Page images
PDF
EPUB

motivum ipsumæternæ salutis abjiciat. Neque sustinemus amorem purum dici eum, qui divinam fruitionem, hoc est, summum et immortalem ex Dei visione amorem pro fine non habeat, nec votis omnibus complectatur.

6. Sanè Cameracensis, ut ab imperfectà, nec ad liquidum purà charitate, ad perfectam et puram transeamus, vult amputari aliquid; nempè studium commodi, mercedis, beatitudinis. Hoc autem quod amputat, vel est illud studium, affectus ille naturalis commodi, mercedis, beatitudinis, quem tantis conatibus in Instructionem pastoralem invexit; vel est ipsa spes theologica, sive in spe theologicâ movendi illiciendique animi vis.

7. Cameracensis autem studiosissimi defensores, non illam affectùs naturalis explicationem admittunt: ergò admittant necesse est spei theologicæ moventis excidium illud, quod et nos criminamur, et ipse Cameracensis improbat : non ut leve quoddam facinus, sed ut impietatem, quam à nobis imputari sibi omnibus paginis queritur .

8. Mira ergò libri sors quem defensores ejus eâ tantùm ratione à se propugnari posse putant, quam ipse auctor unà nobiscum rejicit ut impiam.

9. At enim, inquiunt egregii defensores, nos spem non omninò tollimus, sed eam in ipso amore puro virtute contineri, eoque suppleri dicimus. Triste perfugium : cùm Paulus fidem ac spem, reipsà, non tantùm virtute manere ac distingui pronuntiaverit : Nunc autem, toto scilicet hujus vitæ decursu, atque adeò in perfectis quoque, manent tria hæc?: enucleatè, distinctè, et per proprios actus : fides, spes, charitas: major autem horum, non sola, sed major, est charitas : has animans, regens, sibique conjungens, et ad sese referens, non autem consumens, aut eorum actus premens.

10. Nec aliter Malayallus, Molinosus, Guyonia, spem illæsam prædicabant, quàm quòd puro amore illo uniformi ac permanente, virtute contineri, illoque adeò suppleri memorabant: quos nos alibi reprehendimus , nec ipse Cameracensis excusat : et in

2 I Cor., XIII, 13.

1 Instr. past., p. 18, 23, 37, 49, etc. liv. III, n. 21.

- 3 Etats d'Or.,

nostrâ Declaratione ponere poteramus, quàm id quod intelligebant et sapiebant omnes; neque nos amorem naturalem aliaque ejusmodi commentitia et à libro penitùs aliena , nullique omninò cognita, divinare ac somniare oportebat.

3. Neque tamen hîc ratiocinatione agere volumus, sed ipsâ auctoritate gestorum: habemus enim præ manibus explicationem illustrissimo Carnotensi ab auctore, ac per hunc nobis traditam, non ita multò post editionem libri. Hâc autem explicatione illustrissimus Cameracensis per commodum quidem proprium, nihil aliud intelligebat quàm ipsum bonum nobis , quod est objectum spei theologicæ; per motivum verò nihil aliud quàm finem extrà positum: nullâ usquàm aut amoris naturalis aut motivi interioris mentione : quod idem illustrissimus Carnotensis, datâ Epistola pastorali maximè theologicâ, ex ipso verborum tenore tam liquidò ostendit', nullus ut dubio locus superesse possit.

4. Grave quidem est nobis, grave Carnotensi', de Cameracensi aliud credere, quàm id quod idem Cameracensis, Deo teste appellato, à se intellectum esse significat. Sed sive id oblivione, sivé quâcumque alià ratione gestum, ipsa verba nos cogunt vetantque aliud intelligere in Cameracensis libro, quàm id quod et ipse datâ quoque explicatione prodidit, et omnes, etiam ejus acerrimi defensores, intelligendum arbitrentur.

