Page images
PDF
EPUB

proptereà dimitterentur intacti; sed ancipiti illo gladio, quod est verbum Dei , ab ore Christi prodeunte, potiùs secarentur : atque etiam inter censuras errantium memoraretur illud à sancto Leone II prolatum ', ut quisquis erraverit, idem suî ipsius impugnator extiterit.

20. Eat ergò necesse est condemnatus liber, quo duce bonæ mentes in tenui et ambiguo veri falsique discrimine nimis laborarent : quo proindè non modò muliercularum, sed etiam quarumvis imbecilliorum animarum , interdum et firmiorum capita læderentur, animi fatiscerent , aut in nubes avolarent; aut, quod est pessimum, novæ perfectionis atque exquisitissimæ sanctitatis specie in occultam superbiam agerentur.

21. Neque tamen verum est, inesse libro omnimodam et inextricabilem contradictionem , ac semper occurrere propositiones alias aliis oppositas, sive collisas. Ecce enim illa propositio de Christi perturbatione involuntariâ, nihil apud auctorem habet excusationis : quin ipse eam planè abnegavit, aliique imputatam voluit : quam tamen defensores ejus, ipso quoque invito , tueri memorantur. Nec pudet suasisse auctori, ut manifestum errorem, etiam ejuratum et abjectum, resorberet ut fecit, et nos demonstravimus 3.

22. Quid illa propositio perperàm Augustino imputata? « Omne quod non provenit ex principio charitatis, ex cupiditate provenit eâ quæ omnium vitiorum est radix “, » Quam propositionem ipse non aliter excusat auctor 5, quàm attributâ etiam Augustino eâ charitate quæ sit naturalis, non virtus theologica : atque eâ cupiditate vitiorum radice quæ sit innocua : cujusmodi excusationes si valent, jam apud quosvis auctores etiam fallacissimos nihil erit inexpiabile.

23. Nec minùs insolens est illa propositio de sacrilego amore sui, qui tamen ad justitiam et ad conversionem, invità omni theologiâ , iterùm ac tertiò, correctione nullà, præparare dicatur 6

24. Atqui hæc imperitiùs, inquies, sive mavis incautiùs quàm fallaciùs dixit ? Pessimè: neque enim de rebus maximis ac reconditissimis tantâ confidentiâ dicere debuit, qui non à theologiâ satis amplum sibi præsidium comparasset.

1 Epist. all Imp., post concil. VI. Vid. Etats (Or.., locis suprà cit. 2 Ile Lett. à M. de Meaux, p. 24. — 3 Rép. à quatre Lett,, n. 20. - Mux, des SS., p. 7. 5 Inst. past., n. 9, p. 16. & Mack., p. 17, 18, 20, 21.

25. Ac tametsi, ut in falso systemate, sunt multa apud auctorem quæ inter se pugnent, tantùm abest ut omnia ejusmodi sint, ut contrà certum sit, ipsam doctrinæ summam falsis, sed sibi consentaneis, constare decretis sive principiis. Deducturus enim animas ad illam purgationem quà salutem ipsam perfecto et absoluto sacrificio devoverent, in eoque sacrificio perfectionem christianam collocarent; jam indè ab initio ei purgationi , quàm summam esse voluit, comparavit viam, inducto amore illo cujus in eo esset puritas, ut vel esset penitùs exspes, vel saltem ab omni spe independens, nullo spei, nullo mercedis æternæ , nullo ipsius Dei potiundi motivo excitaretur : ex quo sit consequens salutis, ut est salus, indifferentia; nullâ tanti beneficii ad amorem inflammandum habitâ ratione. Hinc etiam profluit « suæ reprobationis convictio invincibilis !, » et illa « casùs impossibilis ad salutem devovendam in realem et actualem ipsi animæ perfectæ visa et approbata conversio : » quæ si auctor obtinuerit, nihil jam prohibebit quominus in desperationem eam quæ summi et absoluti sacrificii loco habeatur, prona sint omnia.

