Page images
PDF
EPUB

25. Huc accedit alia nota; quòd ille fons sit corruptelarum omnium, quæ in moralem theologiam invectæ sunt. Fac enim, cogites tot opiniones noxias; has simul cum minoris probabilitatis auctoritate, atque ex illâ natas, magistra experientia docebit; nec fieri potuit quin à veritate deflecterent, qui non verum falsumque, sed hominum de vero falsoque varia opinantium arbitria quærebant.

26. Hæ sunt igitur justæ, nec minùs necessariæ censuræ, nisi velimus falsâ securitate simplices animas mergi in interitum.

27. At enim Roma tacet: sanè; sed ultro admonuit, ne suum silentium approbationi verti sineremus (1). Absit interim ut vetet quominus Episcopi suo fungantur officio. Vidit æquo animo tot graves Gallicanorum Episcoporum censuras contra probabilismum validè et expressè insurgentes. Vidit Senonensem, vidit Bituricensem, vidit Parisiensem, vidit Venciensem Romæ quoque lectam et excusam in Fagnani doctissimi atque optimi viri opere: vidit recentissimè Rotomagensem doctissimam ac fortissimam (2). Quas quis reprehendit? quis bonus non laudavit? Vidit summos viros, Lauream, Daguirreum, alios Cardinales adversùs probabilismum præeuntes: vidit Pallavicinum à pristinâ quam imbuerat sententiâ publicè recedentem; quod idem fecerat Daguirreus, editis doctissimis retractationibus in

(1) Propos. 27 inter damnat. ab Alex. VII, 24 sept. 1665. — (2) De opin prob. n. 287, 288. Edit. Brux. 1667, p. 245.

eruditissima

eruditissimâ collectione Conciliorum Hispaniæ (1). His addo antiquiorem Bellarminum in egregio opere, cui titulus: Admonitio ad Episcopum Teanensem (2), quo omnes Episcopos, sub nepotis sui nomine, de probabilismo vitando gravissimè commonitos voluit. Hos Roma suspexit. Nonnunquam et ipsa se præveniri amat, atque Ecclesiarum confirmare judicia. Sed hæc hac

tenus.

DISSERTATIUNCULA III.

DE CONSCIENTIA.

Ex cap. Inquisitioni tuæ, de Sent. excomm. lib. V2 Decretal. tit. xxxix, cap. XLIV.

Hoc decretum Innocentii III, consultissimi Pontificis, unum esse in toto jure longè accuratissimum ac lucidissimum Theologi et Jurisconsulti omnes facilè confitentur. Hoc autem definiri quæstionem nostram pro sententiâ ipsi operanti tutiore simul ac probabiliore visâ demonstrare aggredimur, hoc præsupposito:

Conscientiam sui certam esse oportere, ac prosilientem ad actus quos malos esse sentit, procul dubio esse malam, Theologi omnes uno ore decernunt: attestante Paulo: Finis præcepti

(1) Refert. Thyrs. Gonz. De rect. usu opin. prob. Dissert. x11, cap. 11, §. 11 et 13, n. 76, 92, p. 393, 405.

Gonz. ibid. n. 90, p. 402.

BOSSUET. XXX.

(2) Ap. eund.

46

est charitas de corde puro, et conscientiâ bond, certò utique bonâ, et fide non fictá (1).

Quòd verò sit mala prosiliens ad actus quos ipsa non quidem certò, sed tamen probabiliùs malos esse credat, sic demonstramus.

Contingit conscientiam prohiberi ab agendo, vel ex eo quòd sciat pro certo se malè agere, vel ex eo quòd non sciat pro certo, sed credat. Primo casu, quo pro certo sciat se malè agere, prohibetur ab actu ut apertè illicito, puta à reddendo debito conjugali, de quo hîc agebatur, propter impedimentum alteri conjugum pro vero et certo notum. Hæc igitur Innocentii III prima est distinctio, nihil habens difficultatis.