5. Quòd autem assiduè purum amorem obtendunt, ac pulcherrimæ vocis splendore se capi profitentur, id quidem vanum est. Neque enim purum amorem eum qui vera charitas est illa justificans, inficiatur quisquam. Charitatem enim scimus eam quæ, teste Apostolo, non quærit quæ sua sunt, atque ita ex Dei gloriâ ac perfectione conceptam , ut ad eum finem alii omnes animi sensus voluntatesque referantur. Hanc à Cameracensi quarto gradu collocatam, maximè collaudamus : improbamus autem tantùm amorem quinti gradùs, unum puri amoris nomine celebratum, qui se spei auxilio juvari et excitari nolit. Non ergò de vero puro amore quem Schola omnis agnoscit, ulla nobis concertatio est : sed de amore fictitio, qui virtutes omnes theologicas supergressus, ideò se purum vocitat, quòd spei christianæ opem ac

1 Lett. past., p. 58. . ? Ibid., p. 69, 79, 80. 3 I Cor., XIII, 5.

2

motivum ipsum æternæ salutis abjiciat. Neque sustinemus amorem purum dici eum, qui divinam fruitionem, hoc est, summum et immortalem ex Dei visione amorem pro fine non habeat, nec votis omnibus complectatur.

6. Sanè Cameracensis, ut ab imperfectâ, nec ad liquidum purà charitate, ad perfectam et puram transeamus, vult amputari aliquid ; nempè studium commodi, mercedis, beatitudinis. Hoc autem quod amputat, vel est illud studium, affectus ille naturalis commodi, mercedis, beatitudinis, quem tantis conatibus in Instructionem pastoralem invexit; vel est ipsa spes theologica, sive in spe theologicâ movendi illiciendique animi vis.

7. Cameracensis autem studiosissimi defensores, non illam affectùs naturalis explicationem admittunt: ergò admittant necesse est spei theologicæ moventis excidium illud, quod et nos criminamur, et ipse Cameracensis improbat : non ut leve quoddam facinus, sed ut impietatem, quam à nobis imputari sibi omnibus paginis queritur

8. Mira ergò libri sors quem defensores ejus eâ tantùm ratione à se propugnari posse putant, quam ipse auctor unà nobiscum rejicit ut impiam.

9. At enim, inquiunt egregii defensores, nos spem non omninò tollimus, sed eam in ipso amore puro virtute contineri, eoque suppleri dicimus. Triste perfugium : cùm Paulus fidem ac spem, reipsâ, non tantùm virtute manere ac distingui pronuntiaverit : Nunc autem, toto scilicet hujus vitæ decursu, atque adeò in perfectis quoque, manent tria hæc: enucleate, distinctè, et per proprios actus : fides, spes, charitas : major autem horum, non sola, sed major, est charitas : has animans, regens, sibique conjungens, et ad sese referens, non autem consumens, aut eorum actus premens.

10. Nec aliter Malavallus, Molinosus, Guyonia, spem illæsam prædicabant, quàm quòd puro amore illo uniformi ac permanente, virtute contineri, illoque adeò suppleri memorabant: quos nos alibi reprehendimus , nec ipse Cameracensis excusat: et in

2 I Cor., XIII, 13.

3 Etats d'Or.,

Instr. past., p. 18, 23, 37, 49, etc. liv. III, 2. 21.

ipsis Issiacensibus Articulis ?, fidei ac spei aliarumque virtutum actus cum charitate conjunctos, sed tamen distinctos explicitosque subscripsimus. Qui ergò Cameracensi hanc excusationem subministrant, Malavallum, Molinosum, Guyoniam, infausta et damnata nomina, reducunt in Ecclesiam.

11. Alia argumentatio : Ille actus spem supplens et virtute eminenterque continens, vel est actus charitatis, vel actus charitate major. Atqui actus nullus est actu charitatis major: est enim ea virtus charitas quæ omnibus aliis virtutibus major est : eâ autem major esse nulla memoratur. Quin illa dilectio quâ negat Dominus ullam esse majorem , non est aliud quàm charitas. Ex eo autem quòd omnibus virtutibus major sit, non sequitur ut suppleat reliquas, sed ut eas adjungat sibi, eis emineat, eas regat. Ergò supplementum illud spei fictitium est.