26. Neque verò obstabit illud, quòd illa convictio apparens non intima vocitetur? : hoc enim ipsum est quo molinosismi ratio constat, quòd desperatio simul et invicta sit, nec tamen intima, sed tantùm apparens : eodemque ritu ipsa infidelitas et quæcumque crimina atque flagitia, vero licèt actu perpetrata , tantùm apparentia sint, internamque virtutem relinquant incolumem.

27. Neque hujus rei omittitur radix, nempè generale desiderium non modò cognitarum , verùm etiam omnium latentium voluntatum Dei:; quibus ipsa prædestinationis ac reprobationis decreta, cùm sint omnium occultissima, continentur : in quo ipse præsul, et Guyoniæ gratificatur, et totum molinosismum suis principiis aptum et connexum struit.

28. De qua re dubitatio nulla superesse jam potest, postea· Max. des SS., p. 37, etc. 2 Ibid., p. 87, 90. 3 Ibid., p. 61.

quàm editâ rerum Relatione', ex ipsius gestis scriptisque contextâ, exque ipsis litteris ejus manu exaratis, à nobis luce meridianâ clariùs demonstratum est, totam hanc causam, quæ tanto ambitu agitatur, indè esse profectam, quòd à Guyonià suà tuendâ abstinere nolens, ab amicis et coepiscopis discedere, et omnia perturbare maluit, quàm ut amicam intimam, atque ex ipsâ spiritualis vitæ ratione conjunctissimam, suo præsidio destitutam relinqueret.

29. Quo etiam coactus est, et Molinoso Guyoniæ conjuncto parcere, et à falsorum spiritualium censu damnatum ejus nomen eradere, et cum quietistis eam inire societatem quam principiorum ac dogmatum declarat.

30. Hæc tamen principia, ne seipsa proderent, quibusdam involucris occultari oportuit : undè multis in locis malè consarcinata, imò verò dissuta atque disrupta apparet oratio; sparsaque ambigua quæ vim apertioribus tollere videantur : quæ si excusationi sint , librumque à censurâ immunem præbeant, jam ad illum occulta quietistarum factio, quasi dato signo, latenter confluet, aut inter vera falsaque pendebit animus, totaque Ecclesia fluctuabit.

31. Nec juvat auctorem, quòd ab iis consequentiis abhorreat, quarum principia ac fundamenta posuit : neque prohibere quisquam potest, quin libro innocuo viso et in auctoritatem recepto, ejus legitimæ ac veræ consecutiones ab invitis quoque extorqueantur : cùm præsertim non desint ipsis principiis congruæ voces : nempè « docilitates, humiliationes quævis, libertatis privationes, obsessiones etiam ac possessiones ad vitam interiorem pertinentes? : tentationes quoque novi generis, quibus cedere sit unum salubre remedium :: spretis mortificationibus tanquàm penitùs inutilibus * : » tùm , « cæcæ obedientiæ in omnibus 5 : ) quibus congruat ad « omnes praxes à directore imperatas flexibilis animus : » insuper habitis « anteactis experimentis, lectionibus, consiliis et consultationibus : » nihil ut sit proclivius, quàm pessimas dirigendi artes, omnemque Molinosi

6

3 Jhid., p. 75, 77,

1 Relat, sur le Quiét. 92. * Ibid., p. 144.

5

2 Mar. des SS., p. 76, 123, 124.
Ibid., p. 240. 6 lbid., p. 77.

paraturam reducere, excusare saltem, et intactam relinquere.

32. De contemplatione aliisque consectaneis in promptu est dicere; sed his supersedeo, ne totum hoc opus ab ipsâ præfatione contexere velle videar.

33. His autem opponimus à Scripturis traditam ac Patrum vestigiis tritam credendi, sperandi diligendique semitam ac formam : nempè ut diligamus Dominum existentem illum atque viventem, sed tamen Deum nostrum, in se quidem excellentem, sed interim se' nobis commodantem, conglutinatum nobis, à quo nobis benè sit 1 : quibus motivis clarè à Deo revelatis , ac uno præcepto copulatis, piâque fide et obedientiâ conjunctis, sacram ac purissimam et eliquatissimam charitatem spiremus.

