Page images
PDF
EPUB

probra dominus Cameracensis et vidit, nec ab eâ quam tuetur viâ tantùm amoliri visus est, quantùm res pessimas oportebat : quæ quidem commemorasse gravissimum est: sed tamen dissimulari causæ susceptæ ratio non sinebat.

CAPUT III.

Hæc apta ad tuendam Guyoniam.

1. His propositionibus ad Molinosum tuendum pertinentibus congeneres sunt hæ quas Guyonia protulit in Interpretatione ad Canticum Canticorum 1. Ubi nigredo sponsæ, hoc est ii « defectus exteriores, sive reales, sive apparentes, quibus in statum naturalem recidere videatur (in perfectis animabus), non ex defectu amoris aut fortitudinis provenit, sed refertur ad fervorem divini solis, ardentibus ac urentibus aspectibus eam decolorantis : » quo fit, ut << nigredo illa sit progressus, non defectus. » Subdit, progressum « illum à juvenculis animabus considerandum non esse : quarum quippe nigredo ab ipsis procurata, defectus esset, cùm ut illa bona sit, non ab alio quàm à Sole justitiæ provenire debeat.?> En nigredo, sive defectus; alii reales, alii apparentes alii à Sole justitiæ profecti, et progressùs loco habiti; atque ideò ad perfectas animas pertinentes: alii ab imperfectis animabus orti, qui vitio sint quale mysterium nemo enucleaverit, nisi ex pravis Molinosi dogmatibus atque praxibus.

2. Alio loco inducuntur vulpeculæ, hoc est multi defectus, exiqui quidem appellati, sed tamen vineam devastantes: quos dominus vineæ immittat, ut ad vineam deserendam anima compellatur. En defectus iique animam devastantes, exigui dicuntur, et purgationis loco ab ipso domino immissi memorantur. Quæ iterùm atque iterùm Molinosum spirant.

3. Posteà ignominia sive abjectio inducitur ea, quæ duabus rebus constet: primâ, quòd «anima seipsam ac defectus naturales rursùs induat: alterà, ut seipsam maculet creaturarum amoribus (se salir dans les affections des créatures). » Subdit : « Nihil

1 Cant., chap. II, vers. 5, p. 18.2 Ibid., vers. 15, p. 62. - 3 Ibid., chap. v, vers. 3, p. 113.

est aliud quod mihi ignominiam atque abjectionem conciliare possit cùm contemptus ii qui à creaturis provenirent, absque eo quòd horum ex meâ culpâ causa essem, mihi gloriæ futuri essent: » en iterùm ac tertiò Molinosi ritu purgationis loco instituta abjectio, cujus ipsa anima per reditum ad se atque ad naturales defectus, ac per creaturarum amores suâ culpâ causa sit; id autem ut confirmet et explicet:

4. Addit animam « eò adductam, ut nihil Deo jam denegare possit: tamen cùm Deus explicat peculiaria consilia, eoque jure usus quod in eam acquisivit, postulat abnegationes ultimas atque extrema sacrificia, totis visceribus commoveri et excusare se1: » sed ipsam excusationem esse in culpâ; quippe quæ prohibeat purificationem animæ, puritati et innocentiæ suæ adhærescentis, et exuendæ propriæ justitiæ repugnantis: en illæ tentationes quibus obsistere crimini detur; en perfecta abnegatio atque extremum sacrificium, ex eo quòd anima ad seipsam et ad amores creaturarum revolvatur, ut n. 3 dictum.

2

5. Hæc est igitur illa perfecta purgatio; hæc « perfectissima suî derelictio (abandon); hoc sacrificium purissimum, quo impedimentum omne cœlestis connubii tollitur, ac perditio totalis >> inducitur manet interim in animà « plaga ab amante inflicta, culpæ pœna et immundities quam contraxisse se putat » (putat enim tantùm, non reverà contraxit) ex reditu ad se, et ex creaturarum amoribus.

6. Hinc etiam «illa vulnera à militibus, hoc est à divinæ justitiæ ministris illata sublato etiam pallio tam charo propriæ justitiæ, præcipuo licèt illius ornamento : » en sublata illa propria justitia, illa, illa, inquam, quæ priùs summo ornamento

esset.

7. Nec mirum hæc probrosa et infanda obscuris involvi dictis: quam secutus methodum dominus Cameracensis hæc excusat et latenter insinuat, inductis illis, quas suprà commemoravimus, tentationibus, consensionibus tantùm apparentibus etsi invincibilibus, privationibus omnis libertatis, sacrificiis absolutis et reli3 [bid.,

1 In Cant., chap. v, vers. 4, p. 115. vers. 7, p. 121.

[ocr errors]

2 Ibid., vers. 6, p. 118.

quis ejusmodi perplexis, ambiguis, ad prava vergentibus, imò apertè pravis, neque unquàm ex vero excusandis.

SECTIO III.

Tertius error: de virtutibus.

CAPUT I.

Molinosi et Guyoniæ errores.

1. Ad probra morum pertinent neglectæ virtutes. Non autem est hîc animus retexendi Molinosi verba, de omittendâ à perfectis animabus ipsius perfectionis ac virtutum curâ: vide quæ relata sunt, I sect., cap. 1, n. 1.

