Page images
PDF
EPUB

» quòd certis incerta præponeret (1) » : ac postea : « Vera ergo falsis, aut incertis certa præpone (2) ». Quæ primùm sunt generalia, et ad omnem casum tum juris tum facti pertinent : deinde procul absunt à consilii ratione, cùm ad peccatum grave pertinere dicantur.

15. Respondent denique non bene appellari incerta aut dubia, quæ utrinque probabilia judicantur. Sed profectò illudunt lectoribus, cùm nolint agnoscere ubi dubium nullâ præponderante ratione vincitur, rem omnino manere suspensam et incertam. Quantumvis enim probabilia utrinque rationum momenta fingantur, verè pro dubio relinquitur, de quo nihil affirmare, nihil negare posse te fatearis. Neque hîc opus est disquisitione sollicitâ, sed statim terminis intellectis, nullo labore quod verum est animus intuetur; ex quo liquet has responsiones merè esse cavillatorias. Jam ergo pergimus ad secundam quæstiunculam, facilè et uno verbo resolvendam.

QUESTIUNCULA II.

Quæ regula data sit ad vincendum dubium ratione probabili.

16. CONCLUSIO. Regula vincendi dubii ratione probabili, est ut sit probabilior.

Hæc clarè definita est in Concilio œcumenico

(1) Aug. de Bapt. cont. Donat. lib. 1, cap. 11, n. 4; tom. ix, col. 82. — (2) Ibid. cap. v, n. 6; col. 83.

BOSSUET. XXX.

45

[ocr errors]

Viennensi, ubi duabus contrariis sententiis de informante gratiâ in Baptismo infusâ recensitis, subdit: «< Nos autem attendentes generalem effica>> ciam mortis Christi, quæ per Baptisma applica» tur omnibus baptizatis, opinionem secundam » (quæ dicit tam parvulis quàm adultis conferri >> in Baptismo informantem gratiam et virtutes) tanquàm probabiliorem, et dictis Sanctorum » ac Doctorum modernorum theologiæ magis >> consonam et concordem, sacro approbante » Concilio, duximus eligendam (1) ». En regulam quâ vincitur dubium ratione probabili; sed eà sanè lege, ut sit probabilior, ac dictis Sanctorum magis consona : alioqui si desit illud magis, si illud probabilius, non nisi temerè eligeretur dubio remanente, cùm nulla ratio præponderaret. Hâc lege agit Ecclesia, nec sibi relinquit liberum, ut sententiam sive opinionem minùs probabilem eligat, sed omnino probabiliorem eligendam ducit, eligendam decernit; tantaque vis inest probabilitati, sed majori tantùm, ut Concilium œcumenicum hâc lege se agere omnibus palam faciat. Qui ergo minori probabilitati dat locum, Concilii oecumenici regulam apertissimam spernit.

17. Nec equidem video quid responderi possit. Si enim dixerint, agi de speculativis, non de practicis, primùm quidem clarum est, utriusque dubii resolvendi parem esse rationem: tum etiam

(1) Clem. unica de summa Trinit. et fid. cath. sive Clem. lib. 1, tit. unic. Fidei Catholic.

patet, hoc quoque Concilii œcumenici decretum pertinere ad aliquam praxim, nempe ad eligendam, atque adeo profitendam et prædicandam aliquam ex duabus sententiis, gravissimo animæ futuro discrimine, si ab eâ quam Concilium eligendam duxerit, recedatur.

18. Hinc ergo emendandus error eorum qui dicunt, in æquilibrio rationum, intellectum determinari à voluntate pro libito. Audiendus enim Apostolus dicens : Rationabile obsequium vestrum (1). Non ergo ad libitum eligimus sententias, et judicia formamus; sed ex præscripto et normâ rationis; neque dicit Concilium: Nos autem hanc sententiam eligendam duximus; sed, eligendam duximus ut probabiliorem magisque consonam..... Quare intelligit, non ad libitum, sed ratione tantùm flecti intellectum.

19. Hinc quoque emendandi duo errores extremi alter Joannis Synnichii, cujus hæc verba sunt: << Non licet sequi opinionem vel inter pro»babiles probabilissimam (2) ». Hoc enim est apertè sanctæ Synodo repugnare, cùm illa eligat opinionem quæ sit tantùm probabilis, modò sit probabilior. Nec minùs ex eodem Concilio condemnandi qui ad aliud extremum tendunt, nempe, ut omnis probabilis opinio, minùs licet probabilis, magis probabili comparata, pari loco habeatur. Quæ sententia non minùs repugnat concilio, à quo non quæcumque probabilis, sed tantùm ea quæ probabilior videatur, eligitur.

(1) Rom. XII. I. - · (2) Synn. lib. 1', c. XXVII et LXXXVII. §. 364, etc.

20. Danda itaque est opera, ut uterque prohibeatur error, et is quo negatur vinci dubium præponderante probabiliori ratione, et is quo minùs probabilis æquo omnino jure cum magis probabili gaudere videatur.

[ocr errors]

21. Eòdem pertinet hæc juris regula XLV: Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, » vel quod plerumque fieri consuevit (1) ». Latente enim vero, necesse est quæratur saltem illud quod est vero simillimum. Quare et in contingentibus, quæratur oportet etiam illud quod fieri consuevit ; hoc enim constat esse verisimilius.

22. Stent ergo hæ duæ regulæ : latente omni ex parte vero, quæratur tutius; id est, quod ab omni absit periculo: jam illucescente ac incipiente veritate, nec tamen plenè ortâ, quæratur probabilius ac verisimilius.

23. Neque enim latente vero, ac nullâ præponderante ratione, dicit regula, in dubiis æquo rationum verisimilium sive probabilium pondere: Age ut vis, sequere utrumlibet; sed, Sequere tutius: nec item, Age ut vis, dicitur, prævalente aliquâ ratione; sed, Sequere probabilius ac verisimilius. Sic judicium tuum, etsi probabile tantùm, erit tamen æquissimum, dubio superato, juxta œcumenici Concilii Viennensis auctoritatem, per eam sententiam quæ et probabilior dictisque Sanctorum magis consona videatur.

24. Quam enim sententiam optimam ac proba

(1) In vi, de Reg. jur. 45.

bilem esse judicaveris, secundùm eam agere jus est quamvis etiam liceat à jure decedere, ac perfectiora amplecti si lubet.

25. Hæ autem regulæ quàm inter se connexæ sint nemo non videt. Si enim nefas est, nullâ præponderante ratione declinare ab eo quod est tutius : quantò magis veritatem meliùs affulgentem, ac pro lege stantem simul, et securitati et probabilitati post ponere?

DISSERTATIUNCULA II.

DE OPINIONE MINUS PROBABILI, AC SIMUL MINUS TUTA.

1. Du sunt in materiâ probabilitatis quæstiones principales: prima, quid sentiendum, quidve agendum in æqualitate rationum pro lege et contra legem: altera, quid sentiendum, quidve agendum præponderante ratione probabili. Hanc nunc speciatim pertractandam putamus. Observari sanè volumus, loqui nos, non de probabilitate ut in se considerari posset, sed de probabilitate respectu ipsius operantis ; ita ut sequi possit eam opinionem, quam ipse ut minùs probabilem et simul ut minùs tutam agnoscat.

Quærimus autem hîc, an et quâ censurâ affici eam oporteat?

2. Ac primò quidem constitit, adversari eam certissimæ regulæ in œcumenicâ Viennensi Synodo confirmatæ, cui etiam antiquæ juris regulæ consentiant. Quod quia jam expeditum est, scrip

« PreviousContinue »