Page images
PDF
EPUB

parari possent, anteponi oportere charitatem: non verò docet eam majorem aut firmiorem non futuram, si salutis æternæ, hoc est Dei habendi et possidendi, intuitu accendatur: quod esset erro

neum.

2

3. Chrysostomus verò docet quidem, si fieri posset, Paulum à Christo libenter anathema futurum pro salute Judæorum : sed hoc securus dicebat præ desiderio Christi 3; tantò scilicet ejus cupidior, quantò ut gloriam suam in Christo, ita amorem augeri per hoc quoque anathema sentiebat.

4. Profert Cameracensis ex persecutione Vandalicà sanctum. Victorianum martyrem clarâ voce profitentem, etiam subtractà spe æternæ vitæ fidelem se Creatori futurum. Quorsùm ista? Non enim sanctus martyr proptereà ab amore motivum spei separat, aut inutile prædicat ad accendendum amorem, cùm subdat : « Securus sum de Deo Christo et Domino meo: » quâ voce declarat se promissorum fide ad martyrium, hoc est, ad eam charitatem, quà, ipso Domino teste, nulla potest esse major, excitari.

5. En ubique apud Sanctos illa securitas quam sæpè inculcavimus. En Afer Victorianus ejusdem securitatis à sancto Augustino Africæ speciali doctore explicatæ memor: de quà securitate vide id quod alibi monuimus.

6. Ejusdem securitatis testis Cassianus, de Pauli anathemate : «Securus optat interire pro Christo: » en illa securitas, quæ promissis nixa et excitata, se ad exhibendam Christo perfectissimam charitatem adhortatur.

7. Ut addamus et scholasticos eosque antiquissimos: Scotum audivimus post « circumscriptam ab objecto primario charitatis, commoditatem ad amantem 7, » ne tamen cætera motiva sive incitamenta ad excitandam charitatem minùs valere viderentur, induxisse « secundarias objectivas rationes amantis, redamantis ac beatifici Dei, in quantum est bonum communicativum suî nobis, ex specialis amabilitatis intuitu allicientes ad amandum. » 8. Videantur hanc in rem loci à domino Carnotensi allati 8, 1 Lib. IV Strom. 2 Hom. xv et XVI in Rom. 3 Schol. in tuto, q. XII, art. 2, n. 195. Vict. Vit., lib. V, cap. IV. - Schol. in tuto, q. XII, art. 2, n. 195, 196. 6 Coll. IX. cap. XVIII. -- Lett. past., p. 20, 21.

-

-

Du

7 Sch. in tuto, q. IV, art. 2, n. 81 et seq.

randi admittentis respectum etiam ad bona temporalia tanquàm adminiculativum ad charitatem : « In quantùm omne bonum addito alio bono redditur eligibilius 1, » iterùm : « In amicitiâ civili potest haberi respectus ad dilectiones et utilitates quæ ex amicitiâ consequuntur, dummodò non habeatur ad eas respectus principaliter » : Gabrielis 2: « Multæ sunt rationes diligendi prima et perfectissima, bonitas Dei » : deniquè: « Secundùm quòd plures vel potiores rationes communicabilitatis concurrunt in uno diligibili, secundùm hoc magis diligendum affectivè. » Majoris : « Licèt Deus secundùm bonitatem intrinsecam sit ratio objectiva charitatis, tamen esse creativum, et nos creasse, et redemisse, et glorificare, sunt causæ allectivæ minùs principales ad hoc, quòd Deum diligamus 3. » Quæ Scoto concinunt.

9. Ipse Carnotensis, unus omnium professus, vel maximè se fuisse et esse communioris in Scholà sententiæ defensorem circa motiva specificativa charitatis et spei: tamen cum cæteris theologis addit, « motiva particularia virtutum esse excitativa puri amoris . » Cui rei comprobandæ profert sancti Thomæ locos à nobis etiam alibi memoratos ".

10. Huic adjunximus et sanctum Bonaventuram, et è recentioribus Suarem ; ex mysticis quoque Rusbrokium et Harphium '; ut Schola omnis, omnes mystici in eam sententiam uno ore consenserint; ac si qui à communi omnibus sententiâ, verbo magis quàm re nonnihil declinasse videantur, ab eam benignà interpretatione revocentur.

11. Est enim evangelicum, et ex ipso charitatis præcepto ductum illud Diliges Dominum Deum tuum; et istud: Hoc fac et vives; et hoc: Ut benè sit tibi : nihilque est absurdius, quàm à charitatis motivis arcere, quæ ipso mandato charitatis continentur. 1 In III, dist. 29, q. 111, in fine. 2 In III, dist. 29, q. un., con. 6.- 3 In III, dist. 27, q. II.— - Lett. past., p. 17, 19.- 5 Ibid, p. 8, 19.- Sch. in tut., q. III, art. 1 et seq; q. v, art. 6. 7 Ibid., q. 11, art. 6 et seq. 9 Ibid., q. IV, art. 7.

art. 5.

-

8 Ibid., q. VII,

CAPUT III.

Idem probatur ex articulo quarto.

XXIX PROPOSITIO.

1. « Relinquendæ sunt animæ in exercitio amoris adhuc mixti commodo proprio, quandiù attractus gratiæ ibi relinquit eas 1.

XXX PROPOSITIO.

