Page images
PDF
EPUB

:

persuasio populari quodam sensu : in eo quòd anima id imaginetur, credat, somniet, ut habetur in Notis et Instructione pastorali centies. Sed frustrà convictio enim est, eaque invincibilis. Atqui convictio ad mentem pertinet: deniquè ex ipso auctore reflexa est: atqui ex Instructione pastorali « imaginatio incapax est reflexi actùs 2. » Hic actus ad mentem, ad superiorem partem, ad intellectum voluntatemque pertinet: ergò et illa persuasio atque convictio. Item illa persuasio sive convictio pars est sacrificii offerendi, de quo mox dicemus pars est etiam illius acquiescentiæ infrà quoque memorandæ. Non ergò est imaginantis aut somniantis, sed verè et seriò reflectentis: id autem, ipso auctore fatente, est impium : ergò ex ipsis explicationibus liber impietatis arguitur.

5. Deindè, is status apertè desperantis est; ergò piæ animæ quæ in illo esse finguntur in desperationem consentiunt.

6. Tùm, ex eo quòd sit illa persuasio ineluctabilis, id efficitur, ut fideles animæ contra Apostolum expressè supra id quod possint, tententur 3, et ut Deus jubeat impossibilia : quod hæreticum et anathemate damnatum à concilio Tridentino ipsissimis verbis *.

7. His autem semel positis, totus articulus scatet blasphemiis. Neque valet excusatio, quòd illa persuasio et convictio dicatur apparens, non intima: hoc enim ipsum est quod vitio datur; nempè ut persuasio et convictio illa quæ sit reflexa et invincibilis, sit tantùm apparens, non intima. Sic namque pessimus Molinosus docet turpissima flagitia, in quæ perfectæ animæ invincibiliter rapiuntur, apparentia esse non intima: tùm illud perversissimum, ea haberi pro non intimis, sed tantùm apparentibus, quæ sint reflectentis animi. Ergò propositio ipsâ suâ excusatione seipsam conficit.

III PROPOSITIO.

8. Eodem art. x sic legitur: « In illà impressione involuntariâ desperationis fit absolutum sacrificium commodi proprii in

1

1 Notæ lat. in librum de Doct. SS. Inst. past., p. 22, post 22, 23, 28. Inst. past., p. 28. 31 Cor., X, 13. Conc. Trid., sess. V, cap. x; voy. Troisième Ecrit, n. 3.

æternitatem . » Ergo illa immolatio rem spectat totâ æternitate duraturam, adeòque non aliud quàm ipsam æternam salutem : quo apertè firmantur ea quæ de commodo proprio æterno in primâ propositione relata sunt.

IV PROPOSITIO.

9. Confirmatur ejusdem propositionis sensus erroneus ex hoc addito: «Fit absolutum sacrificium commodi proprii in æternitatem, quia casus impossibilis animæ videtur possibilis et actu realis ; » idque persuasione et convictione invincibili ". Casus autem impossibilis spectabat « beatitudinem æternam ac pœnas æternas, quibus non amisso amore Dei piæ animæ addicerentur. » Ergò et ille casus non modò possibilis, verùm etiam actualis et realis visus, spectat æternam salutem : ergò piæ animæ reverâ sibi videntur æternis præmiis privandæ, æternis suppliciis addicendæ : idque invincibiliter : quod est hæreticum et impium ac blasphemum.

10. Ergò piis ac sanctis, imò etiam perfectissimis animabus, hæresis, impietas ac blasphemia attribuitur: hoc autem ipsum, nempè imputare Sanctis hæresim, impietatem et blasphemiam, hoc, inquam, ipsum est hæresis, impietas, blasphemia. Ergò undecumquè spectentur, propositiones istæ blasphemiis scatent.

11. Hinc autem rectè concluditur in illo sacrificio absoluto nullius alterius rei abdicationem edi, quàm salutis æternæ; quod est misericordi Deo, non spei, quod jubet, sed desperationis offerre sacrificium quæ abominatio est, ac pejus aliquid quàm immolare canem.

V PROPOSITIO.

12. «Non hic agitur, ut ei (animæ) proponatur præcisum dogma fidei de voluntate Dei ad salvandos omnes homines, aut etiam fides illa quâ quisque debet credere, velle Deum salvum esse unumquemque nostrùm *. » Ac posteà: « Non hic, inquam, agitur, ut quis ratiocinetur cum illà animâ, quæ omnis ratiocinationis incapax est . » Quæ omnia, ut antedicta ", eò pertinent,

[blocks in formation]

ut anima pia tentetur supra id quod potest, cùm nullâ rationis. aut fidei ope sublevari queat: et ut ab eà tollatur rationabile obsequium, Apostolo teste ', pietati christianæ necessarium.

VI PROPOSITIO.

13. «Tunc director potest sinere, ut anima simpliciter acquiescat amissioni sui commodi proprii, et justæ condemnationi in quâ se esse ex parte Dei credit: » eodem articulo x: quæ propositio eâdem quà cæteræ censurà inuritur. Reliqua eodem ictu corruunt: nempè illud acquiescere simpliciter justæ condemnationi auctore directore, non potest esse nisi reflectentis, deliberantis, liberè assentientis, voluntariè sacrificantis, damnationi consentientis; cùm ea condemnatio, quæ ex parte Dei agnoscitur adversus animam de suo pessimo statu invictissimè simul, et, ut ita dicam, reflexissimè persuasam, nihil sit aliud quàm ipsa damnatio. Quæ si esset tantùm abdicatio affectùs humani, non tantus esset animæ desperantis labor, neque id condemnationis ac reprobationis, sed potiùs liberationis loco haberetur. Ergò hæc omnia absona et impia, ex ipsis etiam explicationibus.

