Page images
PDF
EPUB

æquivocationem omnem, et rem deducturum ad rigorem theologicum, et ad exactas definitiones. His positis, statum quæstionis facile et clarè ponimus.

CAPUT VI.

Ex his status quæstionis.

1. His positis, planè oportet ut concedatur nobis, quinto amori, sive amori quinti gradùs, secundùm auctorem, inesse debere aliquid excellentius, quàm ut Deum sibi rebusque omnibus anteponat, nec nisi propter Dei gloriam felicitatem quærat. Id enim amori quarti gradùs competit, quo hic longè præstat.

2. Atqui amore illo, qui quartus appellatur, nihil excellentius fingi potest, quàm ut spei metùsque nulla prorsùs ratio habeatur.

3. Fac enim in illo quinto gradu aliquam haberi spei sive salutis ac felicitatis æternæ rationem; tunc nihil potest esse melius, quàm ut spes felicitatis nonnisi ad Dei gloriam referatur. Hoc autem jam competit amori quarti gradùs. Ergò amori quinti gradùs nihil superest acquirendum, quàm ut spei felicitatis æternæ nullus relinquatur locus, hujus nulla usquàm ratio habeatur. Atqui hoc merum figmentum est, quo spei theologicæ vis omnis extinguitur. Ergò is est pessimus quinti amoris fructus, ut spei vim extinguat; repugnante Scripturâ , ac dicente Apostolo : Nunc autem manent tria hæc, fides, spes, charitas 2.

4. Hæc igitur auctoris summa doctrinæ est, nec deest aliud quidquam nisi ut ex ejus verbis propositiones ex his ductæ contexantur; quod nunc nobis præstandum est.

2

CAPUT VII.

Doctrinæ præcedenti aptæ auctoris propositiones contrariæ Apostolo

et concilio Tridentino.

XXIII PROPOSIT10.

1. « Neque poenarum metus, neque desiderium mercedis in hoc amore ( quinti gradùs ) ullam habent partem 3 : » strictè lo

1 Max. d’s SS., Avert., p. 25-28. – ? 1 Cor. XIII, 13. —3 Mar. des SS., Avert., p. 18.

[ocr errors]

quendo ( ex postulati nostri ratione, suprà, cap. v, n. 5), erroneum. Nullam enim partem habere generatim dictum, ita intelligitur, ut salutis desiderium, sive spes theologica, nihil conferat ad amorem, neque ullum in iis sit amandi incentivum, nulla illecebra sive ratio illiciens ac movens. Hoc autem erroneum est, et clarè adversatur dicenti Apostolo : Finis præcepti charitas : : quo omne præceptum adeòque spei theologicæ ac desiderii salutiscomprehendi negat nemo.

2. Adde quòd ea propositio proscribitur expresso decreto concilii Tridentini , clarè definientis omnes justas animas intuitu mercedis æternæ, et suam ipsorum socordiam (post peccatum originale innatam omnibus ercitare, seque cohortari , ut in stadio currant ? : quod etiam ad animas perfectissimas pertinere, Mosis ac Davidis exempla in eodem decreto allata demonstrant.

3. Ex his igitur claret de fide esse, quòd mercedis ejusque maximè quæ Deus est, sive divinæ possessionis intuitu, animæ etiam piæ ac perfectæ saltem magis accendantur ad amandum Deum amore charitatis.

4. Quare verum quidem est charitatem non sistere in salutis desiderio, sed illud referre ad Dei gloriam, ut est dictum (definitione 11, cap. v, n. 3). Ut autem universim dicatur desiderium salutis nullam partem habere in amore Dei, neque saltem motivi cujusdam excitantis, sive incentivi, incitamenti, rationis illicientis loco esse, propriè ac strictè loquendo, ut ex postulato nostro suprà memorato, verba auctoris sumi debent; erroneum est, et apostolico dicto, conciliique Tridentini decreto contrarium.

XXIV PROPOSITIO.

5. Sequitur auctor : « Non jam diligitur Deus ab illis animabus neque meriti, neque perfectionis, neque felicitatis, quam amando inveniant causâ *; » eodem modo erroneum est, et Apostolo concilioque Tridentino contrarium. Congruit autem Guyoniæ (suprà, sect. I, cap. I, n. 3, 4).

6. Rursùs de duabus illis propositionibus quæro : An de habitu sive statu perfectè amantium proferatur illud : Nullam habere partem : An de actu amoris puri sive quinti gradùs. Si de habitu vel statu, ut passim auctor postulat, aperta est hæresis, excludens à toto statu salutis desiderium : quippe quod ad hunc statum nihil conferat. Sin autem de amore actuali loquitur auctor, valet censura (in hoc capite ad propositionem xxi posita n. 3, et ad hanc propositionem xxiv repetita).

11 Timoth., 1, 5. — ? Sess. VI, ca). XI. – 3 Max (les SS., p. 10.

CAPUT VIII.

Alia propositio ad eumdem finem spectans.

XXV PROPOSITIO.