2. Sequitur: « Hæc motiva reverenda sunt. »

XXXI PROPOSITIO.

3. Pergit: « Diffusa sunt ea motiva omnibus Scripturæ libris, pretiosissimis quibusque traditionis monumentis, et omnibus Ecclesiæ precibus. >>

XXXII PROPOSITIO.

4. Posteà: « Utendum est his motivis ad comprimendas cupiditates (les passions), ad firmandas virtutes omnes, ad abstrahendas animas ab omnibus vitæ præsentis illecebris » sive objectis.

5. Ex his demonstratio: motiva reverenda commodi proprii : motiva commodi proprii totà Scripturà, traditione, precibus ecclesiasticis fusa: motiva adhibenda ad comprimendas animi perturbationes, ad virtutes exercendas, ad conculcandum præsens sæculum: nihil sunt aliud quàm ipsa motiva spei christianæ ex divinis promissionibus ubique inculcata, quæ à nullo statu nisi ex errore manifesto eoque gravissimo, tolli possunt : atqui ea motiva, qualia hic adducta sunt in perfectionis statu, ab auctore tolluntur (ex prop. xxix): ergò ille perfectionis status, qualis ab auctore fingitur, erroneus est.

6. Hæc autem tam reverenda, tam ubique inculcata motiva ad affectus naturales trahere, nihil est aliud quàm toti orbi illudere, ac Patribus, ecclesiasticis precibus, ipsique Scripturæ vim apertam inferre.

1 Max. des SS., p. 33.

7. Quin auctor id excusationis loco afferens, contra seipsum pugnat. Articulo enim tertio falso, inter falsa ponit istud : « Perfectis animabus detrahere oportet desiderium cœlestis patriæ, ac recidere motiva interessata spei. » Ergò pro vero est, conservanda motiva spei: quibus, inquit 1, «eversis, contemptui sunt fundamenta justitiæ christianæ. » Ergò motiva illa interessata spei, justitiæ christianæ fundamenta sunt: atque adeò non naturalia sed supernaturalia: quo uno dicto affectùs naturalis explicatio planè tollitur.

CAPUT IV.

Idem conficitur ex articulo quarto.

XXXIII PROPOSITIO.

1. « Sanctus Franciscus Salesius, qui excludit tam formaliter omne motivum interessatum ab omnibus virtutibus perfectarum animarum, vestigiis inhæret sanctorum Augustini et Thomæ 2. »

XXXIV PROPOSITIO.

2. «Non hic ergò quærenda spes est, per motivum interessatum exercita3. » Quà voce motivi scilicet interessati intelligitur motivum Dei, ut est nobis bonus; undè subdit : « Objectum formale spei est bonitas Dei ut est nobis bona: » quod objectum non potes! non esse motivum. Ergò error auctoris est, quòd illud objectum divinæ bonitatis, ut est nobis bona, jam movere cesset; cesset esse motivum, ut etiam sequentia declarabunt.

3. Neque hic recurrendum est ad affectum naturalem, qui pro motivo interessato habeatur, cùm ab eodem auctore (capitis antecedentis n. 7) motiva interessata spei sint supernaturalia, quippe quæ fundamenta sint justitiæ christianæ.

XXXVa PROPOSITIO.

4. « Una superest difficultas, quomodò anima ad plenum ab interesse absoluta désintéressée) possit velle Deum, ut est suum

[blocks in formation]

bonum. » Quæ difficultas ita expeditur : « Vult Deus ut velim Deum, quatenùs est meum bonum, mea felicitas, mea merces : eum volo formaliter sub hâc præcisione, sed non eum volo eo motivo præciso quòd sit meum bonum. » Subdit : « Objectum et motivum differunt; objectum est meum commodum : sed motivum non est interessatum, quandoquidem nihil aliud spectat quàm Dei beneplacitum. » Id autem apertè est tollere motivum spei, quod est ipsum commodum salutis æternæ, nec aliud motivum relinquere perfectis animabus, quàm ipsius charitatis: quod est verbo tenùs retinere spem et objectum ejus; re autem, vim ejus omnem tollere. Undè

XXXVI PROPOSITIO.

5. « Id volo quod est reverâ meum maximum commodum (intérêt), et ut tale est à me agnitum, absque eo quòd motivum ipsum commodi studiosum (intéressé) ad id me determinet: » quo apertè negatur ipsius maximi commodi, id est ipsius salutis æternæ rationem valere quidquam, ut ad agendum animus impellatur ex quo ulteriùs inducitur illa separatio, quâ ab objecto spei, quod est commodum, vis movendi sive excitandi separetur : quod iterùm atque iterùm nihil est aliud, quàm ipsam spei rationem, verbis licèt defensam, reverà extinguere.

CAPUT V.

Ex articulo quinto, ubi de resignatione et indifferentià ex sancto
Francisco Salesio.

1. Hæc autem ut radicitùs amputentur, et ad imum usque veritas elucescat, repetenda discrimina resignationis et indifferentiæ à sancto Francisco Salesio mutuata, quibus totus liber nititur. Sit ergò auctoris

XXXVII PROPOSITIO.

2. « Duo sunt status justarum animarum. Primus sanctæ re

1 Max. des SS., p. 44. - 2 Ibid., p. 46. ad 226.

3 Vid.

Myst. in tut., n. 216, usque

« PreviousContinue »