum transgrediar, nec super ipsis ullum in modum interveniet difficultas ulla, sed quod Pax & Unio confirmabitur & stabilietur quantum gloriosi & fulgentis mei Imperii infinitum tempus permanebit, istæ Capitulationes stabiles

& indissolubiles existant, & omnes Subditi & dependentes illius Regni perfectâ quiete sub umbrâ meæ protectionis gaudeant. Sie res sciatis & fidem huic nobili Signo præstetis.

Datum in Campo Danovæ Bassæ, in plenilunio Sept. Anni MDCLXXIX.

No. 5. Treaty. (Peace.)

1699.*

Carlowitz, January 26,

Instrumentum Pacis inter Augustum II, Regem & Rempublicam Poloniæ ab una, & Mustapha Han Turcarum Sultanum ab altera Parte inita; per Mediationem Wilhelmi III, Magna Britanniæ Regis & Dominorum Ordinum Fœderati Belgii Generalium. In Congressu Carlowizii in Sirmio sub Tentorio celebrato die 26 Januarii, 1699.

In Nomine Sanctissimæ & individuæ Trinitatis.

AD perpetuam rei memoriam, omnibus & singulis, quorum interest, notum sit, quandoquidem inter Regnum Polonicum & Excelsum Imperium intercedens diuturnum dissidium Serenissimo & Potentissimo Magnæ Britanniæ & Franciæ & Hiberniæ Rege, Wilhelmo Tertio, & Celsis & Præpotentibus Dominis Generalibus Fœderati Belgii Ordinibus, sistendi humani Sanguinis, & reducendæ reciproca Quietis desiderio, ad procurandos hujus almæ Pacis Tractatus Mediationem suam interponentibus, atque Officia & Conditiones ejusdem Mediationis diligenti opera & studio explentibus, Excellentissimis Dominis ad Fulgidam Portam Legatis Plenipotentiariis, Wilhelmo Domino Paget, Barone de Beaudesert, in Comitatu Stadfordiensi, ejusque Comitatus Regis Locum tenente, ex parte Majestatis Britannicæ, & Domino Jacobo Coljer, ex parte Celsorum & Præpotentium Dominorum Generalium Fœderati Belgii Ordinum, favente Deo, reciproca utrinque inclinatione, atque propensione sopiri & penitus extingui placuerit, atque Carlovici, ad Confinia Syrmii, ubi Congressus Legatorum Plenipotentiariorum ex inclytæ Mediationis dispositione institutus fuerat, initis Tractatibus de Pacis Articulis cum Illustrissimo & Excellentissimo Domino Mechmet Effendi, Magno Cancellario Excelsi Imperii, & Illustrissimo & Excellentissimo Domino Alexandro Maurocordato, de Nobili Stirpe Scharlati, ab intimis Secretis ejusdem Excelsi Imperii, ad tractandam Pacem Legatis Plenipotentiariis, post aliquot Sessiones, tandem, annuente Divina Clementia, Negotium hoc almæ Pacis feliciter in

Dumont. Vol. 7. Part 2. Page 451.

« PreviousContinue »