Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cessariis ab eodem Salesio ', sed de rebus indifferentibus, temporalibus , ac mutabilibus intelligantur, nullà, nullâ, inquam, prorsùs salutis æternæ, nisi quoad dilationem tantùm, nunquàm autem quoad rei substantiam , mentione habità , et ipsâ salutis abdicatione , non res inter veras, sed res inter impossibiles recensità , ut ex textu sancti auctoris et ex Pauli ac Martini exemplis ab eodem allatis, satis superque constitit.

39. Quod aiunt , res abstrusas ac subtiles quæ captum vulgi superare videantur , doctorum hominum disputationibus relinquendas; meliùs dicerent, ad homines otiosos ac malè feriatos remittendas, et à publicis tractationibus procul ablegandas, cùm vanis curiositatibus dent locum, imò rebus pessimis involucra præbeant.

40. Jam de scriptionibus nostris uno verbo transigam. Calumniantur enim nos, quasi anticipato judicio Sedis apostolicæ decreta antevenire satagamus : quin ipse Cameracensis toto orbe jactat, à se quidem oblatum esse silentium , à nobis verò esse rejectum : quod est iniquissimè comparatum , cùm de silentio egerit post oppletum orbem tantâ scriptorum eorumque in nos ipsos atrocissimorum copià, ut si taceremus, nihil aliud quàm imputatos errores, imputata crimina confiteri videremur.

41. Sanè illustrissimus archiepiscopus ne finem scribendi faciat, id prætexit : sibi reo et accusato deberi ultimas respondendi partes : quasi nos ipsum , non ipse se ad Sedem apostolicam detulerit : aut fori usu ac legibus erroris insectatio apparetur. Vel Augustinum videat non sanè contentiosum, sed modestissimum et imprimis pacificum, ad extrema usque suspiria inter Vandalorum insultus pro Dei gratià respondentem , et in sanctissimo opere strenuè occumbentem. Ego verò quâ mente scripserim, testatur scripta epistola ad eminentissimum cardinalem Spadam, cùm mea quædam in hoc argumentum opuscula mitterem : quam ego epistolam non ambitiosè, sed necessariò hîc subjectam volo; ut sciat universus orbis , sciant posteri, si qua ad eos ipsius causæ gravitate scripta nostra pervenerint, quis noster intimus sensus fuerit, quanta in Sedem apostolicam, ac dominum Innocen

I Am. de Dieu, liv. IX, ch. III-V, etc.

:

[ocr errors]

tium XII, optimum et clementissimum Pontificem , reverentia.

42. « Vellem equidem conticescere, eminentissime Cardinalis, et Sedis apostolicæ tacitus expectare judicium. Dùm enim Ecclesia Romana tam gravi examine rem tantam expendit , quid est præstabilius, quàm ut præstolemur salutare Dei, et ut in silentio et in spe sit fortitudo nostra ? Sed per manus hominum tot currunt epistolæ, tot responsa prodeunt, Instructiones pastorales tanto studio tantâque arte sparguntur, ut meritò vereamur, si nihil opponimus, ne doctrinis variis et peregrinis plebs Christi abducatur à simplicitate Evangelii. Non ergò, eminentissime Cardinalis, tanquàm ad contestandam instruendamque litem hæc scribimus, aut, quod absit, docendam suscipimus magistram Ecclesiarum , à quà doceri cupimus. Rogamus autem , ut hunc librum, quem extorsit ipsa necessitas, et benignus accipias, et ad S. D. N. pedes offerre velis : redeunt enim ad nos libri nostri clariores atque firmiores, cùm vel tetigere apostolicum limen. Si verò ipse Paulus arcanorum auditor, et tertii coeli discipulus, venit Jerosolymam videre et contemplari Petrum , cum eoque conferre Evangelium quod prædicabat in gentibus, ne fortè in vacuum curreret aut cucurrisset : quantò magis nos humiles, sed cathedræ Petri communione et gratiâ gloriantes, ad eam afferre omnia nostra debemus; vel incitandi, si legitimè currimus; vel emendandi, si vel minimum aberramus. Ego quidquid scribo, hâc mente me scribere volo, sanctoque Pontifici fausta omnia apprecor; utque te rerum præclarissimo administro diutissime utatur, oro : Eminentiæ tuæ addictissimus. Vale , eminentissime Cardinalis. » Sic inscriptum : Eminentissimo Domino meo D. Cardinali SPADE, Jacobus Benignus Bossuetus , Episc. Meldensis, S. et obsequium.

43. Hæc quidem à nobis scripta sunt. Libri defensores alii mysticos inclamant, alii scholasticos : nos verò illis in tuto collocatis jam id agimus, ut quietismo resurgenti consulatur, tantique momenti rem, brevi opusculo comprehensam, pro suâ gravitate perpendi postulamus.

SECTIO PRIMA.

Primus error quietistarum de curd ac desiderio salutis, aliisque connexis.

Hoc loco statim admonemus, singulas propositiones suo hic ordine recensendas, singulos ferè errores continere : cæterùm, facilitatis causà, errores cognatos et ad eumdem finem pertinentes in idem caput compingimus.

CAPUT PRIMUM.

Molinosi et aliorum loci.

1. De hoc errore, quo totus de Doctrina Sanctorum liber collimat, legantur primùm hæ jam in Summå doctrinæ memoratæ ', quatuor. Molinosi propositiones vil et xır: «Ne anima de inferno aut de paradiso cogitet aut eorum curam gerat, aut propriæ perfectionis, aut virtutis , aut salutis suæ cujus spem abjicere debet : » quibus addendæ sunt xxxi et xxxv « de omittendâ à meditativis praxi virtutum, deque earum actibus, propriâ electione aut activitate non producendis : ac de supprimendo amore erga humanitatem Christi, ut quæ sit objectum nimis sensibile. » Quæ sanè propositiones quàm totum quietismum facilè complectantur, omnes vident. Damnatæ autem sunt ab Innocentio XI, in bullà : Cælestis pastor *.