Secunda verò talis est : « In secundo casu, quo quis non sciat sed credat (subesse impedimen» tum,) iterum distinguendum est, utrum habeat >> hanc conscientiam ex credulitate levi et teme» rariâ, an probabili et discretâ, licet non evi>> denti et manifestâ » : quo ultimo casu, credulitatis scilicet probabilis et discretæ, decernit Pontifex, stante illâ credulitate, non posse ab ita credente prosiliri in actum, « ne in alterutro, » vel contra legem conjugii, vel contra judicium >> conscientiæ committat offensam ». Ergo quominus agas prohibet, non modò credulitas evidens et manifesta, verùm etiam probabilis et discreta quibus verbis rem pro nobis definitam putamus, et sic ostendimus.

Primùm enim, ipse casus quem tractat Ponti

(1) I. Tim. 1. 5.

fex, est is ipse de quo quærimus. Supponit enim prævalere in operantis animo illam credulitatem, sive opinionem probabilem et discretam. Non autem prævaleret, nisi ex prævalente quoque ratione probabili, ac per hoc probabiliore visâ. Ergo is ipse casus est de quo quærimus : hoc primùm.

Secundò autem, liquet pro nobis definitum esse perspicuis verbis. Est enim definitum prævalente ratione probabiliori visâ, et ex eâ faciente in animo operantis probabiliorem sententiam sive credulitatem, licet non evidentem atque manifestam, ipsum quoque operantem impediri ab agendo, nec nisi læsâ conscientiâ prosilire posse in actum ergo ligat conscientiam illa opinio sive credulitas, sive sententia discreta et probabilis, licet non evidens, atque actum prohibet: quod erat demonstrandum.

Confirmatur ipsa credulitas levis et temeraria ligat conscientiam ac prohibet actum : ergo à fortiori probabilis et discreta credulitas. Major perspicua est ex illis decreti verbis, « et quidem » ad sui Pastoris consilium conscientia levis et » temerariæ credulitatis explosa, licitè potest non » solùm reddere, sed exigere debitum ». Ergo etsi in actum prosiliri potest, non tamen stante illâ, quamvis temerariâ et levi, sed priùs exploså.

Ampliùs confirmatur ex cap. Per tuas, 11. de Simon. lib. v Decret. tit. m, cap. 35, ubi idem Innocentius sic decernit: « Nos igitur responde» mus, ut idem in ordine sic suscepto securè » ministret; sed contra conscientiam ulteriùs non

» ascendat, ne ædificet ad gehennam; licet ex >> eo quòd conscientiam nimis habuerit scrupulo» sam in difficultatem hujusmodi sit collapsus, >> quam utique non evadet, nisi deponat erro>> rem ». Ergo prohibet actum error etiam nimis et improvidè scrupulosus, deponendusque est ne edifices ad gehennam: quantò magis sententiâ gravi et probabili atque discretâ insidente, et in animo operantis prævalente ratione, ut dictum est?

Quid autem sit ædificare ad gehenneam idem Innocentius III claris verbis docet, cap. Litteras, de Restit. spol. lib. 11, tit. xi, cap. 13: « Omne, » inquit, quod non est ex fide, peccatum est: » et quidquid fit contra conscientiam, ædificat >> ad gehennam ». Ergo ædificare ad gehennam nihil est aliud quàm facere contra conscientiam; facere autem contra conscientiam est profectò illud ipsum de quo dicit Apostolus: Quia non ex fide: Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (1).

Jam ergo si quæ vidimus capita Decretalium mente repetamus, profectò constabit secundùm Apostolum peccare contra fidem, id est, contra conscientiam, non tantùm eum qui agit contra credulitatem evidentem et manifestam, sed etiam eum qui agit contra credulitatem probabilem et discretam, licèt non evidentem; imò etiam eum qui agit contra conscientiam errantem, eo quòd nimis scrupulosa sit, et scrupulo etiam levi per(1) Rom. XIV. 23.

« PreviousContinue »