14. Hæc autem explicatio alibi ab auctore abdicatur. Sed nec pluris valet ea quam ejus loco substituit : « Tunc acquiescere animam justæ condemnationi suæ ex parte Dei, cùm fatetur esse se dignam sempiternis suppliciis : » falsissimum. Aliud enim est, id agnoscere, ac simul amoliri à se iram justi judicis piis supplicationibus, quod est sperantis in Deum ac de suà salute solliciti: aliud, acquiescere et consentire justæ condemnationi tanquàm immedicabili: quod est desperantis ac blasphemantis.

CAPUT III.

Solutis auctoris responsionibus, ampliùs manifestatur error: responsio prima auctoris, ducta ex Articulis Issiacensibus.

1. Sæpè respondet auctor, circa abdicationem et immolationem salutis æternæ, nihil aliud à se proponi præter id quod Articulis Issiacensibus, maximè autem xxxIII continetur.

1 Rom., XII, 1. · 2 Max. des SS., art. x, p. 91. 3 Ve Lett. à M. de Meaux, p. 5; Relat., VIIe sect., n. 3.

2. Hoc autem quàm sit falsum, docent quinque maxima inter hos articulos et auctoris doctrinam discrimina.

Primum enim, Articuli tantùm per conditionem impossibilem procedunt: auctor autem etiam per absolutam et veram abdicationem salutis : « casu impossibili reali et actuali viso 1. »

Secundum hinc consequens: Issiacenses Articuli tantùm velleitatem admittunt, ex objecto quippe impossibili: auctor verò voluntatem veram et absolutam : quæ toto genere differunt.

Tertiò, auctor justæ reprobationis et condemnationis suæ persuasionem et convictionem, eamque insuperabilem ac reflexam, atque adeò in superiore animi parte statuit: à quo in Articulis abhorremus.

Quartò, in Articulis vetatur director ne sinat animum desperationi ac damnationi suæ acquiescere: quod in auctore contrà est.

Quintò, apud auctorem director animæ laboranti dogma fidei, præsertim illud de Dei bonitate, non prædicat, nec ratione agit: quod contrà facere Articulis Issiacensibus disertè jubetur. Iidem Articuli, ad solatium animæ laborantis, fidei decreta cum rectâ ratione conjungunt, et jubente Apostolo rationabile obsequium proponunt, ut suprà dictum est 3.

3. Toto ergò, ut aiunt, cœlo differunt ab auctoris dogmatibus Issiacenses Articuli.

CAPUT IV.

Altera responsio auctoris repetita ex Vità sancti Francisci Salesii, prout à me refertur, ac de responso mortis.

1. De sancto Francisco Salesio in sensum ineluctabilis desperationis abducto *, deque Vitæ ejus auctore ac meipso qui laudaverim, alibi egimus, et gallicos tractatus opusculo gallico meliùs explicari posse duximus. Nunc sufficit hunc statum ex ipsis auctoris explicationibus esse impium, nec modò à tanto viro Francisco Salesio, verùm etiam ab omni piâ animâ penitùs alienum.

1 Max. des SS., art. 33, p. 90. 2 Art. 31. p. 88; Inst. past., n. 10; Note ad p. 90, 92.n. 1 et suiv.

Max. des SE.,

3 Sup., v prop. V - Troisième Ecrit, quest. imp.,

2. Illud tamen prætermittere non possumus: quòd dominus Cameracensis in nos retorqueat, illud à nobis in eodem Francisco Salesio agnitum « responsum quoddam mortis æternæ sive certæ reprobationis 1: » quod pace ejus dixerim, apertum est mendacium. Neque enim uspiàm scripsimus in beato viro fuisse responsum mortis æternæ : absit: nec etiam absolutè responsum mortis: sed quasi responsum mortis. Responsum autem mortis diximus sensu Pauli, veræ ac propriæ mortis, «ita ut tæderet nos, inquit Apostolus, etiam vivere: sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos *. » Quod beato Salesio apprimè convenit, à quo tunc spem omnem vitæ abjectam esse testantur ejusdem epistolæ, quas tertio Scripto nostro gallico commemoravimus 3.

3. Nihil ergò nobis cum domino Cameracensi commune est, qui nec in Salesio nec in ullis piis animabus certæ reprobationis sensum, nec persuasionem insuperabilem eamdemque reflexam, hoc est in ipsâ parte supremâ et rationali constitutam, nec absolutum sacrificium, nec ullum in desperationem assensum admittimus: quæ blasphema et impia, dominus Cameracensis nec à se avertere, nec nobiscum communicare potuit.

CAPUT V.

Alia responsio Cameracensis, repetita ex falsis articulis quibus idem antistes Molinosum damnat.

1. Hoc se maximè argumento dominus Cameracensis effert, quòd falsis suis articulis Molinosum clarè proscripserit, nedùm ejus erroribus favere voluisse videatur. Atqui falsum hoc est. Illustrissimus enim auctor (grave dictu, sed re ex antecedentibus notâ) summam quietismi tueri voluit: noluit in apertam damnationem incurrere : ergò quæstionem involvit. Nonnihil mitigavit : nec satis cogitavit quàm ex tenui scintillà tota flamma resurgeret.

1 Etats d'Or., liv. IX, n. 3; Troisième Ecrit, n. 22.

II Cor., 1, 8, 9. - Liv. III, ép. xxvi, al. XXIX; liv. V, ép. XXVII, al. XXX; Troisième Ecrit, n. 13-15, 22.

« PreviousContinue »