1. Subdit auctor : « Tantumdem amaretur Deus, etiamsi per suppositionem impossibilem ignoraturus esset se amari, aut etiam vellet miseros facere qui eum dilexissent '; » quæ verba propriè et strictè, uti debent (ex postulato nostro), sumpta significant nullis Dei beneficiis, nec ipsâ Dei visione amorem incendi posse : contra quod demonstratum est, ex traditione Patrum et ex claris Evangelii locis, ad fidem pertinere, in libello cui titulus : Schola in tuto (q. XII, art. viii et ix, n. 218, 219, 220, 221, 222).

2. Neque excusari potest auctor ex quibusdam fortè similibus sive affinibus piorum virorum dictis; eo quod ibidem demonstratum sit locos eos esse interpretandos per pium quemdam excessum piamque hyperbolen; quam strictè sumi, et ab auctore in regulam verti, ratio fidei non sinit.

3. Ex his autem confirmatur, secundùm dicta Sanctorum, id quod sæpè diximus : motiva charitatis inter se ordinari posse,

ita ut ediscamus aliud alio prius aut majus esse; non autem aliud ab alio separari oportere.

4. Confirmatur etiam error auctoris pro certo principio sive decreto statuentis, in amore puro, nullam beneficiorum Dei sive præcedentium sive futurorum, nullam divinæ bonitatis , quatenùs benefica est, haberi rationem : quod notari volumus, ut quod et per sese sit pessimum, et pessima suo loco observanda inducat : atque hæc de quinque amoribus, ac de amore quinto sive puro, ad mentem auctoris ibidem constituto, dicta sint: nunc ad ejusdem auctoris articulos procedamus.

1 Mar, des SS, p. 11.

SECTIO V.

Alice propositiones ad eumdem finem spectantes ex articulis libri domini

Cameracensis.

CAPUT I.

Ex articulo secundo demonstratur separari virtutem movendi sive excitandi,

ab æternà salute.

XXVI PROPOSITIO.

1. « Qui puro amore diligit nullà commodi proprii mixtione, non excitatur sui commodi motivo 1: » id autem est à commodo suo, quo etiam salus æterna continetur, arcere excitandi sive movendi vim. Undè pergit : « Non vult beatitudinem, nisi quia scit et Deum eam velle, et velle ut velimus, ad ejus gloriam : » quo efficitur, ut nostra beatitudo salusque per sese suâque insità bonitate, jam nos nullatenùs moveat. Firmat autem ex sequentibus : « Si per casum, qui propter promissa merè gratuita est impossibilis, vellet Deus ad nihilum redigere animas justas in ictu mortis corporalis, vel eas privare visione sui, aut eas tenere æternaliter in tentationibus miseriisque hujus vitæ, ut supponit Augustinus, aut eis procul à se imponere sempiternas inferni panas, ut sanctus Chrysostomus post sanctum Clementem Alexandrinum supponit, animæ hujus status, puri amoris, non amarent Deum, neque servirent Deo minùs fideliter. »

[ocr errors]

)

XXVII PROPOSITIO. 2. «Quæ non possunt separari ex parte objecti (nempè beatitudo à Deo amato cum finali perseverantia) respectu motivorum, realissimè separari possunt '. » 1 Mar. des SS.,

2 Ibid., p. 27, 28. Ibid., p. 28.

3

p. 26.

XXVIII PROPOSITIO.

3. Subdit : «Non potest Deus non esse beatitudo fidelis animæ : sed illa eum potest amare amore tam gratuito (désintéressé), ut nec intuitus Dei beatifici quidquam augeat amorem Dei in se considerati nullâ cogitatione suì: ac tantumdem amaret si nunquàm futurus esset beatitudo sua ^.» Tres postremæ propositiones, quia coincidunt cum XXIII, XXIV, XXV ?, eàdem censurâ dignæ sunt. Horum error est into magis : nempè quòd auctor asserat animas perfectas non magis amare, sive non magis incendi ad amandum, Deoque ex amore serviendum, ex quovis Dei etiam visi ac beatifici intuitu : quod in nullo Sanctorum, quos auctor allegat, invenitur. Ergò concedimus, quidquid Deus sive per possibile, sive per impossibile nobis imponat, eum amandum, ei amore serviendum esse : ut autem nullo Dei etiam visi beneficio magis magisque anima etiam perfectissima sese ad inflammandum, sive ad firmandum amorem cohortetur, et pullus Sanctorum dixit; et est erroneum, ex antecedentibus, et ex concilio Tridentino reprobatum expresso decreto, quod suprà retulimus.

CAPUT II.

Ex his solutio locorum Patrum : Sanctorum securitas : his congruunt

scholastici.

1. Locus Augustini pro exemplo sit; posteaquam enim statuit spe pacis æternæ adversùs vitia certandum, subdit : «Sed si, quod absit, illius tanti boni (pacis æternæ) spes nulla esset, malle debuimus in hujus conflictationis molestià remanere, quàm vitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere *.» Vides Augustinum docere vitio quidem repugnari oportere, etiam si pugna sanctæ charitatis cum vitiosà cupiditate foret perpetua; non autem negare charitatem hinc magis incitari ad pugnam, si spes sempiternæ pacis affulgeat.

2. Clemens autem Alexandrinus docet, si salus et charitas se

1 Max. des SS., p. 28. ? Sup., sect. iv, cap. viii et ix. — 3 Ibid., cap. VIII,

^ De Civit. Dei, lib. XXI, cap. xv.

n. 2.

« PreviousContinue »