Page images
PDF
EPUB

qua castis

tatem, institutionem, mores, doctrinam et fidem diligenter investiget et examinet » (1).

Ex quibus profecto patet neminem omnino excipi a doctrinae periculo subeundo, qui velit ad sacros ordines promoveri; itemque doctrinae periculum eiusmodi, non quasi pro forma atque obiter, sed diligenti investigatione faciendum. Ac merito quidem: non enim promiscuum est, doctus sit an indoctus qui sacris initietur; sed ea prorsus ratione rectisque moribus commendari illum oportet, eâdem et doctrina exornari necesse est.

Hinc Decessores Nostri, praesertim vero Alexander VII f. r. Const. Apostolica sollicitudo, de doctrinae examine ab ordinandis rite peragendo multa monuerunt ac sapientissime decreverunt, tum pro dioecesibus universis, tum praecipue pro hac alma Urbe, quae ipsis erat peculiari officio commendata, utpote Romani Episcopatus, sedes.

Quae cum decursu temporum, ut assolet in humanis, nonnihil neglecta fuerint; placet Nobis, quoniam res agitur momenti maximi, quid in ea re sit praestandum enucleatius edicere ac distinctius statuere. Quae igitur sequuntur sancte in posterum praestanda volumus et mandamus.

1. Quicumque in Urbe, sive de saeculari clero sive de regulari, sacris ordinibus initiandi erunt, omnes, excepto nemine, doctrinae periculum facient in Curia Cardinalis Vicarii Nostri. Qua in re Tridentinae Synodi decreta innovamus et confirmamus, ac privilegium exemptionis quodcumque penitus extinguimus, atque illud etiam quo fruitur Societas lesu ex Constitutione Pium Gregorii XIII et Constitutione Quantum Pauli V Decessorum Nostrorum.

II. Quibus de rebus quave methodo examinandi sint, qui vel sacram Tonsuram vel minores Ordines sunt suscepturi praxis edocet, quae huc usque obtinuit, quamque Nos obtinere in posterum, nulla mutatione, volumus.

(1) Sess. XXIII, cap. vii de Reform.

III. Ad maiores Ordines qui sunt evehendi, ii de Instructione primum interrogandi sunt, quae ad Ordinem suscipiendum pertinet. Tum etiam tractationes aliquas de Theologia dogmatica proponent: videlicet, unam pro Subdiaconatu ; binas pro Diaconatu; ternas pro Presbyteratu, ac praeterea tractationem de sanctissimo Eucharistiae Sacramento.

IV. Qui ad Diaconatus Ordinem promovendi sunt, in faciendo periculo, tractationem theologicam, quam pro Subdiaconatu proposuerunt, iterum proponere ne queant: item Sacerdotio qui sunt augendi, tractationem nullam proponant, de qua in praeteritis examinibus tentati iam fuerint.

V. Quas quisque theologicas tractationes proponat, singulorum ordinandorum arbitrio permittimus. Cardinalis tamen Vicarii Nostri erit Tractationum seriem perscribere ac definire, praeter cuius limites nulla ordinandis eligendi facultas esto. Singula porro examina quam diu sint protrahenda, eiusdem Cardinalis Vicarii Nostri prudenti arbitrio statuendum relinquimus.

VI. Quicumque, ex ordinandorum numero, Theologiae lauream in aliqua pontificia Universitate consequuti fuerint; eos a subeundo periculo de re theologica exemptos volumus.

VII. Pontificia decreta quae adhuc vigeant, et Vicariatus Nostri urbani consuetudines, quae hoc Motu-proprio Nostro non sint mutata vel abrogata, vim omnem ac robur in posterum etiam obtinere volumus ac decernimus.

Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvi Iulii anno millesimo noningentesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. X

EOXO

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

CAIETANA

IURISDICTIONIS

Alumni Institutorum non exemptorum proprio Episcopo sub

esse propriaeque dioecesi pertinere minime desinunt.

Factispecies. Sac. Augustus Lauretti e Congr. Missionariorum Pretiosissimi Sanguinis, ratione infirmae valetudinis et de Superiorum licentia, se in propriam familiam restituit in oppido Valliscursae commorantem, dioecesis Caietanae, quin cessaret ad suam Congregationem pertinere, quae illuc ecclesiam domumque habet. Plura munera ab Archiepiscopis dioecesanis commissa eidem fuerant; sed a. 1903 per aliquot menses ei denegata est renovatio schedulae pro sacramentalibus confessionibus excipiendis, et a. 1904 prohibita quoque celebratio missae per totam dioecesim, dein vero permissa in sola ecclesia Missionariorum P. S., praemissis tamen tribus diebus spiritualium exercitiorum. Verum sacerdos Lauretti, huic impositioni obtemperare renuens, ad H. S. C. confugit, enixe rogans ut ad suum pristinum statum restituatur.