2. Ad has revocandæ istæ ejusdem Molinosi, deinde Guyoniæ. Molinosi quidem : « Vitam consistere in eo quòd nihil consideres, nihil desideres, nihil velis : atque animam quidem olim esurientem fuisse bonorum coelestium, ac sitientem Dei quem amittere metueret; » ubi notandum illud olim : nunc autem, ex quo scilicet « anima perfecta est , eam nihil curare beatitudinem illorum qui esuriunt ac sitiunt justitiam. » Hæc quidem Molinosus ?.

Summu doct., n. 2, sub finem. — 2 Actes, etc., après l'instr. d'Or.

les Etats

3. Guyonia verò, secuta Molinosum, derelictionis nomine (abandon) docet « indifferentiam ad quæcumque bona sive animæ sive corporis, sive temporalia sive æterna; ita ut anima quæ quondàm ex motu charitatis bona omnia sibi volebat per respectum ad Deum, suî ipsius tota obliviscatur omnis commodi, salutis, perfectionis, gaudii, solatii, neque quidquam sibi postulet ?. » Nec mirum; quippe quæ nec ulla bona sibi velit, ac nequidem per respectum ad Deum : quondam enim ea volebat : non nunc. Ad hæc per illam indisferentiam anima illa sic intrat in divinæ justitiæ rationes intérêts), ut toto corde consentiat in id omne quod de ipsâ fecerit (divina justitia) sive ad tempus sive ad æternitatem : ) quo comprehenditur consensus in reprobationem et alienam et suam, quæque ex his consequuntur. Alio loco : « Sic intrat in divinæ justitiæ rationes, ut nihil aliud velle possit, sive sibi, sive cuicumque alteri præter eam rationem (intérêt) quam divina justitia ipsi præstare velit, sive ad tempus sive ad æternitatem 3. »

4. Eadem Guyonia dixit, « non posse animum suum hærere in quocumque desiderio, etiam gaudiorum paradisi *; » ac posteà : « Tanta amantis indifferentia est, ut nec possit desiderare paradisum", » quanquàm hoc desiderium nihil aliud spirat quàm illud toties à B. Augustino memoratum , gaudium de veritate, deque Deo viso, possesso, et summè in æternum amato aliisque consectaneis.

5. Atque hæc de curâ, desiderio, ac studio salutis, quoniam inter se conjuncta sunt, ad eumdem titulum rediguntur. De Christi humanitate quandoquidem ea quæ Molinosus aliique dixerunt non ità claram conjunctionem cum antedictis habent, alium in locum transferantur. Illustrissimus autem antistes quàm nihil aliud præter hæc doceat, coloret et pingat, sequentia demonstrabunt.

1 Instr. sur les Etats d'Or., liv. III, n. 2, 10, 12, 15, etc.; Guid., liv. II, ch. XIX, XX, XXI, etc. 2 Moyen court, $ 6, 17, etc.; Cant., ch. II, v. 4, p. 44.

3 In Cant., cap. viii, n. 14, p. 206 et seq. ' Ibid., p. 207. — 5 Ibid., p. 209. 1 Mar. des SS., art. 8, p. 73 ? Inst. past., p. 18, 23, 37, 49, 51, 56, 82, 84, 90, 104, etc.; voy. Préf. sur l'Inst. pust., n. 12, 13. — 3 Max. des SS., p. 72, 73. Ibid., p. 87. 5 lbid., p. 90.

CAPUT II.

Domini Cameracensis loci, sive propositiones circa abdicationem et

immolationem salutis æternæ.

PRIMA PROPOSITIO.

1. Articulus viu hæc habet : « In extremis probationibus zelatorem sive æmulatorem Deum, purgando amori nullum ostendere exitum sive nullum perfugium, nullam spem ad suum commodum proprium æternum': » atqui nullum est nobis proprium commodum æternum præter ipsam æternam salutem : ea ergò est cujus spes abdicanda proponitur: quod est impium, ex ipso auctore in Instructione pastorali passim.

2. Hunc in locum non cadit interpretatio affectus naturalis, qui affectus naturalis nedùm sit æternus, solo hujus vitæ tempore nec toto continetur, cùm nec ad perfectos spectet. Ergò iterùm atque iterùm spes salutis abdicatur.

3. Hùc etiam, nimirùm ad illum actum quem vocant derelictionem sui (abandon), quo commodum proprium abdicatur, nec aliud profectò quàm illud æternum, hùc, inquam, ab auctore refertur illa à Christo postulata sui abnegatio :. Ergò motus animi seipsum abnegantis, est motus animi abnegantis spem salutis æternæ ; totus ergò articulus ad impietatem pronus.

II PROPOSITIO.

4. Articulo x sic scribitur : « In extremis probationibus anima potest invincibiliter persuasa esse persuasione reflexâ, quæque non sit ex intimo conscientiæ, se à Deo justè esse reprobatam *; » ac posteà adducitur : « Convictio quæ non sit intima, sed apparens et invincibilis 5. » In eo autem consistit error, quòd piæ animæ invincibiliter credant se à Deo justè esse reprobatas, quæ blasphemia non alio modo ab auctore solvitur, quàm si intelligatur illa

« PreviousContinue »