2. Guyonia verò his congrua protulit, his verbis: « Nullas esse animas ad virtutum praxim magis exercitatas, quàm eas quæ de virtutum praxi in particulari non cogitent1. »

CAPUT II.

His consonæ domini Cameracensis propositiones.

XIII PROPOSITIO.

1. « Purus amor nullam vult virtutem, quatenùs est virtus, id est quatenùs est fortitudo, regularitas, perfectio 2. »

XIV PROPOSITIO.

2. « Tunc exercentur virtutes omnes distinctæ, non cogitando eas esse virtutes: quovis momento nihil aliud quis cogitat, quàm ut Dei voluntatem faciat : » quasi non in eo ipso vel maximè virtus collocetur, ut Dei voluntati obtemperemus: aut sit perfectius generatim cogitare Dei voluntatem, quàm speciatim hanc et hanc divinæ voluntatis exequendæ rationem, in quâ collocatæ sunt distinctæ virtutes. Undè

[blocks in formation]

XV PROPOSITIO.

3. « Amor æmulator facit simul, ne quis jam velit esse virtute præditus, eòque magis sit virtute præditus, quòd virtuti jam non studet: » quæ cùm auctor intelligeret pessimè sonare, nec ab auribus christianis ferri posse, in errata ita emendavit et emollivit: virtute præditus : lege, virtute propter se. Frustrà: ambiguè enim dictum; si enim propter se sic intelligitur, ut in illo fine animus conquiescat, nullus est justorum etiam imperfectorum, qui propter se virtutis studiosus esse velit : si autem propter se id sonat, ut sibi quisque velit virtutem, nemo est etiam perfectissimus qui non id velit : quare ista omnia sunt pessima paradoxa ad infringendam virtutis dignitatem, ejusque adipiscendæ necessitatem et votum instituta, nec ad alium finem conducentia, quàm ad Molinosum ejusque sequacem Guyoniam excusandos, imò verò extollendos ac laudandos, ut ex supradictis patet.

XVI PROPOSITIO.

2

4. Pessimum est istud « quòd sancti mystici à perfectionis statu excludant praxes virtutum : » quo et sanctis imponit, et virtutis nomen invidiosum reddit, ut est in Declaratione positum3.

5. Hæc autem emollit auctor, dùm praxes virtutum refert « ad certam quamdam ordinationem formularum, » de quâ in eo articulo egit: tanquàm nihil aliud egerit. Sed neque id tantùm egit; verùm alia quædam : atque illud imprimis, ut «< anima perfecta Deum nullo medio amare intelligatur; quia nullum commodi (etiam illius æterni, de quo anteà diximus) motivum adhibeat: » neque tantæ perfectionis est ab illarum formularum crassâ servitute absolvi animas, ut in eo transformationis sive summæ perfectionis ratio, de quâ in articulo agitur, collocari mereatur.

6. Sanè exprobrat auctor, falsò sibi imputari in nostrà Declaratione, quòd dixerit à sanctis mysticis excludi virtutis praxim, cùm ille praxes scripserit: pessimè objectum, cùm ideò in eâdem Declaratione reprehenderimus, quòd plurali quoque numero ex

1 Max. des SS., p. 224. 2 Ibid., art. 40, p. 233. ⚫ Ubi suprà.

3 Declar., p. 261.

clusum voluerit, praxim et virtutum actus. Iis autem usi sumus vocibus, ut clarè appareret excludi ab auctore ipsum virtutis exercitium, ipsos virtutum actus : quod damnatum erat in beguardis dicentibus, «quòd se in actibus exercere virtutum, sit hominis imperfecti. » His congrua affectare, et vanas excusationes postea obtendere, nihil est aliud quàm hæreticis favere, eorumque erroribus colorem ac pigmenta quærere: quod tantum præsulem non decebat.

2

CAPUT III.

His apostolica doctrina paucis opponitur.

1. His autem propositionibus opponimus hæc Pauli : « De cœtero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplinæ, hæc cogitate » quod profectò longè distat ab eo, ne cogitemus virtuti, quatenùs virtus est, aut virtutum distinctioni studeamus. Concinit Petrus de singulis distinctisque virtutibus mandans : << Ministrate in fide vestrâ virtutem, in virtute autem scientiam, in scientià autem abstinentiam, in abstinentià autem patientiam, in patientiâ autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. » Quibus qui negaverit ita præcipi studium singularum virtutum, ut cujusque pulchritudini hæreamus, is profectò Guyoniæ atque Molinoso magis quàm Petro et Paulo consulit.

SECTIO IV.

Quartus error: de quinque amoribus, deque falso amore puro.

CAPUT I.

Quæstio an quinque amores ab auctore definiti sint actus vel status.

1. Jam quæstionem omnem de quietismo redivivo expeditam putaremus, neque adderemus quidquam, nisi è re esset, ut rete1 Clem., Ad nostrum, de Hær. 2 Phil., IV, 8. 3 II Petr., 1, 5, 6.

« PreviousContinue »