Informatio Ordinarii. Praemittit se nullimode suspensionem tulisse in sacerdotem Lauretti, sed ei dumtaxat facultatem celebrandi in diocesi denegasse, eo quod ille non ad Caietanam dioecesim sed ad Institutum Pretiosissimi Sanguinis pertineat, ad quod proinde redire debet, cum Ordinarius nulla detineatur obligatione recipiendi in sua dioecesi Religiosos extra Ordinem degentes. Affirmat deinde praedictum sacerdotem aere alieno gravatum esse atque pluribus familiis magna detrimenta fraudibus attulisse. Denique eumdem arguit tamquam discordiarum excitatorem inter dioecesanum clerum, praesertim vero Valliscursae.

Recursus sacerdotis. Lauretti imprimis animadvertit suam commorationem in patria legitimam esse, quia Missionarii P. S. haudquaquam propriae dioecesi renuntiant, quinimo ordinantur cum dimissoriis Ordinariorum et titulo sacri patrimonii, prout et ipse fecit. Cumque ob adversam valetudinem suum reliquerit Institutum, Valliscursae commorari ibique ecclesiae ac domui Congregationis suae inservire optime valet. Insuper addit se iam per 40 annos, scientibus et annuentibus Ordinariis, in sua familia vixisse, atque ab ipsis munia haud levis momenti sibi concredita fuisse, uti coadiutoria cuiusdam paroeciae et officium oeconomi in spiritualibus nec non negotiorum tractatio. Hinc absque suae famae discrimine subiacere deberet Archiepiscopi ordinationi; vulgus enim, minime distinguens suspensionem inter et denegationem facultatis missae celebrandae, gravissimas culpas in illo statim praesumeret.

Quoad aes alienum ipse affirmat uni solae personae quamdam pecuniae summam debere, et quidem non personaliter sed tamquam suae familiae sponsorem. Caeterum hoc debitum esse nequit sufficiens causa eidem comminandi suspensionem, quando fideles pro missa audienda ad ecclesiam iam convenerant. Ultimo accusationem discordiarum excitatoris in dioecesi repellit tamquam meram assertionem nullo fundamento innixam, cui e contra nonnullas opponit epistolas praesertim ipsius Vicarii Generalis, quibus sua prudentia laudatur in negotiis sibi commissis.

Dubium. Se il sacerdote Augusto Lauretti debba essere restituito nel primitivo stato nella diocesi di Gaeta nel caso (1).

Resolutio. S. Congr. Episcoporum et Regularium, reformato dubio ut sequitur: Se si sostenga la prescrizione fatta da Mons. Arcivescovo al sac. Augusto Lauretti di non cele

(1) An sacerdos Augustus Lauretti restituendus sit in pristino statu in Caietana dioecesi in casu (V. R.).

brare la S. Messa che nella chiesa dei Missionari del Preziosissimo Sangue, e di compiere precedentemente tre giorni di spirituali esercizi nel caso (1); die 27 Ianuarii 1905 rescribendum censuit:

Negative et amplius.

Colliges. 1°. Alumni Congregationum non exemptarum, secluso privilegio Apostolico, ordinari nequeunt absque litteris dimissorialibus proprii Episcopi.

2°. Hinc ipsi semper pertinent ad suam dioecesim, ad quam redire ius habent quoties ex legitima causa et de Superiorum consensu extra Ordinem morantur.

3°. Insuper subditi remanent proprii Ordinarii, qui non solum tamquam Apostolicae Sedis delegatus sed etiam potestate ordinaria in eos delinquentes animadvertere valet.

4o. Debita contrahere per se non est delictum, nisi pravus sit finis pravaeque extent circumstantiae.

5o. In themate sacerdos Lauretti est membrum Congregationis non exemptae a iurisdictione Ordinariorum, et ordinatus fuit cum dimissoriis Episcopi Caietae, cui subditus est non solum titulo originis et ordinationis sed etiam domicilii.

6o. Cum praeterea accusationes contra praefatum sacerdotem non sustineantur, eo ipso nec sustineri possunt poenae ab Archiepiscopo in eum prolatae.

(1) An praescriptio a Revño Archiepiscopo facta sacerdoti Augusto Lauretti non celebrandi S. Missam nisi in ecclesia Missionariorum Pretiosissimi Sanguinis peragendique prius tres dies spiritualium exercitiorum sustineatur in casu (V. R.).

« PreviousContinue »