34. Absit ut ab eâ doctrinâ Scholæ decreta discedant : planè confitemur Deum in (sese perfectum, in sese absolutum ; nec in relatione ad nos constare perfectionem tantam : imò verò amorem nostrum longè transcendere et exsuperare debere id omne quod mente apprehendimus, ut in illo beato et optimo qui lucem habitat inaccessibilem , animum defigamus. Quin etiam illud absolutum ac perfectum existens, eâdem exquisitissimâ ratione debemus agnoscere, ut illud ipsum quod sit in nos benevolum , quod sit beneficum, quod sit beatificum : eaque motiva ordinari quidem inter se, non autem à se invicem separari posse : et ad purum amorem ex corde eliquandum, secundùm evangelicam et apostolicam disciplinam et indè secutas ecclesiasticas preces, in praxi copulari et in unum redigi oportere : quæ nostræ theologiæ in hoc fidei negotio adversùs novitates summa est.

35. His puris castisque decretis dominus Cameracensis, si Malavalli, si Molinosi , si Lacombii, si Guyoniæ damnata commenta anteponat, sciet Ecclesiam non deludi ambiguis, non factionibus commoveri. Qui autem dignitati consulendum putant, pergratum faciunt episcopis, quos in pretio haberi è re Ecclesiæ est. Meminisse tamen debent, facilè anteponendam particularis quantùmvis maximi præsulis dignitati, Sedis apostolicæ, Romanæque Ecclesiæ, ac nobilissimi juxtà atque sanctissimi pontificatûs honorificentiam, quam in sanâ doctrinâ tradenda , asserendå, vin

· Deuter., vi, X, XI.

dicandâ , oportet esse maximam : neque oblivisci possumus , in "hâc ipsà quietismi causâ, Romana Ecclesia quid egerit adversùs majores minora peccantes. Denique id confidenter dixerim, satis constituram domino Cameracensi ex ipsâ obedientiâ suam auctoritatem , quem scilicet splendidiorem omnibus charioremque faciet verè ac sincerè emendatus error, quàm ipsa ab initio doctrinæ integritas.

36. Instant, quidquid sit de dignitate, cum domino Cameracensi inclementiùs agi; qui cùm incommoda sibi objecta negando propulsaverit, aut saltem explicando quodammodò retractaverit, tamen adhuc postuletur erroris haud secùs ac si ea planè tueretur. Sanè explicationes edidit, sed tam multiplices , tam varias, tam ancipites, ut nedùm constiterit eas textui consonare, ab eo potiùs abhorrere, ac nequidem ipsas inter se convenire appareat: negat se retractasse quidquam, quasi id non honori, sed dedecori sit : nullibi errasse vult : et sic sua excusat omnia , ut etiam tueatur illam , non sine horrore auditam , involuntariam perturbationem Christi. Clara et perspicua, ac nullo ambiguo tecta aut involuta pollicitus, obscura et perplexa congessit : nec illud saltem confitetur, non fuisse clarum id quod tot explicationibus, tot emendationibus, tot excusationibus indigeret : deniquè explicationis nomine nihil nisi nova addidit novis; errores erroribus cumulavit, universamque concussit theologiam.

37. Quid quòd explicationes nullo prorsùs tentatæ sunt examine? undè mirum illud exurgit: alii explicationum nullam habent rationem, ac librum plusquàm auctor ipse defendunt : alii librum quidem in se facilè abjiciunt; plenum ambagibus, periculosum, erroneum etiam haud ægrè notant, modò detur locus explicationibus, quas fidenter probant nullum licèt in examen adductas : nimis prono animo in auctoris obsequium.

38. De resignatione et indifferentiâ quam affert distinctionem velut à sancto Francisco Salesio ortam , et ubique in libello fundamenti loco positam, eam liquet ad rem nihil attinere : quippe cùm resignatio quæ submissa, et indifferentia quæ nulla desideria habere dicitur, nusquàm de salute aut rebus ad salutem ne

« PreviousContinue »