12. Si potest spes ejusve actus charitate suppleri, maximè ex eo quòd dicat Apostolus : Charitas omnia sperat '. Atqui eâdem ratione dicit : Charitas omnia credit: ergò tam fides quàm spes charitate suppleri posset, quod nemo dixerit.

13. Sanè haud magis licet supplere spem quàm fidem : fidem autem alio actu perfici, verum est; suppleri autem, falsum : nec minùs impossibile est sine spe, quàm sine fide placere Deo , quod ait Apostolus : cùm eidem Apostolo fides sit sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium . Ergò sine spe ejusque expressis actibus, æquè ac sine fide ejusque actibus anima fidelis esse non potest.

14. Tùm ea charitas , quæ ex Apostolo omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet", non est alia charitas quàm ea quæ est justis omnibus communis : si ergò ex eo loco concludi posset spem ut charitate contentam ab eâ quoque suppleri, id ad omnes status vitæ christianæ pertineret : nec tantùm ad illum puri amoris statum qui sanctissimis quibusdam inaccessus esse fingitur. Non autem id pertinet ad omnem vitæ christianæ statum : alioquin ubique tàm spei quàm fidei eliderentur actus ; quod est absurdissimum et erroneum.

"Art. 1-3, 13. 2 Joan , Xv, 13. - 31 Cor., XIII, 7. Hebr., XI, 6. 5 lbiil., 1. — 6 I Cor., XIII.

15. En quàm portentosam et à Scripturis alienam theologiam cogantur inducere, qui tuendum aut excusandum Cameracensem suscipiunt.

16. His igitur explosis, alii defensores prodeunt, quorum hæc excusatio sive responsio est : Nos quidem confitemur optandum, ut nunquàm extitisset ac prodisset liber tot æquivocationibus scatens : cæterùm, posteaquàm prodiit, nullâ censurâ est dignus : qui scilicet ubi occurrerit aliqua prava propositio, alibi confestim aliam contradictoriam statuit : ita ut nullus sensus perspicuus ex libro eliquari possit; quare prudentiali, ut loquuntur, censurâ, non autem juridicà affici potest.

17. Hæc excusatio libros ferè omnes hæreticos æquè à juridica censurâ liberaret. Ut enim omittam censuras non prudentiales illas, sed jurisdictionales easque gravissimas, periculosum in fide, inducens in hæresim, aliasque ejusmodi quas libro æquus omnis, licet benignissimus, interpres inussisset : quis Nestorio, quis Pelagio, eorumque asseclis non etiam ab hæresi pepercisset, si eorum et asseclarum propositiones contradictorias attendisset ? Vide de homousio, de theotoco, semiarianorum, ac nestorianorum technas : vide severianorum , semieutychianorum de duabus naturis ; vide monothelitarum de duabus voluntatibus pugnantia deliria : vide apud Prosperum Carmine de Ingratis , imò etiam apud Augustinum, quibus artibus Pelagius lubricus anguis elapsus, ac vix unquàm satis manibus comprehensus et constrictus evaderet. Audenter dixero : Nullus error, nulla hæresis planè condemnabitur, si ex repugnantibus eorum duces liberentur, quibus eos magis gravari oportebat.

18. Ipse Molinosus quantâ arte serpit ? ipse Malavallus, ipsa Guyonia vix erroris aut hæresis deprehendi possint, si repugnantiæ pro excusationibus habeantur. Vide quæ eam in rem diximus in opere de Statibus Orationis , lib. 1, n. 28; et x, n. I.

19. Ergò ut errantibus in fide omne præcluderetur effugium; ea semper regula viguit, ut quod esset per se hireticum notaretur, insuper habitis excusationibus, contradictionibus, tergiversationibus : si qua ambiguitas, si qui nodi inter se ita implicati occurrerent, ut ex his eliquatus sensus vix expediri posset, non

« PreviousContinue »